Ouidius tristia 1, 10

Altre sezioni


Est mihi sitque, precor, flauae tutela Mineruae,

      Nauis et a picta casside nomen habet.

Siue opus est uelis, minimam bene currit ad auram

      Siue opus est remo, remige carpit iter.

5

Nec comites uolucri contenta est uincere cursu,

      Occupat egressas quamlibet ante rates,

Et pariter fluctus ferit atque silentia longe

      Aequora, nec saeuis uicta madescit aquis.

Illa, Corinthiacis primum mihi cognita Cenchreis,

10

      Fida manet trepidae duxque comesque fugae,

Perque tot euentus et iniquis concita uentis

      Aequora Palladio numine tuta fuit.

Nunc quoque tuta, precor, uasti secet ostia Ponti,

      Quasque petit, Getici litoris intret aquas.

15

Quae simul Aeoliae mare me deduxit in Helles,

      Et longum tenui limite fecit iter,

Fleximus in laeuum cursus, et ab Hectoris urbe

      Venimus ad portus, Imbria terra, tuos.

Inde, leui uento Zerynthia litora nacta,

20

      Threiciam tetigit fessa carina Samon.

Saltus ab hac contra breuis est Tempyra petenti:

      Hac dominum tenus est illa secuta suum.

Nam mihi Bistonios placuit pede carpere campos:

      Hellespontiacas illa relegit aquas,

25

Dardaniamque petit, auctoris nomen habentem,

      Et te ruricola, Lampsace, tuta deo,

Quodque per angustas uectae male uirginis undas

      Seston Abydena separat urbe fretum,

Inque Propontiacis haerentem Cyzicon oris,

30

      Cyzicon, Haemoniae nobile gentis opus,

Quaeque tenent Ponti Byzantia litora fauces:

      Hic locus est gemini ianua uasta maris.

Haec, precor, euincat, propulsaque fortibus Austris

      Transeat instabilis strenua Cyaneas

35

Thyniacosque sinus, et ab his per Apollinis urbem

      Arta sub Anchiali moenia tendat iter.

Inde Mesembriacos portus et Odeson et arces

      Praetereat dictas nomine, Bacche, tuo,

Et quos Alcathoi memorant e moenibus ortos

40

      Sedibus his profugos constituisse Larem.

A quibus adueniat Miletida sospes ad urbem,

      Offensi quo me detulit ira dei.

Haec si contigerint, meritae cadet agna Mineruae:

      Non facit ad nostras hostia maior opes.

45

Vos quoque, Tyndaridae, quos haec colit insula, fratres,

      Mite precor duplici numen adesse uiae.

Altera namque parat Symplegadas ire per artas,

      Scindere Bistonias altera puppis aquas.

Vos facite ut uentos, loca cum diuersa petamus,

50

      Illa suos habeat, nec minus illa suos.