Ouidius tristia 5, 6

Altre sezioni


Tu quoque, nostrarum quondam fiducia rerum,

      Qui mihi confugium, qui mihi portus eras,

Tu quoque suscepti curam dimittis amici,

      Officiique pium tam cito ponis onus?

5

Sarcina sum, fateor, quam si non tempore nostro

      Depositurus eras, non subeunda fuit.

Fluctibus in mediis nauem, Palinure, relinquis?

      Ne fuge, neue tua sit minor arte fides.

Numquid Achilleos inter fera proelia fidi

10

      Deseruit leuitas Automedontis equos?

Quem semel excepit, numquam Podalirius aegro

      Promissam medicae non tulit artis opem.

Turpius eicitur, quam non admittitur hospes

      Quae patuit, dextrae firma sit ara meae.

15

Nil nisi me solum primo tutatus es; at nunc

      Me pariter serua iudiciumque tuum,

Si modo non aliqua est in me noua culpa, tuamque

      Mutarunt subito crimina nostra fidem.

Spiritus hic, Scythica quem non bene ducimus aura,

20

      Quod cupio, membris exeat ante meis,

Quam tua delicto stringantur pectora nostro,

      Et uidear merito uilior esse tibi.

Non adeo toti fatis urgemur iniquis,

      Vt mea sit longis mens quoque mota malis.

25

Finge tamen motam, quotiens Agamemnone natum

      Dixisse in Pyladen improba uerba putas?

Nec procul a uero est quin et pulsarit amicum:

      Mansit in officiis non minus ille suis.

Hoc est cum miseris solum commune beatis,

30

      Ambobus tribui quod solet obsequium:

Ceditur et caecis et quos praetexta uerendos

      Virgaque cum uerbis imperiosa facit.

Si mihi non parcis, fortunae parcere debes:

      Non habet in nobis ullius ira locum.

35

Elige nostrorum minimum minimumque laborum,

      Isto, quod reris, grandius illud erit.

Quam multa madidae celantur harundine fossae,

      Florida quam multas Hybla tuetur apes,

Quam multae gracili terrena sub horrea ferre

40

      Limite formicae grana reperta solent,

Tam me circumstat densorum turba malorum.

      Crede mihi, uero est nostra querela minor.

His qui contentus non est, in litus harenas,

      In segetem spicas, in mare fundat aquas.

45

Intempestiuos igitur compesce tumores,

      Vela nec in medio desere nostra mari.