Ouidius tristia 4, 3

Altre sezioni


Magna minorque ferae, quarum regis altera Graias,

      Altera Sidonias, utraque sicca, rates,

Omnia cum summo positae uideatis in axe,

      Et maris occiduas non subeatis aquas,

5

Aetheriamque suis cingens amplexibus arcem

      Vester ab intacta circulus extet humo,

Aspicite illa, precor, quae non bene moenia quondam

      Dicitur Iliades transiluisse Remus,

Inque meam nitidos dominam conuertite uultus,

10

      Sitque memor nostri necne, referte mihi.

Ei mihi, cur timeam? quae sunt manifesta, requiro.

      Cur labat ambiguo spes mea mixta metu?

Crede, quod est et uis, ac desine tuta uereri,

      Deque fide certa sit tibi certa fides.

15

Quodque polo fixae nequeunt tibi dicere flammae,

      Non mentitura tu tibi uoce refer:

Esse tui memorem, de qua tibi maxima cura est,

      Quodque potest, secum nomen habere tuum.

Vultibus illa tuis tamquam praesentis inhaeret,

20

      Teque remota procul, si modo uiuit, amat.

Ecquid, ubi incubuit iusto mens aegra dolori,

      Lenis ab admonito pectore somnus abit?

Tunc subeunt curae, dum te lectusque locusque

      Tangit et oblitam non sinit esse mei,

25

Et ueniunt aestus, et nox immensa uidetur,

      Fessaque iactati corporis ossa dolent?

Non equidem dubito, quin haec et cetera fiant,

      Detque tuus maesti signa doloris amor,

Nec cruciere minus, quam cum Thebana cruentum

30

      Hectora Thessalico uidit ab axe rapi.

Quid tamen ipse precer dubito, nec dicere possum,

      Affectum quem te mentis habere uelim.

Tristis es? indignor quod sim tibi causa doloris:

      Non es? at amisso coniuge digna fores.

35

Tu uero tua damna dole, mitissima coniunx,

      Tempus et a nostris exige triste malis,

Fleque meos casus: est quaedam flere uoluptas;

      Expletur lacrimis egeriturque dolor.

Atque utinam lugenda tibi non uita, sed esset

40

      Mors mea, morte fores sola relicta mea.

Spiritus hic per te patrias exisset in auras,

      Sparsissent lacrimae pectora nostra piae,

Supremoque die notum spectantia caelum

      Texissent digiti lumina nostra tui,

45

Et cinis in tumulo positus iacuisset auito,

      Tactaque nascenti corpus haberet humus;

Denique, ut et uixi, sine crimine mortuus essem.

      Nunc mea supplicio uita pudenda suo est.

Me miserum, si tu, cum diceris exulis uxor,

50

      Auertis uultus et subit ora rubor!

Me miserum, si turpe putas mihi nupta uideri!

      Me miserum, si te iam pudet esse meam!

Tempus ubi est illud, quo te iactare solebas

      Coniuge, nec nomen dissimulare uiri?

55

Tempus ubi est, quo te (nisi non uis illa referri)

      Et dici, memini, iuuit et esse meam?

Vtque proba dignum est, omni tibi dote placebam:

      Addebat ueris multa fauentis amor.

Nec, quem praeferres (ita res tibi magna uidebar)

60

      Quemque tuum malles esse, uir alter erat.

Nunc quoque ne pudeat, quod sis mihi nupta; tuusque

      Non debet dolor hinc, debet abesse pudor.

Cum cecidit Capaneus subito temerarius ictu,

      Num legis Euadnen erubuisse uiro?

65

Nec quia rex mundi compescuit ignibus ignes,

      Ipse suis Phaethon infitiandus erat.

Nec Semele Cadmo facta est aliena parenti,

      Quod precibus periit ambitiosa suis.

Nec tibi, quod saeuis ego sum Iouis ignibus ictus,

70

      Purpureus molli fiat in ore pudor.

Sed magis in curam nostri consurge tuendi,

      Exemplumque mihi coniugis esto bonae,

Materiamque tuis tristem uirtutibus imple:

      Ardua per praeceps gloria uadat iter.

75

Hectora quis nosset, si felix Troia fuisset?

      Publica uirtutis per mala facta uia est.

Ars tua, Tiphy, iacet, si non sit in aequore fluctus:

      Si ualeant homines, ars tua, Phoebe, iacet.

Quae latet inque bonis cessat non cognita rebus,

80

      Apparet uirtus arguiturque malis.

Dat tibi nostra locum tituli fortuna, caputque

      Conspicuum pietas qua tua tollat, habet.

Vtere temporibus, quorum nunc munere facta est

      Et patet in laudes area lata tuas.