Ouidius ex Ponto 1, 2

Altre sezioni


Maxime, qui tanti mensuram nominis imples,

      Et geminas animi nobilitate genus:

Qui nasci ut posses, quamuis cecidere trecenti,

      Non omnes Fabios abstulit una dies:

5

Forsitan haec a quo mittatur epistula quaeras,

      Quisque loquar tecum, certior esse uelis.

Ei mihi, quid faciam? uereor ne nomine lecto

      Durus et auersa cetera mente legas.

<>

10

      <>

Videris. audebo tibi me scripsisse fateri

      <>

Qui, cum me poena dignum grauiore fuisse

      Confitear, possum uix grauiora pati.

15

Hostibus in mediis interque pericula uersor,

      Tamquam cum patria pax sit adempta mihi:

Qui, mortis saeuo geminent ut uulnere causas,

      Omnia uipereo spicula felle linunt.

His eques instructus perterrita moenia lustrat

20

      More lupi clausas circueuntis oues:

Et semel intentus neruo leuis arcus equino

      Vincula semper habens irresoluta manet.

Tecta rigent fixis ueluti uelata sagittis,

      Portaque uix firma summouet arma sera.

25

Adde loci faciem nec fronde nec arbore tecti,

      Et quod iners hiemi continuatur hiems.

Hic me pugnantem cum frigore cumque sagittis

      Cumque meo fato quarta fatigat hiems.

Fine carent lacrimae, nisi cum stupor obstitit illis:

30

      Et similis morti pectora torpor habet.

Felicem Nioben, quamuis tot funera uidit,

      Quae posuit sensum saxea facta malis:

Vos quoque felices, quarum clamantia fratrem

      Cortice uelauit populus ora nouo.

35

Ille ego sum, lignum qui non admittar in ullum:

      Ille ego sum, frustra qui lapis esse uelim.

Ipsa Medusa oculis ueniat licet obuia nostris,

      Amittet uires ipsa Medusa suas.

Viuimus ut numquam sensu careamus amaro,

40

      Et grauior longa fit mea poena mora.

Sic inconsumptum Tityi semperque renascens

      Non perit ut possit saepe perire, iecur.

At, puto, cum requies medicinaque publica curae

      Somnus adest, solitis nox uenit orba malis.

45

Somnia me terrent ueros imitantia casus,

      Et uigilant sensus in mea damna mei.

Aut ego Sarmaticas uideor uitare sagittas,

      Aut dare captiuas ad fera uincla manus.

Aut ubi decipior melioris imagine somni,

50

      Aspicio patriae tecta relicta meae.

Et modo uobiscum, quos sum ueneratus, amici,

      Et modo cum cara coniuge multa loquor.

Sic ubi percepta est breuis et non uera uoluptas,

      Peior ab admonitu fit status iste boni.

55

Siue dies igitur caput hoc miserabile cernit,

      Siue pruinosi Noctis aguntur equi,

Sic mea perpetuis liquefiunt pectora curis,

      Ignibus admotis ut noua cera solet.

Saepe precor mortem, mortem quoque deprecor idem,

60

      Ne mea Sarmaticum contegat ossa solum.

Cum subit Augusti quae sit clementia, credo

      Mollia naufragiis litora posse dari.

Cum uideo quam sint mea fata tenacia, frangor,

      Spesque leuis magno uicta timore cadit.

65

Nec tamen ulterius quicquam speroue precorue,

      Quam male mutato posse carere loco.

Aut hoc, aut nihil est, pro me temptare modeste

      Gratia quod saluo uestra pudore queat.

Suscipe, Romanae facundia, Maxime, linguae,

70

      Difficilis causae mite patrocinium.

Est mala, confiteor: sed te bona fiet agente,

      Lenia pro misera fac modo uerba fuga.

Nescit enim Caesar, quamuis deus omnia norit,

      Vltimus hic qua sit condicione locus.

75

Magna tenent illud numen molimina rerum:

      Haec est caelesti pectore cura minor.

