Ouidius tristia 3, 11

Altre sezioni


Si quis es, insultes qui casibus, improbe, nostris,

      Meque reum dempto fine cruentus agas,

Natus es e scopulis et pastus lacte ferino,

      Et dicam silices pectus habere tuum.

5

Quis gradus ulterior, quo se tua porrigat ira,

      Restat? quidue meis cernis abesse malis?

Barbara me tellus et inhospita litora Ponti

      Cumque suo Borea Maenalis ursa uidet.

Nulla mihi cum gente fera commercia linguae:

10

      Omnia solliciti sunt loca plena metus.

Vtque fugax auidis ceruus deprensus ab ursis,

      Cinctaue montanis ut pauet agna lupis,

Sic ego belligeris a gentibus undique saeptus

      Terreor, hoste meum paene premente latus.

15

Vtque sit exiguum poenae, quod coniuge cara,

      Quod patria careo pignoribusque meis:

Vt mala nulla feram nisi nudam Caesaris iram,

      Nuda parum est nobis Caesaris ira mali?

Et tamen est aliquis, qui uulnera cruda retractet,

20

      Soluat et in mores ora diserta meos.

In causa facili cuiuis licet esse diserto,

      Et minimae uires frangere quassa ualent.

Subruere est arces et stantia moenia uirtus:

      Quamlibet ignaui praecipitata premunt.

25

Non sum ego quod fueram. quid inanem proteris umbram?

      Quid cinerem saxis bustaque nostra petis?

Hector erat tunc cum bello certabat; at idem

      Vinctus ad Haemonios non erat Hector equos.

Me quoque, quem noras olim, non esse memento:

30

      Ex illo superant haec simulacra uiro.

Quid simulacra, ferox, dictis incessis amaris?

      Parce, precor, Manes sollicitare meos.

Omnia uera puta mea crimina, nil sit in illis,

      Quod magis errorem quam scelus esse putes,

35

Pendimus en profugi (satia tua pectora) poenas

      Exilioque graues exiliique loco.

Carnifici fortuna potest mea flenda uideri:

      Et tamen est uno iudice mersa parum.

Saeuior es tristi Busiride, saeuior illo,

40

      Qui falsum lento torruit igne bouem,

Quique bouem Siculo fertur donasse tyranno,

      Et dictis artes conciliasse suas:

"Munere in hoc, rex, est usus, sed imagine maior,

      Nec sola est operis forma probanda mei.

45

Aspicis a dextra latus hoc adapertile tauri?

      Hac tibi, quem perdes, coniciendus erit.

Protinus inclusum lentis carbonibus ure:

      Mugiet, et ueri uox erit illa bouis.

Pro quibus inuentis, ut munus munere penses,

50

      Da, precor, ingenio praemia digna meo."

Dixerat. at Phalaris "poenae mirande repertor,

      Ipse tuum praesens imbue" dixit "opus".

Nec mora, monstratis crudeliter ignibus ustus

      Exhibuit geminos ore gemente sonos.

55

Quid mihi cum Siculis inter Scythiamque Getasque?

      Ad te, quisquis is es, nostra querela redit.

Vtque sitim nostro possis explere cruore,

      Quantaque uis, auido gaudia corde feras,

Tot mala sum fugiens tellure, tot aequore passus,

60

      Te quoque ut auditis posse dolere putem.

Crede mihi, si sit nobis collatus Vlixes,

      Neptunine minor quam Iouis ira fuit?

Ergo quicumque es, rescindere crimina noli,

      Deque graui duras uulnere tolle manus;

65

Vtque meae famam tenuent obliuia culpae,

      Facta cicatricem ducere nostra sine;

Humanaeque memor sortis, quae tollit eosdem

      Et premit, incertas ipse uerere uices.

Et quoniam, fieri quod numquam posse putaui,

70

      Est tibi de rebus maxima cura meis,

Non est quod timeas: fortuna miserrima nostra est,

      Omne trahit secum Caesaris ira malum.

Quod magis ut liqueat, neue hoc ego fingere credar,

      Ipse uelim poenas experiare meas.