Plautus Menaechmi


Salutem primum iam a principio propitiam

Mihi atque uobis, spectatores, nuntio.

Adporto uobis Plautum - lingua, non manu:

Quaeso ut benignis accipiatis auribus.

5

Nunc argumentum accipite atque animum aduortite;

Quam potero in uerba conferam paucissuma.

Atque hoc poetae faciunt in comoediis:

Omnis res gestas esse Athenis autumant,

Quo illud uobis graecum uideatur magis;

10

Ego nusquam dicam nisi ubi factum dicitur.

Atque adeo hoc argumentum graecissat, tamen

Non atticissat, uerum sicilicissitat.

†huic argumento antelogium hoc fuit†;

Nunc argumentum uobis demensum dabo,

15

Non modio neque trimodio, uerum ipso horreo:

Tantum ad narrandum argumentum adest benignitas.

Mercator quidam fuit Syracusis senex,

Ei sunt nati filii gemini duo,

Ita forma simili puerei uti mater sua

20

Non internosse posset quae mammam dabat,

Neque adeo mater ipsa quae illos pepererat,

(Vt quidem ille dixit mihi qui pueros uiderat:

Ego illos non uidi, ne quis uostrum censeat).

Postquam iam pueri septuennes sunt pater

25

Onerauit nauim magnam multis mercibus;

Imponit geminum alterum in nauim pater,

Tarentum auexit secum ad mercatum simul,

Illum reliquit alterum apud matrem domi.

Tarenti ludei forte erant quom illuc uenit.

30

Mortales multi, ut ad ludos, conuenerant:

Puer aberrauit inter homines a patre.

Epidamniensis quidam ibi mercator fuit,

Is puerum tollit auehitque Epidamnium.

Pater eius autem postquam puerum perdidit,

35

Animum despondit eaque is aegritudine

Paucis diebus post Tarenti emortuost.

Postquam Syracusas de ea re rediit nuntius

Ad auom puerorum, puerum surruptum alterum

Patremque pueri Tarenti esse emortuom,

40

Immutat nomen auos huic gemino alteri;

Ita illum dilexit qui surruptust alterum:

Illius nomen indit illi qui domi est,

Menaechmo, idem quod alteri nomen fuit;

Et ipsus eodem est auos uocatus nomine

45

(Propterea illius nomen memini facilius,

Quia illum clamore uidi flagitarier).

Ne mox erretis, iam nunc praedico prius:

Idem est ambobus nomen geminis fratribus.

Nunc in Epidamnum pedibus redeundum est mihi,

50

Vt hanc rem uobis examussim disputem.

Si quis quid uestrum Epidamnum curari sibi

Velit, audacter imperato et dicito,

Sed ita ut det unde curari id possit sibi.

Nam nisi qui argentum dederit, nugas egerit;

55

Qui dederit, magis maiores nugas egerit.

Verum illuc redeo unde abii atque uno asto in loco.

Epidamniensis ille quem dudum dixeram,

Geminum illum puerum qui surrupuit alterum,

Ei liberorum nisi diuitiae nihil erat:

60

Adoptat illum puerum surrupticium

Sibi filium eique uxorem dotatam dedit,

Eumque heredem fecit quom ipse obiit diem.

Nam rus ut ibat forte, ut multum pluerat,

Ingressus fluuium rapidum ab urbe hau longule,

65

Rapidus raptori pueri subduxit pedes

Apstraxitque hominem in maxumam malam crucem.

Illi diuitiae euenerunt maxumae.

Is illic habitat geminus surrupticius.

Nunc ille geminus, qui Syracusis habet,

70

Hodie in Epidamnum uenit cum seruo suo

Hunc quaeritatum geminum germanum suom.

Haec urbs Epidamnus est dum haec agitur fabula:

Quando alia agetur aliud fiet oppidum;

Sicut familiae quoque solent mutarier:

75

Modo hic habitat leno, modo adulescens, modo senex,

Pauper, mendicus, rex, parasitus, hariolus

* * *

77

Iuuentus nomen fecit Peniculo mihi,

Ideo quia mensam quando edo detergeo.

Homines captiuos qui catenis uinciunt

80

Et qui fugitiuis seruis indunt compedis,

Nimis stulte faciunt mea quidem sententia.

Nam homini misero si ad malum accedit malum,

Maior lubido est fugere et facere nequiter.

Nam se ex catenis eximunt aliquo modo.

85

Tum compediti ei anum lima praeterunt

Aut lapide excutiunt clauom. Nugae sunt eae.

Quem tu adseruare recte ne aufugiat uoles

Esca atque potione uinciri decet.

Apud mensam plenam homini rostrum deliges;

90

Dum tu illi quod edit et quod potet praebeas,

Suo arbitratu ad fatim cottidie,

Numquam edepol fugiet, tam etsi capital fecerit,

Facile adseruabis, dum eo uinclo uincies.

Ita istaec nimis lenta uincla sunt escaria:

95

Quam magis extendas tanto astringunt artius.

Nam ego ad Menaechmum hunc <nunc> eo, quo iam diu

Sum iudicatus; ultro eo ut me uinciat.

Nam illic homo homines non alit, uerum educat

Recreatque: nullus melius medicinam facit.

100

Ita est adulescens; ipsus escae maxumae,

Cerialis cenas dat, ita mensas exstruit,

Tantas struices concinnat patinarias:

Standumst in lecto si quid de summo petas.

Sed mi interuallum iam hos dies multos fuit:

105

Domi domitus sum usque cum careis meis.

Nam neque edo neque emo nisi quod est carissumum.

Id quoque iam, cari qui instruontur deserunt.

Nunc ad eum inuiso. Sed aperitur ostium.

Menaechmum eccum ipsum uideo, progreditur foras.

110

Ni mala, ni stulta sies, ni indomita inposque animi,

Quod uiro esse odio uideas, tute tibi odio habeas.

Praeterhac si mihi tale post hunc diem

Faxis, faxo foris uidua uisas patrem.

Nam quotiens foras ire uolo, me retines, reuocas, rogitas,

115

Quo ego eam, quam rem agam, quid negoti geram,

Quid petam, quid feram, quid foris egerim.

Portitorem domum duxi, ita omnem mihi

Rem necesse eloqui est, quidquid egi atque ago.

Nimium ego te habui delicatam; nunc adeo ut facturus dicam.

120

Quando ego tibi ancillas, penum,

Lanam, aurum, uestem, purpuram bene praebeo nec quicquam eges,

Malo cauebis si sapis, uirum opseruare desines.

Atque adeo, ne me nequiquam serues, ob eam industriam

Hodie ducam scortum ad cenam atque aliquo condicam foras.

125

Illic homo se uxori simulat male loqui, loquitur mihi;

Nam si foris cenat, profecto me, haud uxorem, ulciscitur.

Euax! iurgio hercle tandem uxorem abegi ab ianua.

Vbi sunt amatores mariti? dona quid cessant mihi

Conferre omnes congratulantes quia pugnaui fortiter?

130

Hanc modo uxori intus pallam surrupui, ad scortum fero.

Sic hoc decet, dari facete uerba custodi catae.

Hoc facinus pulchrumst, hoc probumst, hoc lepidumst, hoc factumst fabre:

Meo malo a mala apstuli hoc, ad damnum deferetur.

Auorti praedam ab hostibus nostrum salute socium.

135

Heus adulescens! ecqua in istac pars inest praeda mihi?

Perii! in insidias deueni. Immo in praesidium, ne time.

Quis homo est? ego sum. O mea Commoditas, o mea Opportunitas,

Salue. Salue. Quid agis? Teneo dextera genium meum.

Non potuisti magis per tempus mi aduenire quam aduenis.

140

Ita ego soleo: commoditatis omnis articulos scio.

Vin tu facinus luculentum inspicere? Quis id coxit coquos?

Iam sciam, si quid titubatumst, ubi reliquias uidero.

Dic mi, enumquam tu uidisti tabulam pictam in pariete

Vbi aquila Catameitum raperet aut ubi Venus Adoneum?

145

Saepe. Sed quid istae picturae ad me attinent? Age me aspice.

Ecquid adsimulo similiter? Qui istic est ornatus tuos?

Dic hominem lepidissumum esse me. Vbi essuri sumus?

Dic modo hoc quod ego te iubeo. Dico: homo lepidissume.

Ecquid audes de tuo istuc addere? Atque hilarissume.

150

Perge, <perge> - Non pergo hercle nisi scio qua gratia.

Litigium tibi est cum uxore, eo mi aps te caueo cautius.

Clam uxorem ubi sepulcrum habeamus atque hunc comburamus diem.

Age sane igitur, quando aequom oras, quam mox incendo rogum?

155

Dies quidem iam ad umbilicum est dimidiatus mortuos.

Te morare mihi quom obloquere. Oculum ecfodito per solum

Mihi, Menaechme, si ullum uerbum faxo nisi quod iusseris.

