Ouidius ex Ponto 1, 4

Altre sezioni


Iam mihi deterior canis aspergitur aetas,

      Iamque meos uultus ruga senilis arat:

Iam uigor et quasso languent in corpore uires,

      Nec, iuueni lusus qui placuere, iuuant.

5

Nec, si me subito uideas, agnoscere possis,

      Aetatis facta est tanta ruina meae.

Confiteor facere hoc annos, sed et altera causa est,

      Anxietas animi continuusque labor.

Nam mea per longos siquis mala digerat annos,

10

      Crede mihi, Pylio Nestore maior ero.

Cernis ut in duris (et quid boue firmius?) aruis

      Fortia taurorum corpora frangat opus.

Quae numquam uacuo solita est cessare nouali,

      Fructibus assiduis lassa senescit humus.

15

Occidet, ad Circi siquis certamina semper

      Non intermissis cursibus ibit equus.

Firma sit illa licet, soluetur in aequore nauis,

      Quae numquam liquidis sicca carebit aquis.

Me quoque debilitat series immensa malorum,

20

      Ante meum tempus cogit et esse senem.

Otia corpus alunt, animus quoque pascitur illis:

      Immodicus contra carpit utrumque labor.

Aspice, in has partis quod uenerit Aesone natus,

      Quam laudem a sera posteritate ferat.

25

At labor illius nostro leuiorque minorque est,

      Si modo non uerum nomina magna premunt.

Ille est in Pontum Pelia mittente profectus,

      Qui uix Thessaliae fine timendus erat.

Caesaris ira mihi nocuit, quem solis ab ortu

30

      Solis ad occasus utraque terra tremit.

Iunctior Haemonia est Ponto, quam Roma sit Histro,

      Et breuius, quam nos, ille peregit iter.

Ille habuit comites primos telluris Achiuae:

      At nostram cuncti destituere fugam.

35

Nos fragili ligno uastum sulcauimus aequor:

      Quae tulit Aesoniden, densa carina fuit.

Nec mihi Tiphys erat rector, nec Agenore natus

      Quas fugerem docuit quas sequererque uias.

Illum tutata est cum Pallade regia Iuno:

40

      Defendere meum numina nulla caput.

Illum furtiuae iuuere Cupidinis artes;

      Quas a me uellem non didicisset Amor.

Ille domum rediit: nos his moriemur in aruis,

      Perstiterit laesi si grauis ira dei.

45

Durius est igitur nostrum, fidissima coniunx,

      Illo, quod subiit Aesone natus, opus.

Te quoque, quam iuuenem discedens urbe reliqui,

      Credibile est nostris insenuisse malis.

O, ego di faciant talem te cernere possim,

50

      Caraque mutatis oscula ferre comis,

Amplectique meis corpus non pingue lacertis,

      Et "gracile hoc fecit" dicere "cura mei",

Et narrare meos flenti flens ipse labores,

      Sperato numquam colloquioque frui,

55

Turaque Caesaribus cum coniuge Caesare digna,

      Dis ueris, memori debita ferre manu!

Memnonis hanc utinam lenito principe mater

      Quam primum roseo prouocet ore diem!