Ouidius fasti 5

Altre sezioni


Quaeritis unde putem Maio data nomina mensi?

      Non satis est liquido cognita causa mihi.

Vt stat et incertus qua sit sibi nescit eundum,

      Cum uidet es omni parte, uiator, iter,

5

Sic, quia posse datur diuersas reddere causa

      Qua ferar ignoro, copiaque ipsa nocet.

Dicite, quae fontes Aganippidos Hippocrenes,

      Grata Medusaei signa, tenetis, equi.

Dissensere deae; quarum Polyhymnia coepit

10

      Prima (silent aliae, dictaque mente notant):

"Post chaos ut primum data sunt tria corpora mundo

      Inque nouas species omne recessit opus,

Pondere terra suo subsedit et aequora traxit:

      At caelum leuitas in loca summa tulit;

15

Sol quoque cum stellis nulla grauitate retentus

      Et uos, Lunares, exsiluistis, equi.

Sed neque terra diu caelo, nec cetera Phoebo

      Sidera cedebant: par erat omnis honos.

Saepe aliquis solio, quod tu, Saturne, tenebas,

20

      Ausus de media plebe sedere deus:

Nec latus Oceano quisquam deus aduena iunxit,

      Et Themis extremo saepe recepta loco est,

Donec Honor placidoque decens Reuerentia uultu

      Corpora legitimis imposuere toris.

25

Hinc sata Maiestas, hos est dea censa parentes,

      Quaque die partu est edita, magna fuit.

Nec mora, consedit medio sublimis Olympo

      Aurea, purpureo conspicienda sinu;

Consedere simul Pudor et Metus. omne uideres

30

      Numen ad hanc uultus composuisse suos.

Protinus intrauit mentes suspectus honorum:

      Fit pretium dignis, nec sibi quisque placet.

Hic status in caelo multos permansit in annos,

      Dum senior fatis excidit arce deus.

35

Terra feros partus, immania monstra, Gigantas

      Edidit ausuros in Iouis ire domum.

Mille manus illis dedit et pro cruribus angues,

      Atque ait: "In magnos arma mouete deos".

Exstruere hi montes ad sidera summa parabant

40

      Et magnum bello sollicitare Iouem;

Fulmina de caeli iaculatus Iuppiter arce

      Vertit in auctores pondera uasta suos.

His bene Maiestas armis defensa deorum

      Restat, et ex illo tempore culta manet.

45

Assidet inde Ioui, Iouis est fidissima custos,

      Et praestat sine ui sceptra timenda Ioui.

Venit et in terras: coluerunt Romulus illam

      Et Numa, mox alii, tempore quisque suo.

Illa patres in honore pio matresque tuetur,

50

      Illa comes pueris uirginibusque uenit;

Illa datos fasces commendat eburque curule,

      Illa coronatis alta triumphat equis."

Finierat uoces Polyhymnia: dicta probarunt

      Clioque et curuae scita Thalia lyrae.

55

Excipit Vranie: fecere silentia cunctae,

      Et uox audiri nulla, nisi illa, potest.

"Magna fuit quondam capitis reuerentia cani,

      Inque suo pretio ruga senilis erat.

Martis opus iuuenes animosaque bella gerebant

60

      Et pro dis aderant in statione suis;

Viribus illa minor nec habendis utilis armis

      Consilio patriae saepe ferebat opem;

Nec nisi post annos patuit tunc curia seros,

      Nomen et aetatis mite senatus habet.

65

Iura dabat populo senior, finitaque certis

      Legibus est aetas unde petatur honor,

Et medius iuuenum, non indignantibus ipsis,

      Ibat, et interior, si comes unus erat.

Verba quis auderet coram sene digna rubore

70

      Dicere? censuram longa senecta dabat.

Romulus hoc uidit selectaque pectora patres

      Dixit: ad hos urbis summa relata nouae.

Hinc sua maiores tribuisse uocabula Maio

      Tangor, et aetati consuluisse suae.

75

Et Numitor dixisse potest "da, Romule, mensem

      Hunc senibus", nec auum sustinuisse nepos.

Nec leue propositi pignus successor honoris

      Iunius, a iuuenum nomine dictus, habet."