Concede huc a foribus. Fiat. Etiam concede huc. Licet.

Etiam nunc concede audacter ab leonino cauo.

160

Eu edepol! ne tu, ut ego opinor, esses agitator probus.

Quidum? Ne te uxor sequatur respectas identidem.

Sed quid ais? Egone? id enim quod tu uis, id aio atque id nego.

Ecquid tu de odore possis, si quid forte olfeceris,

Facere coniecturam *? *

165

* captum sit collegium.

Agedum odorare hanc quam ego habeo pallam. Quid olet? apstines?

Summum olefactare oportet uestimentum muliebre,

Nam ex istoc loco spurcatur nasum odore inlutili.

Olfacta igitur hinc, Penicule. Lepide ut fastidis! Decet.

170

Quid igitur? quid olet? responde. Furtum, scortum, prandium.

Tibi fuant * * *

Elocutus, nam * * * <prandium.>

Nunc ad amicam deferetur hanc meretricem Erotium.

Mihi, tibi atque illi iubebo iam apparari prandium. Eu!

175

Inde usque ad diurnam stellam crastinam potabimus.

Expedite fabulatus. Iam fores ferio? Feri.

Vel mane etiam. Mille passum commoratus cantharum.

Placide pulta. Metuis, credo, ne fores Samiae sient.

180

Mane, mane opsecro hercle: eapse eccam exit. Oh! solem uides

Satin ut occaecatust prae huius corporis candoribus?

Anime mi, Menaechme, salue. Quid ego? Extra numerum es mihi.

Idem istuc aliis adscriptiuis fieri ad legionem solet.

185

Ego istic mihi hodie apparari iussi apud te proelium.

Hodie id fiet. In eo uterque proelio potabimus;

Vter ibi melior bellator erit inuentus cantharo,

Tua est legio: adiudicato cum utro - hanc noctem sies.

Vt ego uxorem, mea uoluptas, ubi te aspicio, odi male!

190

Interim nequis quin eiius aliquid indutus sies.

Quid hoc est? Induuiae tuae atque uxoris exuuiae, rosa.

Superas facile ut superior sis mihi quam quisquam qui impetrant.

Meretrix tantisper blanditur, dum illud quod rapiat uidet;

195

Nam si amabas, iam oportebat nassum abreptum mordicus.

Sustine hoc, Penicule: exuuias facere quas uoui uolo.

Cedo; sed opsecro hercle, salta sic cum palla postea.

Ego saltabo? sanus hercle non es. Egone an tu magis?

Si non saltas, exue igitur. Nimio ego hanc periculo

200

Surrupui hodie. Meo quidem animo ab Hippolyta subcingulum haud

Hercules aeque magno umquam apstulit periculo.

Cape tibi hanc, quando una uiuis meis morigera moribus.

Hoc animo decet animatos esse amatores probos.

Qui quidem ad mendicitatem se properent detrudere.

205

Quattuor minis ego emi istanc anno uxori meae.

Quattuor minae perierunt plane, ut ratio redditur.

Scin quid uolo ego te accurare? Scio, curabo quae uoles.

Iube igitur tribus nobis apud te prandium accurarier

Atque aliquid scitamentorum de foro opsonarier,

210

Glandionidam suillam, laridum pernonidam,

Aut sincipitamenta porcina aut aliquid ad eum modum,

Madida quae mi adposita in mensam miluinam suggerant;

Atque actutum. Licet ecastor. Nos prodimus ad forum.

Iam hic nos erimus: dum coquetur, interim potabimus.

215

Quando uis ueni, parata res erit. Propera modo.

Sequere tu. - Ego hercle uero te et seruabo et te sequar,

Neque hodie ut te perdam meream deorum diuitias mihi. -

Euocate intus Culindrum mihi coquom actutum foras.

Sportulam cape atque argentum. Eccos tris nummos habes.

220

Habeo. Abi atque opsonium adfer; tribus uide quod sit satis:

Neque defiat neque supersit. Quoiusmodi hic homines erunt?

Ego et Menaechmus et parasitus eiius. Iam isti sunt decem;

Nam parasitus octo hominum munus facile fungitur.

Elocuta sum conuiuas, ceterum cura. Licet.

225

Cocta sunt, iube ire accubitum. Redi cito. Iam ego hic ero. -

Voluptas nullast nauitis, Messenio,

Maior meo animo quam quom ex alto procul

Terram conspiciunt. Maior, non dicam dolo,

Quasi adueniens terram uideas quae fuerit tua.

230

Sed quaesso, quamobrem nunc Epidamnum uenimus?

An quasi mare omnis circumimus insulas?

Fratrem quaesitum geminum germanum meum.

Nam quid modi futurum est illum quaerere?

Hic annus sextus est postquam ei rei operam damus.

235

Histros, Hispanos, Massiliensis, Hilurios,

Mare superum omne Graeciamque exoticam

Orasque Italicas omnis, qua adgreditur mare,

Sumus circumuecti. Si acum, credo, quaereres,

Acum inuenisses, sei appareret, iam diu.

240

Hominem inter uiuos quaeritamus mortuom;

Nam inuenissemus iam diu, sei uiueret.

Ergo istuc quaero certum qui faciat mihi,

Quei sese deicat scire eum esse emortuom:

Operam praeterea numquam sumam quaerere.

245

Verum aliter uiuos numquam desistam exsequi.

Ego illum scio quam cordi sit carus meo.

In scirpo nodum quaeris. Quin nos hinc domum

Redimus nisi si historiam scripturi sumus?

Dictum facessas, datum edis, caueas malo.

250

Molestus ne sis, non tuo hoc fiet modo. Em!

Illoc enim uerbo esse me seruom scio.

Non potuit paucis plura plane proloquei.

Verum tamen nequeo contineri quin loquar.

Audin, Menaechme? quom inspicio marsuppium,

255

Viaticati hercle admodum aestiue sumus.

Ne tu hercle, opinor, nisi domum reuorteris,

Vbi nihil habebis, geminum dum quaeris, gemes.

Nam ita est haec hominum natio: in Epidamnieis

Voluptarii atque potatores maxumei;

260

Tum sycophantae et palpatores plurumei

In urbe hac habitant; tum meretrices mulieres

Nusquam perhibentur blandiores gentium.

Propterea huic urbei nomen Epidamno inditumst,

Quia nemo ferme huc sine damno deuortitur.

265

Ego istuc cauebo. Cedodum huc mihi marsuppium.

Quid eo ueis? Iam aps te metuo de uerbis tuis.

Quid metuis? Ne mihi damnum in Epidamno duis.

Tu magis amator mulierum es, Messenio,

Ego autem homo iracundus, animi perditi,

270

Id utrumque, argentum quando habebo, cauero,

Ne tu delinquas neue ego irascar tibi.

Cape atque serua. Me lubente feceris.

Bene opsonaui atque ex mea sententia,

Bonum anteponam prandium pransoribus.

275

Sed eccum Menaechmum uideo. Vae tergo meo!

Prius iam conuiuae ambulant ante ostium

Quam ego opsonatu redeo. Adibo atque adloquar.

Menaechme, salue. Di te amabunt quisquis es.

Quisquis * * * <quis> ego sim?

280

Non hercle uero. Vbi conuiuae ceteri?

Quos tu conuiuas quaeris? parasitum tuom.

Meum parasitum? Certe hic insanust homo.

Dixin tibi esse hic sycophantas plurumos?

* * *

285

Quem tu parasitum quaeris, adulescens, meum?

Peniculum. Eccum in uidulo saluom fero.

Menaechme, numero huc aduenis ad prandium.

Nunc opsonatu redeo. Responde mihi,

Adulescens: quibus hic pretieis porci ueneunt

290

Sacres sinceri? Nummeis. Nummum a me accipe:

Iube te piari de mea pecunia.

Nam equidem insanum esse te certo scio,

Qui mihi molestus homini ignoto quisquis es.

Cylindrus ego sum: non nosti nomen meum?

295

Sei tu Cylindrus seu Coriendrus, perieris.

Ego te non noui neque nouisse adeo uolo.

Est tibi Menaechmo nomen. Tantum, quod sciam,

Pro sano loqueris quom me appellas nomine.

Sed ubi nouisti me? Vbi ego te nouerim,

300

Qui amicam habes eram meam hanc Erotium?

Neque hercle ego habeo neque te quis homo sis scio.

Non scis quis ego sim, qui tibi saepissume

Cyathisso apud nos, quando potas? Ei mihi,

Quom nihil est qui illic homini dimminuam caput!

305

Tun cyathissare mihi soles, qui ante hunc diem

Epidamnum numquam uidi neque ueni? Negas?

Nego hercle uero. Non tu in illisce aedibus

Habitas? Di illos homines qui illi habitant perduint!

Insanit hicquidem, qui ipse male dicit sibi.

