Ouidius tristia 1, 9

Altre sezioni


Detur inoffenso uitae tibi tangere metam,

      Qui legis hoc nobis non inimicus opus:

Atque utinam pro te possint mea uota ualere,

      Quae pro me duros non tetigere deos!

5

Donec eris sospes, multos numerabis amicos:

      Tempora si fuerint nubila, solus eris.

Aspicis, ut ueniant ad candida tecta columbae,

      Accipiat nullas sordida turris aues.

Horrea formicae tendunt ad inania numquam:

10

      Nullus ad amissas ibit amicus opes.

Vtque comes radios per solis euntibus umbra est,

      Cum latet hic pressus nubibus, illa fugit,

Mobile sic sequitur Fortunae lumina uulgus:

      Quae simul inducta nocte teguntur, abit.

15

Haec precor ut semper possint tibi falsa uideri:

      Sunt tamen euentu uera fatenda meo.

Dum stetimus, turbae quantum satis esset, habebat

      Nota quidem sed non ambitiosa domus.

At simul impulsa est, omnes timuere ruinam,

20

      Cautaque communi terga dedere fugae.

Saeua neque admiror metuunt si fulmina, quorum

      Ignibus afflari proxima quaeque solent.

Sed tamen in duris remanentem rebus amicum

      Quamlibet inuiso Caesar in hoste probat,

25

Nec solet irasci (neque enim moderatior alter)

      Cum quis in aduersis, siquid amauit, amat.

De comite Argolici postquam cognouit Orestae

      Narratur Pyladen ipse probasse Thoas.

Quae fuit Actoridae cum magno semper Achille,

30

      Laudari solita est Hectoris ore fides.

Quod pius ad Manes Theseus comes iret amico,

      Tartareum dicunt indoluisse deum.

Euryali Nisique fide tibi, Turne, relata

      Credibile est lacrimis immaduisse genas.

35

Est etiam miseris pietas, et in hoste probatur.

      Ei mihi, quam paucos haec mea dicta mouent!

Is status, haec rerum nunc est fortuna mearum,

      Debeat ut lacrimis nullus adesse modus.

At mea sunt, proprio quamuis maestissima casu,

40

      Pectora processu facta serena tuo.

Hoc euenturum iam tunc, carissime, uidi,

      Ferret adhuc ista cum minus aura ratem.

Siue aliquod morum seu uitae labe carentis

      Est pretium, nemo pluris emendus erat:

45

Siue per ingenuas aliquis caput extulit artes,

      Quaelibet eloquio fit bona causa tuo.

His ego commotus dixi tibi protinus ipsi

      "Scaena manet dotes grandis, amice, tuas."

Haec mihi non ouium fibrae tonitrusue sinistri,

50

      Linguaue seruatae pennaue dixit auis:

Augurium ratio est et coniectura futuri:

      Hac diuinaui notitiamque tuli.

Quae quoniam uera est, tota tibi mente mihique

      Gratulor ingenium non latuisse tuum.

55

At nostrum tenebris utinam latuisset in imis!

      Expediit studio lumen abesse meo.

Vtque tibi prosunt artes, facunde, seuerae,

      Dissimiles illis sic nocuere mihi.

Vita tamen tibi nota mea est. scis artibus illis

60

      Auctoris mores abstinuisse sui:

Scis uetus hoc iuueni lusum mihi carmen, et istos,

      Vt non laudandos, sic tamen esse iocos.

Ergo ut defendi nullo mea posse colore,

      Sic excusari crimina posse puto.

65

Qua potes, excusa, nec amici desere causam:

      Qua bene coepisti, sic bene semper eas.