Tunc sic, neglectos hedera redimita capillos,

80

      Prima sui coepit Calliopea chori:

"Duxerat Oceanus quondam Titanida Tethyn,

      Qui terram liquidis, qua patet, ambit aquis;

Hinc sata Pleione cum caelifero Atlante

      Iungitur, ut fama est, Pleiadasque parit.

85

Quarum Maia suas forma superasse sorores

      Traditur et summo concubuisse Ioui.

Haec enixa iugo cupressiferae Cyllenes

      Aetherium uolucri qui pede carpit iter;

Arcades hunc Ladonque rapax et Maenalos ingens

90

      Rite colunt, luna credita terra prior.

Exul ab Arcadia Latios Euander in agros

      Venerat, impositos attuleratque deos.

Hic, ubi nunc Roma est, orbis caput, arbor et herbae

      Et paucae pecudes et casa rara fuit:

95

Quo postquam uentum est, "consistite", praescia mater

      "Nam locus imperii rus erit istud" ait.

Et matri et uati paret Nonacrius heros,

      Inque peregrina constitit hospes humo;

Sacraque multa quidem, sed Fauni prima bicornis

100

      Has docuit gentes alipedisque dei.

Semicaper, coleris cinctutis, Faune, Lupercis,

      Cum lustrant celebres uerbera secta uias;

At tu materno donasti nomine mensem,

      Inuentor curuae, furibus apte, fidis.

105

Nec pietas haec prima tua est: septena putaris,

      Pleiadum numerum, fila dedisse lyrae."

Haec quoque desierat: laudata est uoce suarum.

      Quid faciam? turbae pars habet omnis idem.

Gratia Pieridum nobis aequaliter adsit,

110

      Nullaque laudetur plusue minusue mihi.

Ab Ioue surgat opus. prima mihi nocte uidenda

      Stella est in cunas officiosa Iouis:

Nascitur Oleniae signum pluuiale Capellae;

      Illa dati caelum praemia lactis habet.

115

Nais Amalthea, Cretaea nobilis Ida,

      Dicitur in siluis occuluisse Iouem.

Huic fuit haedorum mater formosa duorum,

      Inter Dictaeos conspicienda greges,

Cornibus aeriis atque in sua terga recuruis,

120

      Vbere, quod nutrix posset habere Iouis.

Lac dabat illa deo; sed fregit in arbore cornu,

      Truncaque dimidia parte decoris erat.

Sustulit hoc nymphe cinxitque recentibus herbis,

      Et plenum pomis ad Iouis ora tulit.

125

Ille ubi res caeli tenuit solioque paterno

      Sedit, et inuicto nil Ioue maius erat,

Sidera nutricem, nutricis fertile cornu

      Fecit, quod dominae nunc quoque nomen habet.

Praestitibus Maiae Laribus uidere kalendae

130

      Aram constitui paruaque signa deum:

Vouerat illa quidem Curius, sed multa uetustas

      Destruit; et saxo longa senecta nocet.

Causa tamen positi fuerat cognominis illis

      Quod praestant oculis omnia tuta suis:

135

Stant quoque pro nobis et praesunt moenibus Vrbis,

      Et sunt praesentes auxiliumque ferunt.

At canis ante pedes saxo fabricatus eodem

      Stabat: quae standi cum Lare causa fuit?

Seruat uterque domum, domino quoque fidus uterque:

140

      Compita grata deo, compita grata cani.

Exagitant et Lar et turba Diania fures:

      Peruigilantque Lares, peruigilantque canes.

Bina gemellorum quaerebam signa deorum

      Viribus annosae facta caduca morae:

145

Mille Lares Geniumque ducis, qui tradidit illos

      Vrbs habet, et uici numina terna colunt.

Quo feror? Augustus mensis mihi carminis huius

      Ius dabit: interea Diua canenda Bona est.

Est moles natiua, loco res nomina fecit:

150

      Appellant Saxum; pars bona montis ea est.

Huic Remus institerat frustra, quo tempore fratri

      Prima Palatinae signa dedistis aues;

Templa patres illic oculos exosa uiriles

      Leniter accliui constituere iugo.

155

Dedicat haec ueteris Crassorum nominis heres,

      Virgineo nullum corpore passa uirum:

Liuia restituit, ne non imitata maritum

      Esset et ex omni parte secuta *uirum*.