310

Audin, Menaechme? Quid uis? Si me consulas,

Nummum illum quem mihi dudum pollicitus dare

(Nam tu quidem hercle certo non sanus satis,

Menaechme, qui nunc ipsus male dicas tibi)

315

Iubeas, si sapias, porculum adferri tibi.

Eu hercle hominem multum et odiosum mihi!

Solet iocari saepe mecum illoc modo.

Quam uis ridiculus est, ubi uxor non adest.

Quid ais tu? quid ais, inquam. Satin hoc quod uides

320

Tribus uobis opsonatumst, an opsono amplius,

Tibi et parasito et mulieri? Quas mulieres,

Quos tu parasitos loquere? Quod te urget scelus

Qui huic sis molestus? Quid tibi mecum est rei?

Ego te non noui: cum hoc quem noui fabulor.

325

Non edepol tu homo sanus es, certo scio.

Iam ergo haec madebunt faxo, nil morabitur.

Proin tu ne quo abeas longius ab aedibus.

Numquid uis? Vt eas maxumam malam crucem.

Ire hercle meliust te - interim atque accumbere,

330

Dum ego haec appono ad Volcani uiolentiam.

Ibo intro et dicam te hic astare Erotio,

Vt te hinc abducat potius quam hic astes foris. -

Iamne abiit? <abiit>. Edepol hau mendacia

Tua uerba experior esse. Opseruato modo:

335

Nam istic meretricem credo habitare mulierem,

Vt quidem ille insanus dixit qui hinc abiit modo.

Sed miror qui ille nouerit nomen meum.

Minime hercle mirum. Morem hunc meretrices habent:

Ad portum mittunt seruolos, ancillulas;

340

Sei qua peregrina nauis in portum aduenit,

Rogitant quoiatis sit, quid ei nomen siet,

Postilla extemplo se adplicant, adglutinant:

Si pellexerunt, perditum amittunt domum.

Nunc in istoc portu stat nauis praedatoria,

345

Aps qua cauendum nobis sane censeo.

Mones quidem hercle recte. Tum demum sciam

Recte monuisse, si tu recte caueris.

Tacedum parumper, nam concrepuit ostium:

Videamus qui hinc egreditur. Hoc ponam interim.

350

Adseruatote haec sultis, nauales pedes.

Sine fores sic, abi, nolo operiri.

Intus para, cura, uide, quod opust fiat:

Sternite lectos, incendite odores; munditia

355

Inlecebra animost amantium.

Amanti amoenitas malost, nobis lucrost.

Sed ubi ille est quem coquos ante aedis esse ait? atque eccum uideo,

Qui mihi est usui et plurumum prodest.

Item hinc ultro fit, ut meret, potissumus nostrae domi ut sit;

360

Nunc eum adibo atque ultro adloquar.

Animule mi, mihi mira uidentur

Te hic stare foris, fores quoi pateant,

Magis quam domus tua domus quom haec tua sit.

Omne paratumst, ut iussisti

365

Atque ut uoluisti, neque tibi

Vlla morast intus.

368

Prandium, ut iussisti, hic curatumst: ubi lubet, ire licet accubitum.

Quicum haec mulier loquitur? Equidem tecum. Quid mecum tibi

370

Fuit umquam aut nunc est negoti? Quia pol te unum ex omnibus

Venus me uoluit magnuficare neque id haud inmerito tuo.

Nam ecastor solus benefactis tuis me florentem facis.

Certo haec mulier aut insana aut ebria est, Messenio,

Quae hominem ignotum compellet me tam familiariter.

375

Dixin ego istaec heic solere fieri? folia nunc cadunt,

Praeut si triduom hoc hic erimus: tum arbores in te cadent.

Nam ita sunt hic meretrices: omnes elecebrae argentariae.

Sed sine me dum hanc compellare. Heus mulier, tibi dico. Quid est?

Vbi tu hunc hominem nouisti? Ibidem ubi hic me iam diu,

380

In Epidamno. In Epidamno? qui huc in hanc urbem pedem

Nisi hodie numquam intro tetulit? Heia! delicias facis.

Mi Menaechme, quin, amabo, is intro? hic tibi erit rectius.

Haec quidem edepol recte appellat meo me mulier nomine.

Nimis miror quid hoc sit negoti. Oboluit marsuppium

385

Huic istuc quod habes. Atque edepol tu me monuisti probe.

Accipedum hoc. Iam scibo utrum haec me mage amet an marsuppium.

Eamus intro, ut prandeamus. Bene uocas: tam gratiast.

Qur igitur me tibi iussisti coquere dudum prandium?

Egon te iussi coquere? Certo, tibi et parasito tuo.

390

Quoi, malum, parasito? certo haec mulier non sanast satis.

Peniculo. Quis iste est Peniculus? qui extergentur baxeae?

Scilicet qui dudum tecum uenit, quom pallam mihi

Detulisti quam ab uxore tua surrupuisti. Quid est?

Tibi pallam dedi quam uxori meae surrupui? sanan es?

395

Certe haec mulier cantherino ritu astans somniat.

Qui lubet ludibrio habere me atque ire infitias mihi

Facta quae sunt? Dic quid est id quod negem quod fecerim?

Pallam te hodie mihi dedisse uxoris. Etiam nunc nego.

Egoquidem neque umquam uxorem habui neque habeo neque huc

400

Vmquam, postquam natus sum, intra portam penetraui pedem.

Prandi in naui, inde huc sum egressus, te conueni. Eccere,

Perii misera! quam tu mihi nunc nauem narras? Ligneam,

Saepe tritam, saepe fixam, saepe excussam malleo;

Quasi supellex pellionis, palus palo proxumust.

405

†Iam, amabo, desine† ludos facere atque i hac mecum semul.

Nescio quem, mulier, alium hominem, non me quaeritas.

Non ego te noui Menaechmum, Moscho prognatum patre,

Qui Syracusis perhibere natus esse in Sicilia,

410

Vbi rex Agathocles regnator fuit et iterum Phintia,

Tertium Liparo, qui in morte regnum Hieroni tradidit,

Nunc Hiero est? Hau falsa, mulier, praedicas Pro Iuppiter!

Num istaec mulier illinc uenit quae te nouit tam cate?

415

Hercle opinor, pernegari non potest. Ne feceris.

Periisti, si intrassis intra limen. Quin tu tace modo.

Bene res geritur. Adsentabor quidquid dicet mulieri,

Si possum hospitium nancisci. Iam dudum, mulier, tibi

420

Non inprudens aduorsabar: hunc metuebam ni meae

Vxori renuntiaret de palla et de prandio.

Nunc, quando uis, eamus intro. Etiam parasitum manes?

Neque ego illum maneo neque flocci facio neque, si uenerit,

Eum uolo intromitti. Ecastor haud inuita fecero.

425

Sed scin quid te amabo ut facias? Impera quid uis modo.

Pallam illam quam dudum dederas, ad phrygionem ut deferas,

Vt reconcinnetur atque ut opera addantur quae uolo.

Hercle qui tu recte dicis: eadem ignorabitur,

Ne uxor cognoscat te habere, si in uia conspexerit.

430

Ergo mox auferto tecum, quando abibis. Maxume.

Eamus intro. Iam sequar te. Hunc uolo etiam conloqui.

433

Eho Messenio, accede huc. Quid negoti est? †sussciri†.

Quid eo opust? Opus est -. Scio ut ne dicas. Tanto nequior.

435

Habeo praedam: tantum incepi operis. I quantum potes,

Abduc istos in tabernam actutum deuorsoriam.

Tum facito ante solem occasum ut uenias aduorsum mihi.

Non tu istas meretrices nouisti, ere. Tace, inquam *

Mihi dolebit, non tibi, si quid ego stulte fecero.

440

Mulier haec stulta atque inscita est; quantum perspexi modo,

Est hic praeda nobis. Perii! iamne abis? periit probe:

Ducit lembum dierectum nauis praedatoria.

Sed ego inscitus qui domino me postulem moderarier:

Dicto me emit audientem, haud imperatorem sibi.

445

Sequimini, ut, quod imperatum est, ueniam aduorsum temperi. -

Plus triginta annis natus sum, quom interea loci

Numquam quicquam facinus feci peius neque scelestius

Quam hodie, quom contionem mediam me immersi miser.

Vbi ego dum hieto, Menaechmus se supterduxit mihi

450

Atque abit ad amicam, credo, neque me uoluit ducere.

Qui illum di omnes perduint quei primus <hoc> commentus est,

Contionem habere, qui homines occupatos occupat!

Non ad eam rem otiosos homines decuit deligi,

Qui nisi adsint quom citentur, census capiat ilico?

455

* quam senatus * * contionem *

* * *

457

Adfatim est hominum in dies qui singulas escas edint,

Quibus negoti nihil est, qui essum neque uocantur neque uocant:

Eos oportet contioni dare operam atque comitieis.

460

Si id ita esset, non ego hodie perdidissem prandium,

Quoi tam credo datum uoluisse quam me uideo uiuere.

