Ouidius tristia 5, 1

Altre sezioni


Hunc quoque de Getico, nostri studiose, libellum

      Litore praemissis quattuor adde meis.

Hic quoque talis erit, qualis fortuna poetae:

      Inuenies toto carmine dulce nihil.

5

Flebilis ut noster status est, ita flebile carmen,

      Materiae scripto conueniente suae.

Integer et laetus laeta et iuuenalia lusi:

      Illa tamen nunc me composuisse piget.

Vt cecidi, subiti perago praeconia casus,

10

      Sumque argumenti conditor ipse mei.

Vtque iacens ripa deflere Caystrius ales

      Dicitur ore suam deficiente necem,

Sic ego, Sarmaticas longe proiectus in oras,

      Efficio tacitum ne mihi funus eat.

15

Delicias siquis lasciuaque carmina quaerit,

      Praemoneo, non est scripta quod ista legat.

Aptior huic Gallus blandique Propertius oris,

      Aptior, ingenium come, Tibullus erit.

Atque utinam numero non nos essemus in isto!

20

      Ei mihi, cur umquam Musa iocata mea est?

Sed dedimus poenas, Scythicique in finibus Histri

      Ille pharetrati lusor Amoris abest.

Quod superest, animos ad publica carmina flexi,

      Et memores iussi nominis esse mei.

25

Si tamen ex uobis aliquis tam multa requiret,

      Vnde dolenda canam, multa dolenda tuli.

Non haec ingenio, non haec componimus arte:

      Materia est propriis ingeniosa malis.

Et quota fortunae pars est in carmine nostrae?

30

      Felix, qui patitur quae numerare potest!

Quot frutices siluae, quot flauas Thybris harenas,

      Mollia quot Martis gramina campus habet,

Tot mala pertulimus, quorum medicina quiesque

      Nulla nisi in studio est Pieridumque mora.

35

"Quis tibi, Naso, modus lacrimosi carminis?" inquis:

      Idem, fortunae qui modus huius erit.

Quod querar, illa mihi pleno de fonte ministrat,

      Nec mea sunt, fati uerba sed ista mei.

At mihi si cara patriam cum coniuge reddas,

40

      Sint uultus hilares, simque quod ante fui.

Lenior inuicti si sit mihi Caesaris ira,

      Carmina laetitiae iam tibi plena dabo.

Nec tamen ut lusit, rursus mea littera ludet:

      Sit semel illa ioco luxuriata meo.

45

Quod probet ipse, canam. poenae modo parte leuata

      Barbariam rigidos effugiamque Getas.

Interea nostri quid agant, nisi triste, libelli?

      Tibia funeribus conuenit ista meis.

"At poteras" inquis "melius mala ferre silendo,

50

      Et tacitus casus dissimulare tuos."

Exigis ut nulli gemitus tormenta sequantur,

      Acceptoque graui uulnere flere uetas?

Ipse Perilleo Phalaris permisit in aere

      Edere mugitus et bouis ore queri.

55

Cum Priami lacrimis offensus non sit Achilles,

      Tu fletus inhibes, durior hoste, meos?

Cum faceret Nioben orbam Latonia proles,

      Non tamen et siccas iussit habere genas.

Est aliquid, fatale malum per uerba leuare:

60

      Hoc querulam Procnen Halcyonenque facit.

Hoc erat, in gelido quare Poeantius antro

      Voce fatigaret Lemnia saxa sua.

Strangulat inclusus dolor atque exaestuat intus,

      Cogitur et uires multiplicare suas.

65

Da ueniam potius, uel totos tolle libellos,

      Sic mihi quod prodest si tibi, lector, obest.

Sed neque obesse potest, ulli nec scripta fuerunt

      Nostra nisi auctori perniciosa suo.

"At mala sunt." fateor. quis te mala sumere cogit?

70

      Aut quis deceptum ponere sumpta uetat?

Ipse nec emendo, sed ut hic deducta legantur;

      Non sunt illa suo barbariora loco.

Nec me Roma suis debet conferre poetis:

      Inter Sauromatas ingeniosus eram.

75

Denique nulla mihi captatur gloria, quaeque

      Ingeniis stimulos subdere fama solet.

Nolumus assiduis animum tabescere curis,

      Quae tamen irrumpunt quoque uetantur eunt.

Cur scribam, docui. cur mittam, quaeritis, isto?

80

      Vobiscum cupio quolibet esse modo.