Ouidius tristia 5, 12

Altre sezioni


Scribis, ut oblectem studio lacrimabile tempus,

      Ne pereant turpi pectora nostra situ.

Difficile est quod, amice, mones, quia carmina laetum

      Sunt opus, et pacem mentis habere uolunt.

5

Nostra per aduersas agitur fortuna procellas,

      Sorte nec ulla mea tristior esse potest.

Exigis ut Priamus natorum funere plaudat,

      Et Niobe festos ducat ut orba choros.

Luctibus an studio uideor debere teneri,

10

      Solus in extremos iussus abire Getas?

Des licet in ualido pectus mihi robore fultum,

      Fama refert Anyti quale fuisse reo,

Fracta cadet tantae sapientia mole ruinae:

      Plus ualet humanis uiribus ira dei.

15

Ille senex, dictus sapiens ab Apolline, nullum

      Scribere in hoc casu sustinuisset opus.

Vt ueniant patriae, ueniant obliuia uestri,

      Omnis ut amissi sensus abesse queat,

At timor officio fungi uetat ipse quietum:

20

      Cinctus ab innumero me tenet hoste locus.

Adde quod ingenium longa rubigine laesum

      Torpet et est multo, quam fuit ante, minus.

Fertilis, assiduo si non renouetur aratro,

      Nil nisi cum spinis gramen habebit ager.

25

Tempore qui longo steterit, male curret et inter

      Carceribus missos ultimus ibit equus.

Vertitur in teneram cariem rimisque dehiscit,

      Siqua diu solitis cumba uacauit aquis.

Me quoque despera, fuerim cum paruus et ante,

30

      Illi, qui fueram, posse redire parem.

Contudit ingenium patientia longa malorum,

      Et pars antiqui nulla uigoris adest.

Siqua tamen nobis, ut nunc quoque, sumpta tabella est,

      Inque suos uolui cogere uerba pedes,

35

Carmina nulla mihi sunt scripta, aut qualia cernis

      Digna sui domini tempore, digna loco.

Denique "non paruas animo dat gloria uires,

      Et fecunda facit pectora laudis amor."

Nominis et famae quondam fulgore trahebar,

40

      Dum tulit antemnas aura secunda meas.

Non adeo est bene nunc ut sit mihi gloria curae:

      Si liceat, nulli cognitus esse uelim.

An quia cesserunt primo bene carmina, suades

      Scribere, successus ut sequar ipse meos?

45

Pace, nouem, uestra liceat dixisse, sorores:

      Vos estis nostrae maxima causa fugae.

Vtque dedit iustas tauri fabricator aeni,

      Sic ego do poenas artibus ipse meis.

Nil mihi debebat cum uersibus amplius esse,

50

      Cum fugerem, merito naufragus, omne fretum.

At, puto, si demens studium fatale retemptem,

      Hic mihi praebebit carminis arma locus.

Non liber hic ullus, non qui mihi commodet aurem,

      Verbaque significent quid mea, norit, adest.

55

Omnia barbariae loca sunt uocisque ferinae,

      Omniaque hostilis plena timore soni.

Ipse mihi uideor iam dedidicisse Latine:

      Nam didici Getice Sarmaticeque loqui.

Nec tamen, ut uerum fatear tibi, nostra teneri

60

      A componendo carmine Musa potest.

Scribimus et scriptos absumimus igne libellos:

      Exitus est studii parua fauilla mei.

Nec possum et cupio non nullos ducere uersus:

      Ponitur idcirco noster in igne labor,

65

Nec nisi pars casu flammis erepta doloue

      Ad uos ingenii peruenit ulla mei.

Sic utinam, quae nil metuentem tale magistrum

      Perdidit, in cineres Ars mea uersa foret!