Ibo: etiamnum reliquiarum spes animum oblectat meum.

Sed quid ego uideo? Menaechmus cum corona exit foras.

Sublatum est conuiuium, edepol uenio aduorsum temperi.

465

Opseruabo quid agat hominem. Post adibo atque adloquar.

Potine ut quiescas? ego tibi hanc hodie probe

Lepideque concinnatam referam temperi.

Non faxo eam esse dices: ita ignorabitur.

Pallam ad phrygionem fert confecto prandio

470

Vinoque expoto, parasito excluso foras.

Non hercle is sum qui sum, ni hanc iniuriam

Meque ultus pulchre fuero. Opserua quid dabo.

474

Pro di inmortales! quoi homini umquam uno die

475

Boni dedistis plus qui minus sperauerit?

Prandi, potaui, scortum accubui, apstuli

Hanc, quoiius heres numquam erit post hunc diem.

Nequeo quae loquitur exaudire clanculum;

Satur nunc loquitur de me et de parti mea?

480

Ait hanc dedisse me sibi atque eam meae

Vxori surrupuisse. Quoniam sentio

Errare, extemplo, quasi res cum ea esset mihi,

Coepi adsentari: mulier quidquid dixerat,

Idem ego dicebam. Quid multis uerbis <opust>?

485

Minore nusquam bene fui dispendio.

Adibo ad hominem, nam turbare gestio.

Quis hic est qui aduorsus it mihi? Quid ais, homo

Leuior quam pluma, pessume et nequissume,

Flagitium hominis, subdole ac minimi preti?

490

Quid de te merui qua me caussa perderes?

Vt surrupuisti te mihi dudum de foro!

Fecisti funus med apsenti prandio.

Qur ausus facere, quoii ego aeque heres eram?

Adulescens, quaeso, quid tibi mecum est rei

495

Qui mihi male dicas homini ignoto insciens?

An tibi malam rem uis pro male dictis dari?

Post eam quam edepol te dedisse intellego.

Responde, adulescens, quaeso, quid nomen tibist?

Etiam derides quasi nomen non gnoueris?

500

Non edepol ego te quod sciam umquam ante hunc diem

Vidi neque gnoui; uerum certo, quisquis es,

Si aequom facias, mihi odiosus ne sies.

Menaechme, uigila. Vigilo hercle equidem quod sciam.

Non me nouisti? Non negem si nouerim.

505

Tuom parasitum non nouisti? Non tibi

Sanum est, adulescens, sinciput, intellego.

Responde, surrupuistin uxori tuae

Pallam istanc hodie ac dedisti Erotio?

Neque hercle ego uxorem habeo neque ego Erotio

510

Dedi nec pallam surrupui. Satin sanus es?

Occisast haec res. Non ego te indutum foras

Exeire uidi pallam? Vae capiti tuo!

Omnis cinaedos esse censes quia tu es?

515

Tun med indutum fuisse pallam praedicas?

Ego hercle uero. Non tu abis quo dignus es?

Aut te piari iube, homo insanissume.

Numquam edepol quisquam me exorabit quin tuae

Vxori rem omnem iam, uti sit gesta, eloquar;

520

Omnes in te istaec recident contumeliae:

Faxo haud inultus prandium comederis. -

Quid hoc est negoti? satine, uti quemque conspicor,

Ita me ludificant? sed concrepuit ostium.

Menaechme, amare ait te multum Erotium,

525

†ut hoc una opera ad auruficem deferas†,

Atque huc ut addas auri pondo unciam

Iubeasque spinter nouom reconcinnarier.

Et istuc et aliud si quid curari uolet

Me curaturum dicito, quidquid uolet.

530

Scin quid hoc sit spinter? Nescio nisi aureum.

Hoc est quod olim clanculum ex armario

Te surrupuisse aiebas uxori tuae.

Numquam hercle factum est. Non meministi, opsecro?

Redde igitur spinter, si non meministi. Mane.

535

Immo equidem memini. Nempe hoc est quod illi dedei.

Istuc: ubi illae armillae sunt quas una dedei?

Numquam dedisti. Nam pol hoc unum dedei.

Dicam curare? Dicito: curabitur.

540

Et palla et spinter faxo referantur simul.

Amabo, mi Menaechme, inauris da mihi

Faciendas pondo duom nummum, stalagmia,

Vt te lubenter uideam, quom ad nos ueneris.

Fiat. Cedo aurum; ego manupretium dabo.

545

Da sodes aps te: poste reddidero tibi.

Immo cedo aps te: ego post tibi reddam duplex.

Non habeo. At tu, quando habebis, tum dato.

AN. Numquid uis? - Haec me curaturum dicito -

Vt quantum possint quique liceant ueneant.

550

Iamne introabiit? abiit, operuit fores.

Di me quidem omnes adiuuant, augent, amant.

Sed quid ego cesso, dum datur mi occasio

Tempusque, abire ab his locis lenonieis?

Propera, Menaechme, fer pedem, confer gradum.

555

Demam hanc coronam atque abiciam ad laeuam manum,

Vt, si sequantur me, hac abiisse censeant.

Ibo et conueniam seruom si potero meum,

Vt haec, quae bona dant di mihi, ex me sciat. -

Egone hic me patiar frustra in matrimonio,

560

Vbi uir compilet clanculum quidquid domist

Atque ea ad amicam deferat? Quin tu taces?

Manufesto faxo iam opprimes: sequere hac modo.

Pallam ad phrygionem cum corona ebrius

Ferebat hodie tibi quam surrupuit domo.

565

Sed eccam coronam quam habuit. Num mentior?

Em hac abiit, si uis persequi uestigiis.

Atque edepol eccum optume reuortitur;

Sed pallam non fert. Quid ego nunc cum illoc agam?

Idem quod semper: male habeas; sic censeo.

570

Huc concedamus: ex insidieis aucupa.

Vt hoc utimur maxume more moro,

Molesto atque multo atque uti quique sunt

Optumi maxume morem habent hunc!

Clientes sibi omnes uolunt esse multos:

575

Bonine an mali sint, id hau quaeritant; res

Magis quaeritur quam clientum fides

Quoius modi clueat.

Si est pauper atque hau malus nequam habetur,

Sin diues malust, is cliens frugi habetur.

580

Qui nec leges neque aequom bonum usquam colunt,

Sollicitos patronos habent.

Datum denegant quod datum est, litium pleni, rapaces

Viri, fraudulenti,

Qui aut faenore aut peiiuriis habent rem paratam,

584a

Mens est in quo *

585

Eis ubi dicitur dies, simul patronis dicitur,

Quippe qui pro illis loquimur quae male fecerunt:

Aut ad populum aut in iure aut ad iudicem rest.

Sicut me hodie nimis sollicitum cliens quidam habuit neque quod uolui

Agere aut quicum licitumst, ita med attinit, ita detinit.

590

Apud aedilis pro eius factis plurumisque pessumisque

Deixei caussam, condiciones tetuli tortas, confragosas:

Aut plus aut minus quam opus erat dicto dixeram controuorsiam, ut

Sponsio fieret. Quid ille qui praedem dedit?

Nec magis manufestum ego hominem umquam ullum teneri uidi:

595

Omnibus male factis testes tres aderant acerrumi.

595a

Di illum omnes perdant, ita mihi

Hunc hodie corrumpit diem, / meque adeo, qui hodie forum

Vmquam oculis inspexi meis. / Diem corrupi optumum:

Iussi apparari prandium, / amica exspectat me, scio.

Vbi primum est licitum ilico / properaui abire de foro.

600

Iratast, credo, nunc mihi; / placabit palla quam dedi,

Quam hodie uxori apstuli atque detuli huic Erotio.

Quid ais? Viro me malo male nuptam. Satin audis quae illic loquitur?

Satis. Si sapiam, hinc intro abeam, ubi - mi bene sit. Mane: male erit potius.

Ne illam ecastor faenerato apstulisti. Sic datur.

605

Clanculum te istaec flagitia facere censebas pote?

Quid illuc est, uxor, negoti? Men rogas? Vin hunc rogem?

Aufer hinc palpationes. Perge tu. Quid tu mihi

Tristis es? Te scire oportet. Scit sed dissimulat malus.

Quid negotist? Pallam - Pallam? Quidam pallam - Quid paues?

610

Nil equidem paueo. Nisi unum: palla pallorem incutit.

At tu ne clam me comesses prandium. Perge in uirum.

Non taces? Non hercle uero taceo. Nutat ne loquar.

Non hercle egoquidem usquam quicquam nuto neque nicto tibi.

Ne ego ecastor mulier misera. Qui tu misera es? mi expedi.

615

Nihil hoc confidentius: quin quae uides ea pernegat.

Per Iouem deosque omnis adiuro, uxor (satin hoc est tibi?),

Me isti non nutasse. Credit iam tibi de "isti": illuc redi.

Quo ego redeam? Equidem ad phrygionem censeo; et pallam refer.

