Ouidius tristia 5, 4

Altre sezioni


Litore ab Euxino Nasonis epistula ueni,

      Lassaque facta mari lassaque facta uia,

Qui mihi flens dixit "tu, cui licet, aspice Romam.

      Heu quanto melior sors tua sorte mea est!"

5

Flens quoque me scripsit: nec qua signabar, ad os est

      Ante, sed ad madidas gemma relata genas.

Tristitiae causam siquis cognoscere quaerit,

      Ostendi solem postulat ille sibi,

Nec frondem in siluis, nec aperto mollia prato

10

      Gramina, nec pleno flumine cernit aquam;

Quid Priamus doleat, mirabitur, Hectore rapto,

      Quidue Philoctetes ictus ab angue gemat.

Di facerent utinam talis status esset in illo,

      Vt non tristitiae causa dolenda foret!

15

Fert tamen, ut debet, casus patienter amaros,

      More nec indomiti frena recusat equi.

Nec fore perpetuam sperat sibi numinis iram,

      Conscius in culpa non scelus esse sua.

Saepe refert, sit quanta dei clementia, cuius

20

      Se quoque in exemplis adnumerare solet:

Nam, quod opes teneat patrias, quod nomina ciuis,

      Denique quod uiuat, munus habere dei.

Te tamen (o, si quid credis mihi, carior illi

      Omnibus) in toto pectore semper habet;

25

Teque Menoetiaden, te, qui comitatus Oresten,

      Te uocat Aegiden Euryalumque suum.

Nec patriam magis ille suam desiderat et quae

      Plurima cum patria sentit abesse sibi,

Quam uultus oculosque tuos, o dulcior illo

30

      Melle, quod in ceris Attica ponit apis.

Saepe etiam maerens tempus reminiscitur illud,

      Quod non praeuentum morte fuisse dolet;

Cumque alii fugerent subitae contagia cladis,

      Nec uellent ictae limen adire domus,

35

Te sibi cum paucis meminit mansisse fidelem,

      Si paucos aliquis tresue duosue uocat.

Quamuis attonitus, sensit tamen omnia, nec te

      Se minus aduersis indoluisse suis.

Verba solet uultumque tuum gemitusque referre,

40

      Et te flente suos emaduisse sinus:

Quam sibi praestiteris, qua consolatus amicum

      Sis ope, solandus cum simul ipse fores.

Pro quibus affirmat fore se memoremque piumque,

      Siue diem uideat siue tegatur humo,

45

Per caput ipse suum solitus iurare tuumque,

      Quod scio non illi uilius esse suo.

Plena tot ac tantis referetur gratia factis,

      Nec sinet ille tuos litus arare boues.

Fac modo, constanter profugum tueare: quod ille,

50

      Qui bene te nouit, non rogat, ipsa rogo.