Ouidius tristia 3, 14

Altre sezioni


Cultor et antistes doctorum sancte uirorum,

      Quid facis ingenio semper amice meo?

Ecquid, ut incolumem quondam celebrare solebas,

      Nunc quoque ne uidear totus abesse, caues?

5

Conficis exceptis ecquid mea carmina solis

      Artibus, artifici quae nocuere suo?

Immo ita fac, quaeso, uatum studiose nouorum,

      Quaque potes, retine corpus in urbe meum.

Est fuga dicta mihi, non est fuga dicta libellis,

10

      Qui domini poenam non meruere sui.

Saepe per externas profugus pater exulat oras,

      Vrbe tamen natis exulis esse licet.

Palladis exemplo de me sine matre creata

      Carmina sunt; stirps haec progeniesque mea est.

15

Hanc tibi commendo, quae quo magis orba parente est,

      Hoc tibi tutori sarcina maior erit.

Tres mihi sunt nati contagia nostra secuti:

      Cetera fac curae sit tibi turba palam.

Sunt quoque mutatae, ter quinque uolumina, formae,

20

      Carmina de domini funere rapta sui.

Illud opus potuit, si non prius ipse perissem,

      Certius a summa nomen habere manu:

Nunc incorrectum populi peruenit in ora,

      In populi quicquam si tamen ore mei est.

25

Hoc quoque nescioquid nostris appone libellis,

      Diuerso missum quod tibi ab orbe uenit.

Quod quicumque leget (si quis leget) aestimet ante,

      Compositum quo sit tempore quoque loco.

Aequus erit scriptis, quorum cognouerit esse

30

      Exilium tempus barbariamque locum:

Inque tot aduersis carmen mirabitur ullum

      Ducere me tristi sustinuisse manu.

Ingenium fregere meum mala, cuius et ante

      Fons infecundus paruaque uena fuit.

35

Sed quaecumque fuit, nullo exercente refugit,

      Et longo periit arida facta situ.

Non hic librorum, per quos inuiter alarque,

      Copia: pro libris arcus et arma sonant.

Nullus in hac terra, recitem si carmina, cuius

40

      Intellecturis auribus utar, adest.

Non quo secedam locus est. custodia muri

      Summouet infestos clausaque porta Getas.

Saepe aliquod quaero uerbum nomenque locumque,

      Nec quisquam est a quo certior esse queam.

45

Dicere saepe aliquid conanti (turpe fateri)

      Verba mihi desunt dedidicique loqui.

Threicio Scythicoque fere circumsonor ore,

      Et uideor Geticis scribere posse modis.

Crede mihi, timeo ne sint immixta Latinis

50

      Inque meis scriptis Pontica uerba legas.

Qualemcumque igitur uenia dignare libellum.

      Sortis et excusa condicione meae.