Quae istaec palla est? Taceo iam, quando haec rem non meminit suam.

620

Numquis seruorum deliquit? num ancillae aut seruei tibi

Responsant? eloquere. Inpune non erit. Nugas agis.

Tristis admodum est. Non mihi istuc satis placet - Nugas agis.

Certe familiarium aliquoi frata es. Nugas agis.

Num mihi es irata saltem? Nunc tu non nugas agis.

625

Non edepol deliqui quicquam. Em rusum nunc nugas agis.

Dic, mea uxor, quid tibi aegre est? Bellus blanditur tibi.

Potin ut mihi molestus ne sis? num te appello? Aufer manum.

Sic datur. Properato apsente me comesse prandium,

Post ante aedis cum corona me derideto ebrius.

630

Neque edepol ego prandi neque hodie huc intro tetuli pedem.

Tun negas? Nego hercle uero. Nihil hoc homine audacius.

Non ego te modo hic ante aedis cum corona florea

Vidi astare? quom negabas mihi esse sanum sinciput

Et negabas me nouisse, peregrinum aibas esse te?

635

Quin ut dudum diuorti aps te, redeo nunc demum domum.

Noui ego te. Non mihi censebas esse qui te ulciscerer.

Omnia hercle uxori dixi. Quid dixisti? Nescio,

Eam ipsus roga. Quid hoc est, uxor? quidnam hic narrauit tibi?

Quid id est? quid taces? quin dicis quid sit? Quasi tu nescias.

639a

Palla mihi est domo surrupta. Palla surrupta est tibi?

640

Me rogas? Pol hau rogem te si sciam. O hominem malum,

Vt dissimulat! non potes celare: rem nouit probe.

Omnia hercle ego edictaui. Quid id est? Quando nil pudet

Neque uis tua uoluntate ipse profiteri, audi atque ades.

Et quid tristis <sim> et quid hic mihi dixerit faxo scias.

645

Palla mihi est domo surrupta. Palla surruptast mihi?

Viden ut <te> scelestus captat? huic surruptast, non tibi.

Nam profecto tibi surrupta si esset - salua non foret.

Nil mihi tecum est. Sed tu quid ais? Palla, inquam, periit domo.

Quis eam surrupuit? Pol istuc ille scit qui illam apstulit.

650

Quis is homo est? Menaechmus quidam. Edepol factum nequiter.

Quis is Menaechmust? Tu istic, inquam. Egone? Tu. Quis arguit?

Egomet. Et ego. Atque huic amicae detulisti Erotio.

Egon dedi? Tu, tu istic, inquam. Vin adferri noctuam,

Quae "tu tu" usque dicat tibi? nam nos iam defessi sumus.

655

Per Iouem deosque omnis adiuro, uxor satin hoc est tibi?,

Non dedisse. Immo hercle uero, nos non falsum dicere.

Sed ego illam non condonaui, sed sic utendam dedi.

Equidem ecastor tuam nec chlamydem do foras nec pallium

Quoiquam utendum. Mulierem aequom est uestimentum muliebre

660

Dare foras, uirum uirile. Quin refers pallam domum?

Ego faxo referetur. Ex re tua, ut opinor, feceris;

Nam domum numquam introibis nisi feres pallam simul.

Eo domum. Quid mihi futurum est qui tibi hanc operam dedi?

Opera reddetur, quando quid tibi erit surruptum domo. -

665

Id quidem edepol numquam erit, nam nihil est quod perdam domi.

Cum uiro cum uxore, di uos perdant! properabo ad forum,

Nam ex hac familia me plane excidisse intellego. -

Male mi uxor sese fecisse censet, quom exclusit foras;

Quasi non habeam quo intromittar alium meliorem locum.

670

Si tibi displiceo, patiundum: at placuero huic Erotio,

Quae me non excludet ab se, sed apud se occludet domi.

Nunc ibo, orabo ut mihi pallam reddat quam dudum dedi;

Aliam illi redimam meliorem. Heus! ecquis hic est ianitor?

Aperite atque Erotium aliquis euocate ante ostium.

675

Quis hic me quaerit? Sibi inimicus magis quam aetati tuae.

Mi Menaechme, qur ante aedis astas? sequere intro. Mane.

Scin quid est quod ego ad te uenio? Scio, ut tibi ex me sit uolup.

Immo edepol pallam illam, amabo te, quam tibi dudum dedi,

Mihi eam redde. Vxor resciuit rem omnem, ut factum est, ordine.

680

Ego tibi redimam bis tanta pluris pallam quam uoles.

Tibi dedi equidem illam, ad phrygionem ut ferres, paullo prius,

Et illud spinter, ut ad auruficem ferres, ut fieret nouom.

Mihi tu ut dederis pallam et spinter? numquam factum reperies.

Nam ego quidem postquam illam dudum tibi dedi, atque abii ad forum:

685

Nunc redeo, nunc te postillac uideo. Video quam rem agis.

Quia commisi, ut me defrudes, ad eam rem adfectas uiam.

Neque edepol te defrudandi caussa posco (quin tibi

Dico uxorem resciuisse) - Nec te ultro oraui ut dares:

Tute ultro ad me detulisti, dedisti eam dono mihi;

690

Eandem nunc reposcis: patiar. Tibi habe, aufer, utere

Vel tu uel tua uxor, uel etiam in loculos compingite.

Tu huc post hunc diem pedem intro non feres, ne frustra sis;

Quando tu me bene merentem tibi habes despicatui,

Nisi feres argentum, frustra me ductare non potes.

695

Aliam posthac inuenito quam habeas frustratui. -

Nimis iracunde hercle tandem. Heus tu, tibi dico, mane,

Redi. Etiamne astas? etiam audes mea reuorti gratia?

Abiit intro, occlusit aedis. Nunc ego sum exclusissumus:

Neque domi neque apud amicam mihi iam quicquam creditur.

700

Ibo et consulam hanc rem amicos quid faciendum censeant. -

Nimis stulte dudum feci quom marsuppium

Messenioni cum argento concredidi.

Immersit aliquo sese, credo, in ganeum.

Prouisam quam mox uir meus redeat domum.

705

Sed eccum uideo. Salua sum, pallam refert.

Demiror ubi nunc ambulet Messenio.

Adibo atque hominem accipiam quibus dictis meret.

Non te pudet prodire in conspectum meum,

Flagitium hominis, cum istoc ornatu? Quid est?

710

Quae te res agitat, mulier? Etiamne, inpudens,

Muttire uerbum unum audes aut mecum loqui?

Quid tandem admisi in me ut loqui non audeam?

Rogas me? hominis inpudentem audaciam!

Non tu scis, mulier, Hecubam quapropter canem

715

Graii esse praedicabant? Non equidem scio.

Quia idem faciebat Hecuba quod tu nunc facis:

Omnia mala ingerebat quemquem aspexerat.

Itaque adeo iure coepta appellari est Canes.

Non ego istaec flagitia possum perpeti.

720

Nam med aetatem uiduam esse mauelim

Quam istaec flagitia tua pati quae tu facis.

Quid id ad me, tu te nuptam possis perpeti

An sis abitura a tuo uiro? an mos hic ita est

Peregrino ut aduenienti narrent fabulas?

725

Quas fabulas? non, inquam, patiar praeterhac,

Quin uidua uiuam quam tuos mores perferam.

Mea quidem hercle caussa uidua uiuito

Vel usque dum regnum optinebit Iuppiter.

At mihi negabas dudum surrupuisse te,

730

Nunc eandem ante oculos adtines: non te pudet?

Eu hercle! mulier, multum et audax et mala es.

Tun tibi hanc surruptam dicere audes quam mihi

Dedit alia mulier ut concinnandam darem?

Ne istuc mecastor - iam patrem accersam meum

735

Atque ei narrabo tua flagitia quae facis.

I, Decio, quaere meum patrem, tecum simul

Vt ueniat ad me: ita rem esse dicito.

Iam ego aperiam istaec tua flagitia. Sanan es?

Quae mea flagitia? Pallam atque aurum meum

740

Domo suppilas tuae uxori et tuae

Degeris amicae. Satin haec recte fabulor?

Quaeso hercle, mulier, si scis, monstra quod bibam

Tuam qui possim perpeti petulantiam.

Quem tu hominem <med> arbitrere nescio;

745

Ego te simitu noui cum Porthaone.

Si me derides, at pol illum non potes,

Patrem meum qui huc aduenit. Quin respicis?

Nouistin tu illum? Noui cum Calcha simul:

Eodem die illum uidi quo te ante hunc diem.

750

Negas nouisse me? negas patrem meum?

Idem hercle dicam si auom uis adducere.

Ecastor pariter hoc atque alias res soles.

Vt aetas mea est atque ut hoc usus facto est

Gradum proferam, progrediri properabo.

755

Sed id quam mihi facile sit hau sum falsus.

