Ouidius ex Ponto 1, 1

Altre sezioni


Naso Tomitanae iam non nouus incola terrae

      Hoc tibi de Getico litore mittit opus.

Si uacat, hospitio peregrinos, Brute, libellos

      Excipe, dumque aliquo, quolibet abde modo.

5

Publica non audent intra monimenta uenire,

      Ne suus hoc illis clauserit auctor iter.

A, quotiens dixi "certe nil turpe docetis:

      Ite, patet castis uersibus ille locus!"

Non tamen accedunt, sed, ut aspicis ipse, latere

10

      Sub Lare priuato tutius esse putant.

Quaeris ubi hos possis nullo componere laeso?

      Qua steterant Artes, pars uacat illa tibi.

Quid ueniant, nouitate roges fortasse sub ipsa.

      Accipe, quodcumque est, dummodo non sit amor.

15

Inuenies, quamuis non est miserabilis index,

      Non minus hoc illo triste, quod ante dedi.

Rebus idem, titulo differt; et epistula cui sit

      Non occultato nomine missa docet.

Nec uos hoc uultis, sed nec prohibere potestis,

20

      Musaque ad inuitos officiosa uenit.

Quicquid id est, adiunge meis. Nihil impedit ortos

      Exule seruatis legibus urbe frui.

Quod metuas non est. Antoni scripta leguntur,

      Doctus et in promptu scrinia Brutus habet.

25

Nec me nominibus furiosus confero tantis:

      Saeua deos contra non tamen arma tuli.

Denique Caesareo, quod non desiderat ipse,

      Non caret e nostris ullus honore liber.

Si dubitas de me, laudes admitte deorum,

30

      Et carmen dempto nomine sume meum.

Adiuuat in bello pacatae ramus oliuae:

      Proderit auctorem pacis habere nihil?

Cum foret Aeneae ceruix subiecta parenti,

      Dicitur ipsa uiro flamma dedisse uiam:

35

Fert liber Aeneaden, et non iter omne patebit?

      At patriae pater hic, ipsius ille fuit.

Ecquis ita est audax, ut limine cogat abire

      Iactantem Pharia tinnula sistra manu?

Ante deum Matrem cornu tibicen adunco

40

      Cum canit, exiguae quis stipis aera negat?

Scimus ab imperio fieri nil tale Dianae:

      Vnde tamen uiuat, uaticinator habet.

Ipsa mouent animos superorum numina nostros,

      Turpe nec est tali credulitate capi.

45

En ego pro sistro Phrygiique foramine buxi

      Gentis Iuleae nomina sancta fero.

Vaticinor moneoque: locum date sacra ferenti.

      Non mihi, sed magno poscitur ille deo.

Nec quia uel merui uel sensi principis iram,

50

      A nobis ipsum nolle putate coli.

Vidi ego linigerae numen uiolasse fatentem

      Isidis Isiacos ante sedere focos.

Alter, ob huic similem priuatus lumine culpam,

      Clamabat media se meruisse uia.

55

Talia caelestes fieri praeconia gaudent,

      Vt sua quid ualeant numina teste probent.

Saepe leuant poenas ereptaque lumina reddunt,

      Cum bene peccati paenituisse uident.

Paenitet, o! si quid miserorum creditur ulli,

60

      Paenitet, et facto torqueor ipse meo.

Cumque sit exilium, magis est mihi culpa dolori;

      Estque pati poenam, quam meruisse, minus.

Vt mihi di faueant, quibus est manifestior ipse,

      Poena potest demi, culpa perennis erit.

65

Mors faciet certe, ne sim, cum uenerit, exul:

      Vt non peccarim mors quoque non faciet.

Non igitur mirum, si mens mea tabida facta

      De niue manantis more liquescit aquae.

Estur ut occulta uitiata teredine nauis,

70

      Aequorei scopulos ut cauat unda salis,

Roditur ut scabra positum rubigine ferrum

      Conditus ut tineae carpitur ore liber,

Sic mea perpetuos curarum pectora morsus,

      Fine quibus nullo conficiantur, habent.

75

Nec prius hi mentem stimuli quam uita relinquet:

      Quique dolet, citius quam dolor ipse, cadet.

Hoc mihi si superi, quorum sumus omnia credent

      Forsitan exigua dignus habebor ope,

Inque locum Scythico uacuum mutabor ab arcu.

80

      Plus isto, duri, si precer, oris ero.