Ouidius tristia 3, 4

Altre sezioni


O mihi care quidem semper, sed tempore duro

      Cognite, res postquam procubuere meae:

Vsibus edocto si quicquam credis amico,

      Viue tibi et longe nomina magna fuge.

5

Viue tibi, quantumque potes praelustria uita:

      Saeuum praelustri fulmen ab arce uenit.

Nam quamquam soli possunt prodesse potentes,

      Non prosit potius, siquis obesse potest.

Effugit hibernas demissa antemna procellas,

10

      Lataque plus paruis uela timoris habent.

Aspicis, ut summa cortex leuis innatet unda,

      Cum graue nexa simul retia mergat onus.

Haec ego si monitor monitus prius ipse fuissem,

      In qua debebam forsitan urbe forem.

15

Dum tecum uixi, dum me leuis aura ferebat,

      Haec mea per placidas cumba cucurrit aquas.

Qui cadit in plano (uix hoc tamen euenit ipsum)

      Sic cadit, ut tacta surgere possit humo.

At miser Elpenor tecto delapsus ab alto

20

      Occurrit regi debilis umbra suo.

Quid fuit, ut tutas agitaret Daedalus alas,

      Icarus immensas nomine signet aquas?

Nempe quod hic alte, demissius ille uolabat:

      Nam pennas ambo non habuere suas.

25

Crede mihi, bene qui latuit bene uixit, et intra

      Fortunam debet quisque manere suam.

Non foret Eumedes orbus, si filius eius

      Stultus Achilleos non adamasset equos:

Nec natum in flamma uidisset, in arbore natas,

30

      Cepisset genitor si Phaethonta Merops.

Tu quoque formida nimium sublimia semper,

      Propositique, precor, contrahe uela tui.

Nam pede inoffenso spatium decurrere uitae

      Dignus es et fato candidiore frui.

35

Quae pro te ut uoueam, miti pietate mereris

      Haesuraque fide tempus in omne mihi.

Vidi ego te tali uultu mea fata gementem,

      Qualem credibile est ore fuisse meo.

Nostra tuas uidi lacrimas super ora cadentes,

40

      Tempore quas uno fidaque uerba bibi.

Nunc quoque summotum studio defendis amicum,

      Et mala uix ulla parte leuanda leuas.

Viue sine inuidia, mollesque inglorius annos

      Exige, amicitias et tibi iunge pares,

45

Nasonisque tui, quod adhuc non exulat unum,

      Nomen ama: Scythicus cetera Pontus habet.

Proxima sideribus tellus Erymanthidos ursae

      Me tenet, astricto terra perusta gelu.

Bosporos et Tanais superant Scythiaeque paludes

50

      Vix satis et noti nomina pauca loci.

Vlterius nihil est nisi non habitabile frigus.

      Heu quam uicina est ultima terra mihi!

At longe patria est, longe carissima coniunx,

      Quicquid et haec nobis post duo dulce fuit.

55

Sic tamen haec adsunt, ut quae contingere non est

      Corpore: sunt animo cuncta uidenda meo.

Ante oculos errant domus, urbsque et forma locorum,

      Acceduntque suis singula facta locis.

Coniugis ante oculos, sicut praesentis, imago est.

60

      Illa meos casus ingrauat, illa leuat:

Ingrauat hoc, quod abest; leuat hoc, quod praestat amorem

      Impositumque sibi firma tuetur onus.

Vos quoque pectoribus nostris haeretis, amici,

      Dicere quos cupio nomine quemque suo.

65

Sed timor officium cautus compescit, et ipsos

      In nostro poni carmine nolle puto.

Ante uolebatis, gratique erat instar honoris,

      Versibus in nostris nomina uestra legi.

Quod quoniam est anceps, intra mea pectora quemque

70

      Alloquar, et nulli causa timoris ero.

Nec meus indicio latitantes uersus amicos

      Protrahit. occulte siquis amabat, amet.

Scite tamen, quamuis longe regione remotus

      Absim, uos animo semper adesse meo.

75

Et qua quisque potest, aliqua mala nostra leuate,

      Fidam proiecto neue negate manum.

Prospera sic maneat uobis fortuna, nec umquam

      Contacti simili sorte rogetis idem.