Nam pernicitas deserit: consitus sum

Senectute, onustum gero corpus, uires

Reliquere: ut aetas mala est! mers mala ergost.

Nam res plurumas pessumas, quom aduenit, ad-

760

Fert, quas si autumem omnis, nimis longus sermost.

Sed haec res mihi in pectore et corde curaest,

Quidnam hoc sit negoti quod sic filia

Repente expetit me, ut ad sese irem.

763a

Nec quid id sit mihi certius facit, quid

Velit. Quid me accersit?

764a

Verum propemodum iam scio quid siet rei.

765

Credo cum uiro litigium natum esse aliquod.

Ita istaec solent, quae uiros supseruire

Sibi postulant, dote fretae, feroces.

Et illi quoque haud apstinent saepe culpa.

Verum est modus tamen, quoad pati uxorem oportet;

770

Nec pol filia umquam patrem accersit ad se

Nisi aut quid commissi aut iurgi est caussa.

Sed id quidquid est iam sciam. Atque eccam eampse

774

Ante aedis et eius tristem uirum uideo. Id est quod suspicabar.

775

Appellabo hanc. Ibo aduorsum. Salue multum, mi pater.

Salua sis. Saluen aduenio? Saluen accersi iubes?

Quid tu tristis es? quid ille autem aps te iratus destitit?

Nescioquid uos uelitati estis inter uos duos.

Loquere, uter meruistis culpam, paucis, non longos logos.

780

Nusquam equidem quicquam deliqui: hoc primum te apsoluo, pater.

Verum uiuere hic non possum neque durare ullo modo.

Proin tu me hinc abducas. Quid istuc autem est? Ludibrio, pater,

Habeor. Vnde? Ab illo quoi me mandauisti, meo uiro.

Ecce autem litigium! quotiens tandem edixi tibi

785

Vt caueres neuter ad me iretis cum querimonia?

Qui ego istuc, mi pater, cauere possum? Men interrogas?

788

Nisi non uis. Quotiens monstraui tibi uiro ut morem geras,

Quid ille faciat ne id opserues, quo eat, quid rerum gerat.

790

At enim ille hinc amat meretricem ex proxumo. Sane sapit

Atque ob istanc industriam etiam faxo amabit amplius.

Atque ibi potat. Tua quidem ille caussa potabit minus,

Si illic siue alibi lubebit? quae haec, malum, inpudentiast?

Vna opera prohibere ad cenam ne promittat postules

795

Neu quemquam accipiat alienum apud se. Seruirin tibi

Postulas uiros? dare una opera pensum postules,

Inter ancillas sedere iubeas, lanam carere.

Non equidem mihi te aduocatum, pater, adduxi, sed uiro.

Hinc stas, illim caussam dicis. Si ille quid deliquerit,

800

Multo tanta illum accusabo quam te accusaui amplius.

Quando te auratam et uestitam bene habet, ancillas, penum

Recte praehibet, melius sanam est, mulier, mentem sumere.

At ille suppilat mihi aurum et pallas ex arcis domo,

Me despoliat, mea ornamenta clam ad meretrices degerit.

805

Male facit, si istuc facit; si non facit, tu male facis

Quae insontem insimules. Quin etiam nunc habet pallam, pater,

<Et> spinter, quod ad hanc detulerat, nunc, quia resciui, refert.

Iam ego ex hoc, ut factumst, scibo. <Ibo> ad hominem atque <ad>loquar.

Dic mihi istuc, Menaechme, quod uos dissertatis, ut sciam.

810

Quid tu tristis es? quid illa autem irata aps te destitit?

Quisquis es, quidquid tibi nomen est, senex, summum Iouem

Deosque do testis - Qua de re aut quoius rei rerum omnium?

Me neque isti male fecisse mulieri quae me arguit

Hanc domo ab se surrupuisse atque apstulisse - Deierat?

816

Si ego intra aedis huiius umquam ubi habitat penetraui pedem,

Omnium hominum exopto ut fiam miserorum miserrumus.

Sanun es qui istuc exoptes aut neges te umquam pedem

In eas aedis intulisse ubi habitas, insanissume?

820

Tun, senex, ais habitare med in illisce aedibus?

Tu negas? Nego hercle uero. Immo hercle inuere negas;

Nisi quo nocte hac exmigrasti. <Tu> concede huc, filia.

Quid tu ais? num hinc exmigrastis? Quem in locum aut quam ob rem, opsecro?

Non edepol scio. Profecto ludit te hic. Non tu tenes?

825

Iam uero, Menaechme, satis iocatus. Nunc hanc rem gere.

Quaeso, quid mihi tecum est? unde aut quis tu homo es? *

Tibi aut ideo isti, quae mihi molestiaest quoquo modo?

Viden tu illic oculos uirere? ut uiridis exoritur colos

830

Ex temporibus atque fronte, ut oculi scintillant, uide!

Quid mihi meliust quam, quando illi me insanire praedicant,

Ego med adsimulem insanire, ut illos a me apsterream?

Vt pandiculans oscitatur! quid nunc faciam, mi pater?

Concede huc, mea nata, ab istoc quam potest longissume.

835

Euhoe atque euhoe, Bromie, quo me in siluam uenatum uocas?

Audio, sed non abire possum ab his regionibus,

Ita illa me ab laeua rabiosa femina adseruat canes,

Poste autem illinc hircus †alus†, qui saepe aetate in sua

Perdidit ciuem innocentem falso testimonio.

840

Vae capiti tuo! Ecce, Apollo mihi ex oraclo imperat

Vt ego illic oculos exuram lampadis ardentibus.

Perii! mi pater, minatur mihi oculos exurere.

Ei mihi! insanire me aiunt, ultro quom ipsi insaniunt.

Filia, heus! Quid est? Quid agimus? quid si ego huc seruos cito?

845

Ibo, abducam qui hunc hinc tollant et domi deuinciant

Prius quam turbarum quid faciat amplius. Enim haereo;

Ni occupo aliquid mihi consilium, hi domum me ad se auferent.

Pugnis me uotas in huiius ore quicquam parcere,

Nei a meis oculis apscedat in malam magnam crucem.

850

Faciam quod iubes, Apollo. Fuge domum quantum potest,

Ne hic te optundat. Fugio. Amabo, adserua istunc, mi pater,

Ne quo hinc abeat. Sumne ego mulier misera quae illaec audio? -

Hau male illanc amoui; <amoueam> nunc hunc inpurissumum,

Barbatum, tremulum Titanum, qui cluet Cygno patre.

855

Ita mihi imperas ut ego huius membra atque ossa atque artua

Comminuam illo scipione quem ipse habet. Dabitur malum,

Me quidem si attigeris aut si propius ad me accesseris.

Faciam quod iubes; securim capiam ancipitem atque hunc senem

Osse fini dedolabo assulatim uiscera.

860

Enim uero illud praecauendumst atque adcurandumst mihi;

Sane ego illum metuo, ut minatur, ne quid male faxit mihi.

Multa mi imperas, Apollo: nunc equos iunctos iubes

Capere me indomitos, ferocis, atque in currum inscendere,

Vt ego hunc proteram leonem uetulum, olentem, edentulum.

865

Iam astiti in currum, iam lora teneo, iam stimulum: in manust.

Agite equi, facitote sonitus ungularum appareat,

Cursu celeri facite inflexa sit pedum pernicitas.

Mihin equis iunctis minare? Ecce, Apollo, denuo

Me iubes facere impetum in eum qui stat atque occidere.

870

Sed quis hic est qui me capillo hinc de curru deripit?

Imperium tuom demutat atque edictum Apollinis.

Eu hercle morbum acrem ac durum! * * *

* * * di, uostram fidem!

873a

Vel hic qui insanit quam ualuit paullo prius!

Ei derepente tantus morbus incidit.

875

Eibo atque accersam medicum iam quantum potest. -

Iamne isti abierunt, quaeso, ex conspectu meo,

Qui me ui cogunt ut ualidus insaniam?

Quid cesso abire ad nauem dum saluo licet?

880

Vosque omnis quaeso, si senex reuenerit,

Ni me indicetis qua platea hinc aufugerim. -

Lumbi sedendo, oculi spectando dolent,

Manendo medicum dum se ex opere recipiat.

Odiosus tandem uix ab aegrotis uenit,

885

Ait se obligasse crus fractum Aesculapio,

Apollini autem bracchium. Nunc cogito

Vtrum me dicam ducere medicum an fabrum.

Atque eccum incedit. Moue formicinum gradum.

Quid esse illi morbi dixeras? narra, senex.

890

Num laruatust aut cerritus? fac sciam.

Num eum ueternus aut aqua intercus tenet?

Quin ea te caussa duco ut id dicas mihi

Atque illum ut sanum facias. Perfacile id quidemst.

Sanum futurum, mea ego id promitto fide.

895

Magna cum cura ego illum curari uolo.

Quin suspirabo plus †sescenta† in dies:

Ita ego eum cum cura magna curabo tibi.

