Ouidius tristia 3, 6

Altre sezioni


Foedus amicitiae nec uis, carissime, nostrae,

      Nec, si forte uelis, dissimulare potes.

Donec enim licuit, nec te mihi carior alter,

      Nec tibi me tota iunctior urbe fuit;

5

Isque erat usque adeo populo testatus, ut esset

      Paene magis quam tu quamque ego notus, amor:

Quique est in caris animi tibi candor amicis.

      Cognita sunt ipsi, quem colis, ista uiro.

Nil ita celabas, ut non ego conscius essem,

10

      Pectoribusque dabas multa tegenda meis:

Cuique ego narrabam secreti quicquid habebam,

      Excepto quod me perdidit, unus eras.

Id quoque si scisses, saluo fruerere sodali,

      Consilioque forem sospes, amice, tuo.

15

Sed mea me in poenam nimirum fata trahebant.

      Omne bonae claudent utilitatis iter?

Siue malum potui tamen hoc uitare cauendo,

      Seu ratio fatum uincere nulla ualet,

Tu tamen, o nobis usu iunctissime longo,

20

      Pars desiderii maxima paene mei,

Sis memor, et siquas fecit tibi gratia uires,

      Illas pro nobis experiare, rogo,

Numinis ut laesi fiat mansuetior ira,

      Mutatoque minor sit mea poena loco.

25

Idque ita, si nullum scelus est in pectore nostro,

      Principiumque mei criminis error habet.

Nec breue nec tutum, quo sint mea, dicere, casu

      Lumina funesti conscia facta mali:

Mensque reformidat, ueluti sua uulnera, tempus

30

      Illud, et admonitu fit nouus ipse pudor:

Sed quaecumque adeo possunt afferre pudorem,

      Illa tegi caeca condita nocte decet.

Nil igitur referam nisi me peccasse, sed illo

      Praemia peccato nulla petita mihi,

35

Stultitiamque meum crimen debere uocari,

      Nomina si facto reddere uera uelis.

Quae si non ita sunt, alium, quo longius absim,

      Quaere, suburbana est hic mihi terra locus.