Nec uacat, in qua sint positi regione Tomitae,

      Quaerere, finitimo uix loca nota Getae:

Aut quid Sauromatae faciant, quid Iazyges acres

80

      Cultaque Oresteae Taurica terra deae:

Quaeque aliae gentes, ubi frigore constitit Hister,

      Dura meant celeri terga per amnis equo.

Maxima pars hominum nec te, pulcherrima, curat,

      Roma, nec Ausonii militis arma timet.

85

Dant illis animos arcus plenaeque pharetrae

      Quamque libet longis cursibus aptus equus,

Quodque sitim didicere diu tolerare famemque,

      Quodque sequens nullas hostis habebit aquas.

Ira uiri mitis non me misisset in istam,

90

      Si satis haec illi nota fuisset humus.

Nec me nec quemquam Romanum gaudet ab hoste,

      Meque minus, uitam cui dabat ipse, capi.

Noluit, ut poterat, minimo me perdere nutu.

      Nil opus est ullis in mea fata Getis.

95

Sed neque, cur morerer, quicquam mihi comperit actum,

      Et minus infestus, quam fuit, esse potest.

Tunc quoque nil fecit nisi quod facere ipse coegi:

      Paene etiam merito parcior ira meo est.

Di faciant igitur, quorum iustissimus ipse est,

100

      Alma nihil maius Caesare terra ferat,

Vtque fuit sub eo, sic sit sub Caesare terra,

      Perque manus huius tradita gentis eat.

At tu tam placido, quam nos quoque sensimus illum,

      Iudice pro lacrimis ora resolue meis.

105

Non petito ut bene sit, sed uti male tutius, utque

      Exilium saeuo distet ab hoste meum:

Quamque dedere mihi praesentia numina uitam,

      Non adimat stricto squalidus ense Getes:

Denique, si moriar, subeam pacatius aruum,

110

      Ossa nec a Scythica nostra premantur humo,

Nec male compositos, ut scilicet exule dignum,

      Bistonii cineres ungula pulset equi:

Et ne, si superest aliquis post funera sensus,

      Terreat et Manes Sarmatis umbra meos.

115

Caesaris haec animum poterant audita mouere,

      Maxime, mouissent si tamen ante tuum.

Vox, precor, Augustas pro me tua molliat aures,

      Auxilio trepidis quae solet esse reis,

Adsuetaque tibi doctae dulcedine linguae

120

      Aequandi superis pectora flecte uiri.

Non tibi Theromedon crudusque rogabitur Atreus,

      Quique suis homines pabula fecit equis:

Sed piger ad poenas princeps, ad praemia uelox,

      Quique dolet, quotiens cogitur esse ferox:

125

Qui uicit semper, uictis ut parcere posset,

      Clausit et aeterna ciuica bella sera:

Multa metu poenae, poena qui pauca coercet,

      Et iacit inuita fulmina rara manu.

Ergo tam placidas orator missus ad aures,

130

      Vt propior patriae sit fuga nostra roga.

Ille ego sum, qui te colui, quem festa solebat

      Inter conuiuas mensa uidere tuos:

Ille ego, qui duxi uestros Hymenaeon ad ignes,

      Et cecini fausto carmina digna toro:

135

Cuius te solitum memini laudare libellos,

      Exceptis domino qui nocuere suo:

Cui tua nonnumquam miranti scripta legebas:

      Ille ego de uestra cui data nupta domo est.

Hanc probat et primo dilectam semper ab aeuo

140

      Est inter comites Marcia censa suas,

Inque suis habuit matertera Caesaris ante:

      Quarum iudicio siqua probata, proba est.

Ipsa sua melior fama, laudantibus istis,

      Claudia diuina non eguisset ope.

145

Nos quoque praeteritos sine labe peregimus annos:

      Proxima pars uitae transilienda meae.

Sed de me ut sileam, coniunx mea sarcina uestra est:

      Non potes hanc salua dissimulare fide.

Confugit haec ad uos, uestras amplectitur aras

150

      (Iure uenit cultos ad sibi quisque deos)

Flensque rogat, precibus lenito Caesare uestris,

      Busta sui fiant ut propiora uiri.