Ouidius tristia 5, 14

Altre sezioni


Quanta tibi dederim nostris monumenta libellis,

      O mihi me coniunx carior, ipsa uides.

Detrahat auctori multum fortuna licebit,

      Tu tamen ingenio clara ferere meo;

5

Dumque legar, mecum pariter tua fama legetur,

      Nec potes in maestos omnis abire rogos;

Cumque uiri casu possis miseranda uideri,

      Inuenies aliquas, quae, quod es, esse uelint,

Quae te, nostrorum cum sis in parte malorum,

10

      Felicem dicant inuideantque tibi.

Non ego diuitias dando tibi plura dedissem:

      Nil feret ad Manes diuitis umbra suos.

Perpetui fructum donaui nominis idque,

      Quo dare nil potui munere maius, habes.

15

Adde quod, ut rerum sola es tutela mearum,

      Ad te non parui uenit honoris onus,

Quod numquam uox est de te mea muta tuique

      Indiciis debes esse superba uiri.

Quae ne quis possit temeraria dicere, persta,

20

      Et pariter serua meque piamque fidem.

Nam tua, dum stetimus, turpi sine crimine mansit,

      Et tantum probitas irreprehensa fuit.

Area de nostra nunc est tibi facta ruina;

      Conspicuum uirtus hic tua ponat opus.

25

Esse bonam facile est, ubi, quod uetet esse, remotum est,

      Et nihil officio nupta quod obstet habet.

Cum deus intonuit, non se subducere nimbo,

      Id demum est pietas, id socialis amor.

Rara quidem uirtus, quam non Fortuna gubernet,

30

      Quae maneat stabili, cum fugit illa, pede.

Siqua tamen pretium sibi uirtus ipsa petitum,

      Inque parum laetis ardua rebus adest,

Vt tempus numeres, per saecula nulla tacetur,

      Et loca mirantur qua patet orbis iter.

35

Aspicis ut longo teneat laudabilis aeuo

      Nomen inextinctum Penelopea fides?

Cernis ut Admeti cantetur et Hectoris uxor

      Ausaque in accensos Iphias ire rogos?

Vt uiuat fama coniunx Phylaceia, cuius

40

      Iliacam celeri uir pede pressit humum?

Morte nihil opus est pro me, sed amore fideque:

      Non ex difficili fama petenda tibist.

Nec te credideris, quia non facis, ista moneri:

      Vela damus, quamuis remige puppis eat.

45

Qui monet ut facias, quod iam facis, ille monendo

      Laudat et hortatu comprobat acta suo.