Ouidius tristia 4, 8

Altre sezioni


Iam mea cycneas imitantur tempora plumas,

      Inficit et nigras alba senecta comas.

Iam subeunt anni fragiles et inertior aetas,

      Iamque parum firmo me mihi ferre graue est.

5

Nunc erat, ut posito deberem fine laborum

      Viuere, me nullo sollicitante metu,

Quaeque meae semper placuerunt otia menti

      Carpere et in studiis molliter esse meis,

Et paruam celebrare domum ueteresque Penates

10

      Et quae nunc domino rura paterna carent,

Inque sinu dominae carisque sodalibus inque

      Securus patria consenuisse mea.

Haec mea sic quondam peragi sperauerat aetas:

      Hos ego sic annos ponere dignus eram.

15

Non ita dis uisum est, qui me terraque marique

      Actum Sarmaticis exposuere locis.

In caua ducuntur quassae naualia puppes,

      Ne temere in mediis dissoluantur aquis.

Ne cadat et multas palmas inhonestet adeptus,

20

      Languidus in pratis gramina carpit equus.

Miles ubi emeritis non est satis utilis annis,

      Ponit ad antiquos, quae tulit, arma Lares.

Sic igitur, tarda uires minuente senecta,

      Me quoque donari iam rude tempus erat.

25

Tempus erat nec me peregrinum ducere caelum,

      Nec siccam Getico fonte leuare sitim,

Sed modo, quos habui, uacuos secedere in hortos,

      Nunc hominum uisu rursus et urbe frui.

Sic animo quondam non diuinante futura

30

      Optabam placide uiuere posse senex.

Fata repugnarunt, quae, cum mihi tempora prima

      Mollia praebuerint, posteriora grauant.

Iamque decem lustris omni sine labe peractis,

      Parte premor uitae deteriore meae;

35

Nec procul a metis, quas paene tenere uidebar,

      Curriculo grauis est facta ruina meo.

Ergo illum demens in me saeuire coegi,

      Mitius immensus quo nihil orbis habet?

Ipsaque delictis uicta est clementia nostris,

40

      Nec tamen errori uita negata meo est?

Vita procul patria peragenda sub axe Boreo,

      Qua maris Euxini terra sinistra iacet.

Hoc mihi si Delphi Dodonaque diceret ipsa,

      Esse uideretur uanus uterque locus.

45

Nil adeo ualidum est, adamas licet alliget illud,

      Vt maneat rapido firmius igne Iouis;

Nil ita sublime est supraque pericula tendit,

      Non sit ut inferius suppositumque deo.

Nam quamquam uitio pars est contracta malorum,

50

      Plus tamen exitii numinis ira dedit.

At uos admoniti nostris quoque casibus este,

      Aequantem superos emeruisse uirum.