Ouidius tristia 4, 9

Altre sezioni


Si licet et pateris, nomen facinusque tacebo,

      Et tua Lethaeis acta dabuntur aquis,

Nostraque uincetur lacrimis clementia seris,

      Fac modo te pateat paenituisse tui;

5

Fac modo te damnes cupiasque eradere uitae

      Tempora, si possis, Tisiphonea tuae.

Sin minus, et flagrant odio tua pectora nostro,

      Induet infelix arma coacta dolor.

Sim licet extremum, sicut sum, missus in orbem,

10

      Nostra suas istinc porriget ira manus.

Omnia, si nescis, Caesar mihi iura reliquit,

      Et sola est patria poena carere mea.

Et patriam, modo sit sospes, speramus ab illo:

      Saepe Iouis telo quercus adusta uiret.

15

Denique uindictae si sit mihi nulla facultas,

      Pierides uires et sua tela dabunt.

Quod Scythicis habitem longe summotus in oris,

      Siccaque sint oculis proxima signa meis,

Nostra per immensas ibunt praeconia gentes,

20

      Quodque querar notum qua patet orbis erit.

Ibit ad occasum quicquid dicemus ab ortu,

      Testis et Hesperiae uocis Eous erit.

Trans ego tellurem, trans altas audiar undas,

      Et gemitus uox est magna futura mei.

25

Nec tua te sontem tantummodo saecula norint:

      Perpetuae crimen posteritatis eris.

Iam feror in pugnas et nondum cornua sumpsi,

      Nec mihi sumendi causa sit ulla uelim.

Circus adhuc cessat; spargit iam toruus harenam

30

      Taurus et infesto iam pede pulsat humum.

Hoc quoque, quam uolui, plus est. cane, Musa, receptus,

      Dum licet huic nomen dissimulare suum.