Ouidius tristia 4, 4

Altre sezioni


O qui, nominibus cum sis generosus auorum,

      Exsuperas morum nobilitate genus,

Cuius inest animo patrii candoris imago,

      Non careat numeris candor ut iste suis:

5

Cuius in ingenio est patriae facundia linguae,

      Qua prior in Latio non fuit ulla foro:

Quod minime uolui, positis pro nomine signis

      Dictus es: ignoscas laudibus ipse tuis.

Nil ego peccaui; tua te bona cognita produnt.

10

      Si, quod es, appares, culpa soluta mea est.

Nec tamen officium nostro tibi carmine factum

      Principe tam iusto posse nocere puto.

Ipse pater patriae (quid enim est ciuilius illo?)

      Sustinet in nostro carmine saepe legi,

15

Nec prohibere potest, quia res est publica Caesar,

      Et de communi pars quoque nostra bono est.

Iuppiter ingeniis praebet sua numina uatum,

      Seque celebrari quolibet ore sinit.

Causa tua exemplo superorum tuta duorum est,

20

      Quorum hic aspicitur, creditur ille deus.

Vt non debuerim, tamen hoc ego crimen habebo:

      Non fuit arbitrii littera nostra tui.

Nec noua, quod tecum loquor, est iniuria nostra,

      Incolumis cum quo saepe locutus eram.

25

Quo uereare minus ne sim tibi crimen amicus,

      Inuidiam, siqua est, auctor habere potest.

Nam tuus est primis cultus mihi semper ab annis

      (Hoc certe noli dissimulare) pater,

Ingeniumque meum (potes hoc meminisse) probabat

30

      Plus etiam quam me iudice dignus eram;

Deque meis illo referebat uersibus ore,

      In quo pars magnae nobilitatis erat.

Non igitur tibi nunc, quod me domus ista recepit,

      Sed prius auctori sunt data uerba tuo.

35

Nec data sunt, mihi crede, tamen: sed in omnibus actis

      Vltima si demas, uita tuenda mea est.

Hanc quoque, qua perii, culpam scelus esse negabis,

      Si tanti series sit tibi nota mali.

Aut timor aut error nobis, prius offuit error.

40

      A, sine me fati non meminisse mei;

Neue retractando nondum coeuntia rumpam

      Vulnera: uix illis proderit ipsa quies.

Ergo ut iure damus poenas, sic afuit omne

      Peccato facinus consiliumque meo;

45

Idque deus sentit; pro quo nec lumen ademptum,

      Nec mihi detractas possidet alter opes.

Forsitan hanc ipsam, uiuam modo, finiet olim,

      Tempore cum fuerit lenior ira, fugam.

Nunc precor hinc alio iubeat discedere, si non

50

      Nostra uerecundo uota pudore carent.

Mitius exilium pauloque propinquius opto,

      Quique sit a saeuo longius hoste locus;

Quantaque in Augusto clementia, si quis ab illo

      Hoc peteret pro me, forsitan ille daret.

55

Frigida me cohibent Euxini litora Ponti:

      Dictus ab antiquis Axenus ille fuit.

Nam neque iactantur moderatis aequora uentis,

      Nec placidos portus hospita nauis adit.

Sunt circa gentes, quae praedam sanguine quaerunt;

60

      Nec minus infida terra timetur aqua.

Illi, quos audis hominum gaudere cruore,

      Paene sub eiusdem sideris axe iacent.

Nec procul a nobis locus est, ubi Taurica dira

      Caede pharetratae spargitur ara deae.

65

Haec prius, ut memorant, non inuidiosa nefandis

      Nec cupienda bonis regna Thoantis erant.

Hic pro supposita uirgo Pelopeia cerua

      Sacra deae coluit qualiacumque suae.

Quo postquam, dubium pius an sceleratus, Orestes

70

      Exactus Furiis uenerat ipse suis,

Et comes exemplum ueri Phoceus amoris,

      Qui duo corporibus mentibus unus erant,

Protinus euincti tristem ducuntur ad aram,

      Quae stabat geminas ante cruenta fores.

75

Nec tamen hunc sua mors, nec mors sua terruit illum;

      Alter ob alterius funera maestus erat.

Et iam constiterat stricto mucrone sacerdos,

      Cinxerat et Graias barbara uitta comas,

Cum uice sermonis fratrem cognouit, et illi

80

      Pro nece complexus Iphigenia dedit.

Laeta deae signum crudelia sacra perosae

      Transtulit ex illis in meliora locis.

Haec igitur regio, magni paene ultima mundi,

      Quam fugere homines dique, propinqua mihi est:

85

Atque mea terra prope sunt funebria sacra,

      Si modo Nasoni barbara terra sua est.

O utinam uenti, quibus est ablatus Orestes,

      Placato referant et mea uela deo!