Ouidius tristia 1, 11

Altre sezioni


Littera quaecumque est toto tibi lecta libello,

      Est mihi sollicito tempore facta uiae.

Aut haec me, gelido tremerem cum mense Decembri,

      Scribentem mediis Hadria uidit aquis:

5

Aut, postquam bimarem cursu superauimus Isthmon,

      Alteraque est nostrae sumpta carina fugae,

Quod facerem uersus inter fera murmura ponti,

      Cycladas Aegaeas obstipuisse puto.

Ipse ego nunc miror tantis animique marisque

10

      Fluctibus ingenium non cecidisse meum.

Seu stupor huic studio siue est insania nomen,

      Omnis ab hac cura cura leuata mea est.

Saepe ego nimbosis dubius iactabar ab Haedis,

      Saepe minax Steropes sidere pontus erat,

15

Fuscabatque diem custos Atlantidos Vrsae,

      Aut Hyadas seris hauserat Auster aquis:

Saepe maris pars intus erat; tamen ipse trementi

      Carmina ducebam qualiacumque manu.

Nunc quoque contenti stridunt Aquilone rudentes,

20

      Inque modum tumuli concaua surgit aqua.

Ipse gubernator tollens ad sidera palmas

      Exposcit uotis, immemor artis, opem.

Quocumque aspexi, nihil est nisi mortis imago,

      Quam dubia timeo mente timensque precor.

25

Attigero portum, portu terrebor ab ipso:

      Plus habet infesta terra timoris aqua.

Nam simul insidiis hominum pelagique laboro,

      Et faciunt geminos ensis et unda metus.

Ille meo uereor ne speret sanguine praedam,

30

      Haec titulum nostrae mortis habere uelit.

Barbara pars laeua est auidaeque adsueta rapinae,

      Quam cruor et caedes bellaque semper habent.

Cumque sit hibernis agitatum fluctibus aequor,

      Pectora sunt ipso turbidiora mari.

35

Quo magis his debes ignoscere, candide lector,

      Si spe sunt, ut sunt, inferiora tua.

Non haec in nostris, ut quondam, scripsimus hortis,

      Nec, consuete, meum, lectule, corpus habes.

Iactor in indomito brumali luce profundo

40

      Ipsaque caeruleis charta feritur aquis.

Improba pugnat hiems indignaturque quod ausim

      Scribere se rigidas incutiente minas.

Vincat hiems hominem; sed eodem tempore, quaeso,

      Ipse modum statuam carminis, illa sui.