Postera cum roseam pulsis Hyperionis astris

160

      In matutinis lampada tollet equis,

Frigidus Argestes summas mulcebit aristas,

      Candidaque a Calabris uela dabuntur aquis.

At simul inducent obscura crepuscula noctem,

      Pars Hyadum toto de grege nulla latet.

165

Ora micant Tauri septem radiantia flammis,

      Nauita quas Hyadas Graius ab imbre uocat;

Pars Bacchum nutrisse putat, pars credidit esse

      Tethyos has neptes Oceanique senis.

Nondum stabat Atlas umeros oneratus Olympo

170

      Cum satus est forma conspiciendus Hyas:

Hunc stirps Oceani maturis nixibus Aethra

      Edidit et nymphas, sed prior ortus Hyas.

Dum noua lanugo est, pauidos formidine ceruos

      Terret, et est illi praeda benigna lepus:

175

At postquam uirtus annis adoleuit, in apros

      Audet et hirsutas comminus ire leas;

Dumque petit latebras fetae catulosque leaenae,

      Ipse fuit Libycae praeda cruenta ferae.

Mater Hyan et Hyan maestae fleuere sorores

180

      Ceruicemque polo suppositurus Atlas.

Victus uterque parens tamen est pietate sororum:

      Illa dedit caelum, nomina fecit Hyas.

"Mater, ades, florum, ludis celebranda iocosis:

      Distuleram partes mense priore tuas.

185

Incipis Aprili, transis in tempora Maiis

      Alter te fugiens, cum uenit alter habet.

Cum tua sint cedantque tibi confinia mensum,

      Conuenit in laudes ille uel ille tuas.

Circus in hunc exit clamataque palma theatris;

190

      Hoc quoque cum Circi munere carmen eat.

Ipsa doce quae sis: hominum sententia fallax;

      Optima tu proprii nominis auctor eris."

Sic ego; sic nostris respondit diua rogatis

      (Dum loquitur, uernas efflat ab ore rosas):

195

"Chloris eram quae Flora uocor: corrupta Latino

      Nominis est nostri littera Graeca sono.

Chloris eram, nymphe campi felicis, ubi audis

      Rem fortunatis ante fuisse uiris.

Quae fuerit mihi forma, graue est narrare modestae;

200

      Sed generum matri repperit illa deum.

Ver erat, errabam; Zephyrus conspexit, abibam;

      Insequitur, fugio: fortior ille fuit.

Et dederat fratri Boreas ius omne rapinae,

      Ausus Erecthea praemia ferre domo.

205

Vim tamen emendat dando mihi nomina nuptae,

      Inque meo non est ulla querella toro.

Vere fruor semper: semper nitidissimus annus,

      Arbor habet frondes, pabula semper humus.

Est mihi fecundus dotalibus hortus in agris:

210

      Aura fouet, liquidae fonte rigatur aquae:

Hunc meus impleuit generoso flore maritus,

      Atque ait "arbitrium tu, dea, floris habe."

Saepe ego digestos uolui numerare colores,

      Nec potui: numero copia maior erat.

215

Roscida cum primum foliis excussa pruina est

      Et uariae radiis intepuere comae,

Conueniunt pictis incinctae uestibus Horae,

      Inque leues calathos munera nostra legunt;

Protinus accedunt Charites, nectuntque coronas

220

      Sertaque caelestes implicitura comas.

Prima per immensas sparsi noua semina gentes:

      Vnius tellus ante coloris erat;

Prima Therapnaeo feci de sanguine florem,

      Et manet in folio scripta querella suo.

225

Tu quoque nomen habes cultos, Narcisse, per hortos,

      Infelix, quod non alter et alter eras.

Quid Crocon aut Attin referam Cinyraque creatum,

      De quorum per me uulnere surgit honor?

Mars quoque, si nescis, per nostras editus artes:

230

      Iuppiter hoc, ut adhuc, nesciat usque, precor.

Sancta Iouem Iuno nata sine matre Minerua

      Officio doluit non eguisse suo.

Ibat ut Oceano quereretur facta mariti;

      Restitit ad nostras fessa labore fores.

235

Quam simul aspexi, "quid te, Saturnia", dixi

      "Attulit?" exponit, quem petat, illa, locum;

Addidit et causam. uerbis solabar amicis.

