Ouidius tristia 5, 2

Altre sezioni


Ecquid ubi e Ponto noua uenit epistula, palles,

      Et tibi sollicita soluitur illa manu?

Pone metum, ualeo; corpusque, quod ante laborum

      Impatiens nobis inualidumque fuit,

5

Sufficit, atque ipso uexatum induruit usu.

      An magis infirmo non uacat esse mihi?

Mens tamen aegra iacet, nec tempore robora sumpsit,

      Affectusque animi, qui fuit ante, manet.

Quaeque mora spatioque suo coitura putaui

10

      Vulnera non aliter quam modo facta dolent.

Scilicet exiguis prodest annosa uetustas;

      Grandibus accedunt tempore damna malis.

Paene decem totis aluit Poeantius annis

      Pestiferum tumido uulnus ab angue datum.

15

Telephus aeterna consumptus tabe perisset,

      Si non, quae nocuit, dextra tulisset opem.

Et mea, si facinus nullum commisimus, opto,

      Vulnera qui fecit, facta leuare uelit,

Contentusque mei iam tandem parte doloris

20

      Exiguum pleno de mare demat aquae.

Detrahat ut multum, multum restabit acerbi,

      Parsque meae poenae totius instar erit.

Litora quot conchas, quot amoena rosaria flores,

      Quotue soporiferum grana papauer habet,

25

Silua feras quot alit, quot piscibus unda natatur,

      Quot tenerum pennis aera pulsat auis,

Tot premor aduersis: quae si comprendere coner,

      Icariae numerum dicere coner aquae.

Vtque uiae casus, ut amara pericula ponti,

30

      Vt taceam strictas in mea fata manus,

Barbara me tellus orbisque nouissima magni

      Sustinet et saeuo cinctus ab hoste locus.

Hinc ego traicerer (neque enim mea culpa cruenta est)

      Esset, quae debet, si tibi cura mei.

35

Ille deus, bene quo Romana potentia nixa est,

      Saepe suo uictor lenis in hoste fuit.

Quid dubitas et tuta times? accede rogaque:

      Caesare nil ingens mitius orbis habet.

Me miserum! quid agam, si proxima quaeque relinquunt?

40

      Subtrahis effracto tu quoque colla iugo?

Quo ferar? unde petam lassis solacia rebus?

      Ancora iam nostram non tenet ulla ratem.

Videris. ipse sacram, quamuis inuisus, ad aram

      Confugiam: nullas summouet ara manus.

45

Alloquor en absens absentia numina supplex,

      Si fas est homini cum Ioue posse loqui.

Arbiter imperii, quo certum est sospite cunctos

      Ausoniae curam gentis habere deos,

O decus, o patriae per te florentis imago,

50

      O uir non ipso, quem regis, orbe minor

(Sic habites terras et te desideret aether,

      Sic ad pacta tibi sidera tardus eas)

Parce, precor, minimamque tuo de fulmine partem

      Deme: satis poenae, quod superabit, erit.

55

Ira quidem moderata tua est, uitamque dedisti,

      Nec mihi ius ciuis nec mihi nomen abest,

Nec mea concessa est aliis fortuna, nec exul

      Edicti uerbis nominor ipse tui.

Omniaque haec timui, quia me meruisse uidebam;

60

      Sed tua peccato lenior ira meo est.

Arua relegatum iussisti uisere Ponti,

      Et Scythicum profuga scindere puppe fretum.

Iussus ad Euxini deformia litora ueni

      Aequoris (haec gelido terra sub axe iacet)

65

Nec me tam cruciat numquam sine frigore caelum,

      Glebaque canenti semper obusta gelu,

Nesciaque est uocis quod barbara lingua Latinae,

      Graecaque quod Getico uicta loquela sonost,

Quam quod finitimo cinctus premor undique Marte,

70

      Vixque breuis tutum murus ab hoste facit.

Pax tamen interdum est, pacis fiducia numquam.

      Sic hic nunc patitur, nunc timet arma locus.

Hinc ego dum muter, uel me Zanclaea Charybdis

      Deuoret atque suis ad Styga mittat aquis,

75

Vel rapidae flammis urar patienter in Aetnae,

      Vel freta Leucadii mittar in alta dei.

Quod petimus, poena est: neque enim miser esse recuso,

      Sed precor ut possim tutius esse miser.