Atque eccum ipsum hominem. Opseruemus quam rem agat.

Edepol ne hic dies peruorsus atque aduorsus mi optigit.

900

Quae me clam ratus sum facere, omnia ea fecit palam

Parasitus qui me compleuit flagiti et formidinis,

Meus Vlixes, suo qui regi tantum conciuit mali.

Quem ego hominem, si quidem uiuo, uita euoluam sua -

Sed ego stultus sum, qui illius esse dico quae meast:

905

Meo cibo et sumptu educatust. Anima priuabo uirum.

Condigne autem haec meretrix fecit, ut mos est meretricius:

Quia rogo palla ut referatur rusum ad uxorem meam,

Mihi se ait dedisse. Eu edepol! ne ego homo uiuo miser.

Audin quae loquitur? Se miserum praedicat. Adeas uelim.

910

Saluos sis, Menaechme. Quaeso, qur apertas bracchium?

Non tu scis quantum isti morbo nunc tuo facias mali?

Quin tu te suspendis? Ecquid sentis? Quidni sentiam?

Non potest haec res ellebori iungere optinerier.

Sed quid ais, Menaechme? Quid uis? Dic mihi hoc quod te rogo:

915

Album an atrum uinum potas? Quin tu is in malam crucem?

Iam hercle occeptat insanire primulum. Quin me interrogas

Purpureum panem an puniceum soleam ego esse an luteum?

Soleamne esse auis squamossas, piscis pennatos? Papae!

920

Audin tu ut deliramenta loquitur? quid cessas dare

Potionis aliquid prius quam percipit insania?

Mane modo, etiam percontabor alia. Occidis fabulans.

Dic mihi hoc: solent tibi umquam oculi duri fieri?

Quid? tu me locustam censes esse, homo ignauissume?

925

Dic mihi: enumquam intestina tibi crepant, quod sentias?

Vbi satur sum, nulla crepitant; quando essurio, tum crepant.

Hoc quidem edepol hau pro insano uerbum respondit mihi.

Perdormiscin usque ad lucem? facilin tu dormis cubans?

930

Perdormisco, si resolui argentum quoi debeo -

933

Qui te Iuppiter dique omnes, percontator, perduint!

Nunc homo insanire occeptat: de illis uerbis caue tibi.

935

Immo Nestor nunc quidem est de uerbis, praeut dudum fuit;

Nam dudum uxorem suam esse aiebat rabiosam canem.

Quid, ego? Dixti insanus, inquam. Egone? Tu istic, qui mihi

Etiam me iunctis quadrigis minitatus prosternere.

940

Egomet haec te uidi facere, egomet haec ted arguo.

At ego te sacram coronam surrupuisse Iouis <scio>,

Et ob eam rem in carcerem ted esse compactum scio,

Et postquam es emissus, caesum uirgis sub furca scio;

Tum patrem occidisse et matrem uendidisse etiam scio.

945

Satin haec pro sano male dicta male dictis respondeo?

Opsecro hercle, medice, propere quidquid facturus face.

Non uides hominem insanire? Scin quid facias optumum est?

Ad me face uti deferatur. Itane censes? Quippini?

Ibi meo arbitratu potero curare hominem. Age ut lubet.

950

Elleborum potabis faxo aliquos uiginti dies.

At ego te pendentem fodiam stimulis triginta dies.

I, arcesse homines qui illunc ad me deferant. Quot sunt satis?

Proinde ut insanire uideo, quattuor, nihilo minus.

Iam hic erunt. Adserua tu istunc, medice. Immo ibo domum,

955

Vt parentur quibus paratis opus est. Tu seruos iube

Hunc ad me ferant. Iam ego illic faxo erit. Abeo. - Vale. -

Abiit socerus, abit medicus. Nunc solus sum. Pro Iuppiter!

Quid illuc est quod med hisce homines insanire praedicant?

Nam equidem, postquam gnatus sum, numquam aegrotaui unum diem

960

Neque ego insanio neque pugnas neque ego litis coepio.

Saluos saluos alios uideo, noui <ego> homines, adloquor.

An illi perperam insanire me aiunt, ipsi insaniunt?

Quid ego nunc faciam? domum ire cupio: uxor non sinit;

Huc autem nemo intromittit. Nimis prouentum est nequiter.

965

Hic ero usque; ad noctem saltem, credo, intromittar domum.

Spectamen bono seruo id est, qui rem erilem

Procurat, uidet, conlocat cogitatque,

Vt apsente ero rem eri diligenter

Tutetur quam si ipse adsit aut rectius.

970

Tergum quam gulam, crura quam uentrem oportet

Potiora esse quoi cor modeste situmst.

Recordetur id, qui nihili sunt, quid eis preti

Detur ab suis eris, ignauis, inprobis uiris:

Verbera, compedes,

975

Molae, lassitudo, fames, frigus durum,

Haec pretia sunt ignauiae.

Id ego male malum metuo: propterea bonum esse certumst potius

Quam malum; nam magis multo patior facilius uerba: uerbera ego odi,

Nimioque edo lubentius molitum quam molitum praehibeo.

980

Propterea eri imperium exsequor, bene et sedate seruo id;

Atque id mihi prodest.

Alii sei ita ut in rem esse ducunt sint, ego ita ero ut me esse oportet;

Metum id mihi adhibeam, culpam apstineam, ero ut omnibus in locis sim praesto:

983a

Serui qui quom culpa carent metuont i solent esse eris utibiles.

983b

Nam illi qui nil metuont, postquam malum †promeritumque† ei metuont.

Metuam hau multum. Prope est quando †ceruso faciam† pretium exsoluet.

985

<Eo> ego exemplo seruio, tergo ut in rem esse arbitror.

Postquam in tabernam uassa et seruos conlocaui, ut iusserat,

Ita uenio aduorsum. Nunc fores pultabo, adesse ut me sciat,

†neque utrum† ex hoc saltu damni saluom ut educam foras.

Sed metuo ne sero ueniam depugnato proelio.

990

Per ego uobis deos atque homines dico ut imperium meum

Sapienter habeatis curae, quae imperaui atque impero:

Facite illic homo iam in medicinam ablatus sublimis siet,

Nisi quidem uos uostra crura aut latera nihili penditis.

Caue quisquam quod illic minitetur uostrum flocci fecerit.

995

Quid statis? quid dubitatis? iam sublimem raptum oportuit.

Ego ibo ad medicum: praesto ero illi, quom uenietis. Occidi!

Quid hoc est negoti? quid illisce homines ad me currunt, opsecro?

Quid uoltis uos? quid quaeritatis? quid me circumsistitis?

Quo rapitis me? quo fertis me? perii, opsecro uostram fidem,

1000

Epidamnienses, subuenite, ciues! quin me mittitis?

Pro di inmortales! opsecro, quid ego oculis aspicio meis?

Erum meum indignissume nescioqui sublimem ferunt.

Ecquis suppetias mi audet ferre? Ego, ere, audacissume.

O facinus indignum et malum, Epidamnii ciues, erum

1005

Meum hic in pacato oppido luci deripier in uia,

Qui liber ad uos uenerit!

Mittite istunc. Opsecro te, quisquis es, operam mihi ut des

Neu sinas in me insignite fieri tantam iniuriam.

Immo et operam dabo et defendam et subuenibo sedulo.

1010

Numquam te patiar perire, me perirest aequius.

Eripe oculum istic, ab umero qui tenet, ere, te opsecro.

Hisce ego iam sementem in ore faciam pugnosque opseram.

Maxumo hodie malo hercle uostro istunc fertis. Mittite.

Teneo ego huic oculum. Face ut oculi locus in capite appareat.

1015

Vos scelesti, uos rapaces, uos praedones! Periimus!

Opsecro hercle! Mittite ergo. Quid me uobis tactiost?

Pecte pugnis. Agite abite, fugite hinc in malam crucem.

Em tibi etiam! quia postremus cedis, hoc praemi feres.

Nimis bene ora commetaui atque ex mea sententia.

1020

Edepol, ere, ne tibi suppetias temperi adueni modo.

At tibi di semper, adulescens, quisquis es, faciant bene.

Nam apsque ted esset, hodie numquam ad solem occasum uiuerem.

Ergo edepol, si recte facias, ere, med emittas manu.

Liberem ego te? Verum, quandoquidem, ere, te seruaui. Quid est?

1025

Adulescens, erras. Quid, erro? Per Iouem adiuro patrem,

Med erum tuom non esse. Non taces? Non mentior;

Nec meus seruos numquam tale fecit quale tu mihi.

Sic sine igitur, si tuom negas me esse, abire liberum.

Mea quidem hercle caussa liber esto atque ito quo uoles.

1030

Nempe iubes? Iubeo hercle, si quid imperi est in te mihi.

Salue, mi patrone. "Quom tu liber es, Messenio,

Gaudeo". Credo hercle uobis. Sed, patrone, te opsecro,

Ne minus imperes mihi quam quom tuos seruos fui.