      "Non" inquit "uerbis cura leuanda mea est.

Si pater est factus neglecto coniugis usu

240

      Iuppiter, et solus nomen utrumque tenet,

Cur ego desperem fieri sine coniuge mater,

      Et parere intacto, dummodo casta, uiro?

Omnia temptabo latis medicamina terris,

      Et freta Tartareos excutiamque sinus."

245

Vox erat in cursu: uultum dubitantis habebam.

      "Nescioquid, nymphe, posse uideris" ait.

Ter uolui promittere opem, ter lingua retenta est:

      Ira Iouis magni causa timoris erat.

"Fer, precor, auxilium" dixit, "celabitur auctor",

250

      Et Stygiae numen testificatur aquae.

"Quod petis, Oleniis" inquam "mihi missus ab aruis

      Flos dabit: est hortis unicus ille meis.

Qui dabat, "hoc" dixit "sterilem quoque tange iuuencam,

      Mater erit": tetigi, nec mora, mater erat."

255

Protinus haerentem decerpsi pollice florem;

      Tangitur, et tacto concipit illa sinu.

Iamque grauis Thracen et laeua Propontidos intrat,

      Fitque potens uoti, Marsque creatus erat.

Qui memor accepti per me natalis "habeto

260

      Tu quoque Romulea" dixit "in urbe locum."

Forsitan in teneris tantum mea regna coronis

      Esse putes. tangit numen et arua meum.

Si bene floruerint segetes, erit area diues:

      Si bene floruerit uinea, Bacchus erit;

265

Si bene floruerint oleae, nitidissimus annus,

      Pomaque prouentum temporis huius habent.

Flore semel laeso pereunt uiciaeque fabaeque,

      Et pereunt lentes, aduena Nile, tuae.

Vina quoque in magnis operose condita cellis

270

      Florent, et nebulae dolia summa tegunt.

Mella meum munus: uolucres ego mella daturas

      Ad uiolam et cytisos et thyma cana uoco."

Nos quoque idem facimus tunc, cum iuuenalibus annis

      Luxuriant animi, corporaque ipsa uigent.

275

Talia dicentem tacitus mirabar; at illa

      "Ius tibi discendi, siqua requiris" ait.

"Dic, dea", respondi "ludorum quae sit origo."

      Vix bene desieram, rettulit illa mihi:

"Cetera luxuriae nondum instrumenta uigebant;

280

      Aut pecus aut latam diues habebat humum

(Hinc etiam locuples, hinc ipsa pecunia dicta est);

      Sed iam de uetito quisque parabat opes.

Venerat in morem populi depascere saltus,

      Idque diu licuit, poenaque nulla fuit;

285

Vindice seruabat nullo sua publica uulgus,

      Iamque in priuato pascere inertis erat.

Plebis ad aediles perducta licentia talis

      Publicios; animus defuit ante uiris.

Rem populus recipit, multam subiere nocentes:

290

      Vindicibus laudi publica cura fuit.

Multa data est ex parte mihi, magnoque fauore

      Victores ludos instituere nouos;

Parte locant cliuum, qui tunc erat ardua rupes

      Vtile nunc iter est, Publiciumque uocant."

295

Annua credideram spectacula facta: negauit

      Addidit et dictis altera uerba suis:

"Nos quoque tangit honor: festis gaudemus et aris,

      Turbaque caelestes ambitiosa sumus.

Saepe deos aliquis peccando fecit iniquos,

300

      Et pro delictis hostia blanda fuit;

Saepe Iouem uidi, cum iam sua mittere uellet

      Fulmina, ture dato sustinuisse manum.

At si neglegimur, magnis iniuria poenis

      Soluitur, et iustum praeterit ira modum.

305

Respice Thestiaden: flammis absentibus arsit;

      Causa est, quod Phoebes ara sine igne fuit.

Respice Tantaliden: eadem dea uela tenebat;

      Virgo est, et spretos bis tamen ulta focos.

Hippolyte infelix, uelles coluisse Dionen,

310

      Cum consternatis diripereris equis.

Longa referre mora est correcta obliuia damnis:

      Me quoque Romani praeteriere patres.

Quid facerem, per quod fierem manifesta doloris?

      Exigerem nostrae qualia damna notae?

