Ouidius tristia 3, 1

Altre sezioni


"Missus in hanc uenio timide liber exulis urbem:

      Da placidam fesso, lector amice, manum;

Neue reformida, ne sim tibi forte pudori:

      Nullus in hac charta uersus amare docet.

5

Haec domini fortuna mei est, ut debeat illam

      Infelix nullis dissimulare iocis.

Id quoque, quod uiridi quondam male lusit in aeuo,

      Heu nimium sero damnat et odit opus.

Inspice quid portem: nihil hic nisi triste uidebis,

10

      Carmine temporibus conueniente suis.

Clauda quod alterno subsidunt carmina uersu,

      Vel pedis hoc ratio, uel uia longa facit;

Quod neque sum cedro flauus nec pumice leuis,

      Erubui domino cultior esse meo;

15

Littera suffusas quod habet maculosa lituras,

      Laesit opus lacrimis ipse poeta suum.

Siqua uidebuntur casu non dicta Latine,

      In qua scribebat, barbara terra fuit.

Dicite, lectores, si non graue, qua sit eundum,

20

      Quasque petam sedes hospes in Vrbe liber."

Haec ubi sum furtim lingua titubante locutus,

      Qui mihi monstraret, uix fuit unus, iter.

"Di tibi dent, nostro quod non tribuere poetae,

      Molliter in patria uiuere posse tua!

25

Duc age! namque sequar, quamuis terraque marique

      Longinquo referam lassus ab orbe pedem."

Paruit, et ducens "Haec sunt fora Caesaris" inquit

      "Haec est a sacris quae uia nomen habet,

Hic locus est Vestae, qui Pallada seruat et ignem,

30

      Haec fuit antiqui regia parua Numae."

Inde petens dextram "Porta est" ait "ista Palati,

      Hic Stator, hoc primum condita Roma loco est."

Singula dum miror, uideo fulgentibus armis

      Conspicuos postes tectaque digna deo.

35

"Et Iouis haec" dixi "domus est?" quod ut esse putarem,

      Augurium menti querna corona dabat.

Cuius ut accepi dominum, "Non fallimur" inquam

      "Et magni uerum est hanc Iouis esse domum.

Cur tamen opposita uelatur ianua lauro,

40

      Cingit et augustas arbor opaca comas?

Num quia perpetuos meruit domus ista triumphos,

      An quia Leucadio semper amata deo est,

Ipsane quod festa est, an quod facit omnia festa?

      Quam tribuit terris, pacis an ista nota est?

45

Vtque uiret semper laurus nec fronde caduca

      Carpitur, aeternum sic habet illa decus?

Causa superpositae scripto testata coronae est:

      Seruatos ciues indicat huius ope.

Adice seruatis unum, pater optime, ciuem,

50

      Qui procul extremo pulsus in orbe latet,

In quo poenarum, quas se meruisse fatetur,

      Non facinus causam, sed suus error habet.

Me miserum! uereorque locum uereorque potentem,

      Et quatitur trepido littera nostra metu.

55

Aspicis exangui chartam pallere colore,

      Aspicis alternos intremuisse pedes?

Quandocumque, precor, nostro placere parenti

      Isdem et sub dominis aspiciare domus!"

Inde tenore pari gradibus sublimia celsis

60

      Ducor ad intonsi candida templa dei,

Signa peregrinis ubi sunt alterna columnis,

      Belides et stricto barbarus ense pater,

Quaeque uiri docto ueteres cepere nouique

      Pectore, lecturis inspicienda patent.

65

Quaerebam fratres, exceptis scilicet illis,

      Quos suus optaret non genuisse pater.

Quaerentem frustra custos e sedibus illis

      Praepositus sancto iussit abire loco.

Altera templa peto, uicino iuncta theatro:

70

      Haec quoque erant pedibus non adeunda meis.

Nec me, quae doctis patuerunt prima libellis,

      Atria Libertas tangere passa sua est.

In genus auctoris miseri fortuna redundat,

      Et patimur nati, quam tulit ipse, fugam.

75

Forsitan et nobis olim minus asper et illi

      Euictus longo tempore Caesar erit.

Di, precor, atque adeo (neque enim mihi turba roganda est)

      Caesar, ades uoto, maxime diue, meo!

Interea, quoniam statio mihi publica clausa est,

80

      Priuato liceat delituisse loco!

Vos quoque, si fas est, confusa pudore repulsae

      Sumite plebeiae carmina nostra manus!