Ouidius tristia 4, 6

Altre sezioni


Tempore ruricolae patiens fit taurus aratri,

      Praebet et incuruo colla premenda iugo;

Tempore paret equus lentis animosus habenis,

      Et placido duros accipit ore lupos;

5

Tempore Poenorum compescitur ira leonum,

      Nec feritas animo, quae fuit ante, manet;

Quaeque sui monitis obtemperat Inda magistri

      Belua, seruitium tempore uicta subit.

Tempus ut extensis tumeat facit uua racemis,

10

      Vixque merum capiant grana quod intus habent:

Tempus et in canas semen producit aristas,

      Et ne sint tristi poma sapore cauet.

Hoc tenuat dentem terras renouantis aratri,

      Hoc rigidos silices, hoc adamanta terit;

15

Hoc etiam saeuas paulatim mitigat iras,

      Hoc minuit luctus maestaque corda leuat.

Cuncta potest igitur tacito pede lapsa uetustas

      Praeterquam curas attenuare meas.

Vt patria careo, bis frugibus area trita est,

20

      Dissiluit nudo pressa bis uua pede.

Nec quaesita tamen spatio patientia longo est,

      Mensque mali sensum nostra recentis habet.

Scilicet et ueteres fugiunt iuga saepe iuuenci,

      Et domitus freno saepe repugnat equus.

25

Tristior est etiam praesens aerumna priore:

      Vt sit enim sibi par, creuit et aucta mora est.

Nec tam nota mihi, quam sunt, mala nostra fuerunt;

      Nunc magis hoc, quo sunt cognitiora, grauant.

Est quoque non nihilum uires afferre recentes,

30

      Nec praeconsumptum temporis esse malis.

Fortior in fulua nouus est luctator harena,

      Quam cui sunt tarda brachia fessa mora.

Integer est melior nitidis gladiator in armis,

      Quam cui tela suo sanguine tincta rubent.

35

Fert bene praecipites nauis modo facta procellas:

      Quamlibet exiguo soluitur imbre uetus.

Nos quoque quae ferimus, tulimus patientius ante:

      Vae, mala sunt longa multiplicata die.

Credite, deficio, nostroque a corpore quantum

40

      Auguror, accedunt tempora parua malis.

Nam neque sunt uires, nec qui color esse solebat:

      Vix habeo tenuem, quae tegat ossa, cutem.

Corpore sed mens est aegro magis aegra, malique

      In circumspectu stat sine fine sui.

45

Vrbis abest facies, absunt, mea cura, sodales,

      Et, qua nulla mihi carior, uxor abest.

Vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum.

      Sic me quae uideo non uideoque mouent.

Vna tamen spes est, quae me soletur in istis,

50

      Haec fore morte mea non diuturna mala.