315

Excidit officium tristi mihi: nulla tuebar

      Rura, nec in pretio fertilis hortus erat;

Lilia deciderant, uiolas arere uideres

      Filaque punicei languida facta croci.

Saepe mihi Zephyrus "dotes corrumpere noli

320

      Ipsa tuas" dixit: dos mihi uilis erat.

Florebant oleae, uenti nocuere proterui:

      Florebant segetes, grandine laesa seges.

In spe uitis erat, caelum nigrescit ab Austris

      Et subita frondes decutiuntur aqua.

325

Nec uolui fieri nec sum crudelis in ira;

      Cura repellendi sed mihi nulla fuit.

Conuenere patres, et, si bene floreat annus,

      Numinibus nostris annua festa uouent.

Adnuimus uoto: consul cum consule ludos

330

      Postumio Laenas persoluere mihi."

Quaerere conabar quare lasciuia maior

      His foret in ludis liberiorque iocus;

Sed mihi succurrit numen non esse seuerum,

      Aptaque deliciis munera ferre deam.

335

Tempora sutilibus cinguntur tota coronis,

      Et latet iniecta splendida mensa rosa;

Ebrius incinctis philyra conuiua capillis

      Saltat, et imprudens utitur arte meri;

Ebrius ad durum formosae limen amicae

340

      Cantat, habent unctae mollia serta comae.

Nulla coronata peraguntur seria fronte,

      Nec liquidae uinctis flore bibuntur aquae;

Donec eras mixtus nullis, Acheloe, racemis,

      Gratia sumendae non erat ulla rosae.

345

Bacchus amat flores: Baccho placuisse coronam

      Ex Ariadnaeo sidere nosse potes.

Scaena leuis decet hanc: non est, mihi credite, non est

      Illa cothurnatas inter habenda deas.

Turba quidem cur hos celebret meretricia ludos

350

      Non ex difficili causa petita subest.

Non est de tetricis, non est de magna professis:

      Vult sua plebeio sacra patere choro,

Et monet aetatis specie, dum floreat, uti;

      Contemni spinam, cum cecidere rosae.

355

Cur tamen, ut dantur uestes Cerialibus albae,

      Sic haec est cultu uersicolore decens?

An quia maturis albescit messis aristis,

      Et color et species floribus omnis inest?

Adnuit, et motis flores cecidere capillis,

360

      Accidere in mensas ut rosa missa solet.

Lumina restabant, quorum me causa latebat

      Cum sic errores abstulit illa meos:

"Vel quia purpureis collucent floribus agri,

      Lumina sunt nostros uisa decere dies;

365

Vel quia nec flos est hebeti nec flamma colore

      Atque oculos in se splendor uterque trahit;

Vel quia deliciis nocturna licentia nostris

      Conuenit- a uero tertia causa uenit."

"Est breue praeterea, de quo mihi quaerere restat,

370

      Si liceat" dixi: dixit et illa "licet".

"Cur tibi pro Libycis clauduntur rete leaenis

      Imbelles capreae sollicitusque lepus?

Non sibi respondit siluas cessisse, sed hortos

      Aruaque pugnaci non adeunda ferae.

375

Omnia finierat: tenues secessit in auras,

      Mansit odor; posses scire fuisse deam.

Floreat ut toto carmen Nasonis in aeuo,

      Sparge, precor, donis pectora nostra tuis.

Nocte minus quarta promet sua sidera Chiron

380

      Semiuir et flaui corpore mixtus equi.

Pelion Haemoniae mons est obuersus in Austros:

      Summa uirent pinu, cetera quercus habet.

Phillyrides tenuit; saxo stant antra uetusto,

      Quae iustum memorant incoluisse senem.

385

Ille manus olim missuras Hectora leto

      Creditur in lyricis detinuisse modis.

Venerat Alcides exhausta parte laborum,

      Iussaque restabant ultima paene uiro.

Stare simul casu Troiae duo fata uideres:

390

      Hinc puer Aeacides, hinc Ioue natus erat.

Excipit hospitio iuuenem Philyreius heros,

      Et causam aduentus hic rogat, ille docet.

Respicit interea clauam spoliumque leonis,

      "Vir"que ait "his armis, armaque digna uiro!"

395

Nec se, quin horrens auderent tangere saetis

      Vellus, Achilleae continuere manus.