Apud ted habitabo et quando ibis, una tecum ibo domum.

1035

Minime. Nunc ibo in tabernam, uassa atque argentum tibi

Referam. Recte est opsignatum in uidulo marsuppium

Cum uiatico: id tibi iam huc adferam. Adfer strenue.

Saluom tibi ita ut mihi dedisti reddibo. Hic me mane. -

Nimia mira mihi quidem hodie exorta sunt miris modis:

1040

Alii me negant eum esse qui sum atque excludunt foras;

Etiam hic seruom se meum esse aiebat quem ego emisi manu,

[Vel ille qui se petere argentum modo, qui seruom se meum

1042a

Esse aiebat, <med erum suom>, quem ego modo emisi manu]

Is ait se mihi adlaturum cum argento marsuppium:

Id si attulerit, dicam ut a me abeat liber quo uolet,

1045

Ne tum, quando sanus factus sit, a me argentum petat.

Socer et medicus me insanire aiebant. Quid sit mira sunt.

Haec nihilo esse mihi uidentur setius quam somnia.

Nunc ibo intro ad hanc meretricem, quamquam suscenset mihi,

Si possum exorare ut pallam reddat quam referam domum. -

1050

Men hodie usquam conuenisse te, audax, audes dicere,

Postquam aduorsum mi imperaui ut huc uenires? Quin modo

Erupui, homines qui ferebant te sublimem quattuor,

Apud hasce aedis. Tu clamabas deum fidem atque hominum omnium,

Quom ego accurro teque eripio ui, pugnando, ingratiis.

1055

Ob eam rem, quia te seruaui, me amisisti liberum.

Quom argentum dixi me petere et uasa, tu quantum potest

Praecucurristi obuiam, ut quae fecisti infitias eas.

Liberum ego te iussi abire? Certo. Quin certissumumst

Mepte potius fieri seruom quam te umquam emittam manu.

1060

Si uoltis per oculos iurare, nihilo hercle ea caussa magis

Facietis ut ego hodie apstulerim pallam et spinter, pessumae.

Pro di inmortales! quid ego uideo? Quid uides? Speculum tuom.

Quid negoti est? Tuast imago. Tam consimilest quam potest.

Pol profecto haud est dissimilis, meam quom formam noscito.

1065

O adulescens, salue, qui me seruauisti, quisquis es.

Adulescens, quaeso hercle eloquere tuom mihi nomen, nisi piget.

Non edepol ita promeruisti de me ut pigeat quae uelis

<Opsequi>. Mihi est Menaechmo nomen. Immo edepol mihi.

Siculus sum Syracusanus. Ea domus et patria est mihi.

1070

Quid ego ex te audio? Hoc quod res est. Noui equidem hunc: erus est meus.

Egoquidem huiius seruos sum, sed med esse huiius credidi.

Ego hunc censebam ted esse, huic etiam exhibui negotium.

Quaeso ignoscas si quid stulte dixi atque inprudens tibi.

Delirare mihi uidere: non commeministi semul

1075

Te hodie mecum exire ex naui? Enim uero aequom postulas.

Tu erus es: tu seruom quaere. Tu salueto: tu uale.

Hunc ego esse aio Menaechmum. At ego me. Quae haec fabulast?

Tu es Menaechmus? Me esse dico, Moscho prognatum patre.

Tun meo patre es prognatus? Immo equidem, adulescens, meo;

1080

Tuom tibi neque occupare neque praeripere postulo.

Di inmortales, spem insperatam date mihi quam suspico!

Nam, nisi me animus fallit, hi sunt geminei germanei duo.

Nam et patrem et patriam commemorant pariter quae fuerint sibi.

Seuocabo erum. Menaechme. Quid uis? Non ambos uolo,

1085

Sed uter uostrorum est aduectus mecum naui. Non ego.

At ego. Te uolo igitur. Huc concede. Concessi. Quid est?

Illic homo aut sycophanta aut geminus est frater tuos.

Nam ego hominem hominis similiorem numquam uidi alterum.

Neque aqua aquae nec lacte est lactis, crede mi, usquam similius

1090

Quam hic tui est, tuque huiius autem; poste eandem patriam ac patrem

Memorat. Meliust nos adire atque hunc percontarier.

Hercle qui tu me admonuisti recte et habeo gratiam.

Perge operam dare, opsecro hercle; liber esto, si inuenis

Hunc meum fratrem esse. Spero. Et ego idem spero fore.

1095

Quid ais tu? Menaechmum, opinor, te uocari dixeras.

Ita uero. Huic item Menaechmo nomen est. In Sicilia

Te Syracusis natum esse dixisti: hic natust ibi.

Moschum tibi patrem fuisse dixti: huic itidem fuit.

Nunc operam potestis ambo mihi dare et uobis simul.

1100

Promeruisti ut ne quid ores quod uelis quin impetres.

Tam quasi me emeris argento, liber seruibo tibi.

Spes mihi est uos inuenturum fratres germanos duos

Geminos, una matre natos et patre uno uno die.

Mira memoras. Vtinam ecficere quod pollicitus possies.

1105

Possum. Sed nunc agite uterque id quod rogabo dicite.

Vbi lubet, roga: respondebo. Nil reticebo quod sciam.

Est tibi nomen Menaechmo? Fateor. Est itidem tibi?

Est. Patrem fuisse Moschum tibi ais? Ita uero. Et mihi.

Esne tu Syracusanus? Certo. Quid tu? Quippini?

1110

Optume usque adhuc conueniunt signa. Porro operam date.

Quid longissume meministi, dic mihi in patria tua?

Cum patre ut abii Tarentum ad mercatum, postea

Inter homines me deerrare a patre atque inde auehi.

Iuppiter supreme, serua me! Quid clamas? quin taces?

1115

Quot eras annos gnatus quom te pater a patria auehit?

Septuennis: nam tunc dentes mihi cadebant primulum.

Neque patrem numquam postilla uidi. Quid? uos tum patri

Filii quot eratis? Vt nunc maxume memini, duo.

Vter eratis, tun an ille, maior? Aeque ambo pares.

1120

Qui id potest? Geminei ambo eramus. Di me seruatum uolunt.

Si interpellas, ego tacebo. Potius taceo. Dic mihi:

Vno nomine ambo eratis? Minime. Nam mihi hoc erat,

Quod nunc est, Menaechmo: illum tum uocabant Sosiclem.

Signa adgnoui, contineri quin complectar non queo.

1125

Mi germane, gemine frater, salue. Ego sum Sosicles.

Quo modo igitur post Menaechmo nomen est factum tibi?

Postquam ad nos renuntiatum est te * * *

* * * et patrem esse mortuom,

Auos noster mutauit: quod tibi nomen est, fecit mihi.

1130

Credo ita esse factum ut dicis. Sed mihi hoc responde. Roga.

Quid erat nomen nostrae matri? Teuximarchae. Conuenit.

O salue, insperate, annis multis post quem conspicor.

Frater, et tu, quem ego multeis miserieis, laboribus

Vsque adhuc quaesiui quemque ego esse inuentum gaudeo.

1135

Hoc erat quod haec te meretrix huius uocabat nomine:

Hunc censebat te esse, credo, quom uocat te ad prandium.

Namque edepol iussi hic mihi hodie prandium appararier,

Clam meam uxorem, quoi pallam surrupui dudum domo,

Eam dedi huic. Hanc, dicis, frater, pallam quam ego habeo? <Haec east>.

1140

Quo modo haec ad te peruenit? Meretrix huc ad prandium

Me abduxit, me sibi dedisse aiebat. Prandi perbene,

Potaui atque accubui scortum, pallam et aurum hoc <apstuli>.

Gaudeo edepol si quid propter me tibi euenit boni.

1145

Nam illa quom te ad se uocabat, memet esse credidit.

Numquid me morare quin ego liber, ut iusti, siem?

Optumum atque aequissumum orat, frater: fac caussa mea.

Liber esto. Quom tu es liber, gaudeo, Messenio.

1150

Sed meliorest opus auspicio, ut liber perpetuo siem.

Quoniam haec euenere, frater, nostra ex sententia,

In patriam redeamus ambo. Frater, faciam, ut tu uoles.

Auctionem hic faciam et uendam quidquid est. Nunc interim

Eamus intro, frater. Fiat. Scitin quid ego uos rogo?

1155

Quid? Praeconium mi ut detis. Dabitur. Ergo nunciam

Vis conclamari auctionem? Fore quidem dieseptumi.

Auctio fiet Menaechmi mane sane septumi.

Venibunt serui, supellex, fundi, aedes, omnia.

Venibunt quiqui licebunt, praesenti pecunia.

1160

Venibit - uxor quoque etiam, si quis emptor uenerit.

Vix credo tota auctione capiet quinquagesies.

Nunc, spectatores, ualete et nobis clare plaudite.