Dumque senex tractat squalentia tela uenenis,

      Excidit et laeuo fixa sagitta pede est.

Ingemuit Chiron, traxitque e corpore ferrum:

400

      Adgemit Alcides Haemoniusque puer.

Ipse tamen lectas Pagasaeis collibus herbas

      Temperat et uaria uulnera mulcet ope;

Virus edax superabat opem, penitusque recepta

      Ossibus et toto corpore pestis erat:

405

Sanguine Centauri Lernaeae sanguis echidnae

      Mixtus ad auxilium tempora nulla dabat.

Stabat, ut ante patrem, lacrimis perfusus Achilles:

      Sic flendus Peleus, si moreretur, erat.

Saepe manus aegras manibus fingebat amicis:

410

      Morum, quos fecit, praemia doctor habet.

Oscula saepe dedit, dixit quoque saepe iacenti

      "Viue, precor, nec me, care, relinque, pater."

Nona dies aderat, cum tu, iustissime Chiron,

      Bis septem stellis corpora cinctus eras.

415

Hunc Lyra curua sequi cuperet, sed idonea nondum

      Est uia: nox aptum tertia tempus erit.

Scorpios in caelo, cum cras lucescere Nonas

      Dicimus, a media parte notandus erit.

Hinc ubi protulerit formosa ter Hesperos ora,

420

      Ter dederint Phoebo sidera uicta locum,

Ritus erit ueteris, nocturna Lemuria, sacri:

      Inferias tacitis manibus illa dabunt.

Annus erat breuior, nec adhuc pia februa norant,

      Nec tu dux mensum, Iane biformis, eras:

425

Iam tamen exstincto cineri sua dona ferebant,

      Compositique nepos busta piabat aui.

Mensis erat Maius, maiorum nomine dictus,

      Qui partem prisci nunc quoque moris habet.

Nox ubi iam media est somnoque silentia praebet,

430

      Et canis et uariae conticuistis aues,

Ille memor ueteris ritus timidusque deorum

      Surgit (habent gemini uincula nulla pedes),

Signaque dat digitis medio cum pollice iunctis,

      Occurrat tacito ne leuis umbra sibi.

435

Cumque manus puras fontana perluit unda,

      Vertitur et nigras accipit ante fabas,

Auersusque iacit; sed dum iacit, "haec ego mitto,

      His" inquit "redimo meque meosque fabis."

Hoc nouies dicit nec respicit: umbra putatur

440

      Colligere et nullo terga uidente sequi.

Rursus aquam tangit, Temesaeaque concrepat aera,

      Et rogat ut tectis exeat umbra suis.

Cum dixit nouies "manes exite paterni"

      Respicit, et pure sacra peracta putat.

445

Dicta sit unde dies, quae nominis exstet origo

      Me fugit: es aliquo est inuenienda deo.

Pliade nate, mone, uirga uenerande potenti:

      Saepe tibi est Stygii regia uisa Iouis.

Venit adoratus Caducifer. accipe causam

450

      Nominis: ex ipso est cognita causa deo.

Romulus ut tumulo fraternas condidit umbras,

      Et male ueloci iusta soluta Remo,

Faustulus infelix et passis Acca capillis

      Spargebant lacrimis ossa perusta suis;

455

Inde domum redeunt sub prima crepuscula maesti,

      Vtque erat, in duro procubuere toro.

Vmbra cruenta Remi uisa est adsistere lecto,

      Atque haec exiguo murmure uerba loqui:

"En ego dimidium uestri parsque altera uoti,

460

      Cernite sim qualis, qui modo qualis eram!

Qui modo, si uolucres habuissem regna iubentes,

      In populo potui maximus esse meo,

Nunc sum elapsa rogi flammis et inanis imago:

      Haec est ex illo forma relicta Remo.

465

Heu ubi Mars pater est? si uos modo uera locuti,

      Vberaque expositis ille ferina dedit.

Quem lupa seruauit, manus hunc temeraria ciuis

      Perdidit. o quanto mitior illa fuit!

Saeue Celer, crudelem animam per uulnera reddas,

470

      Vtque ego, sub terras sanguinulentus eas.

Noluit hoc frater, pietas aequalis in illo est:

      Quod potuit, lacrimas in mea fata dedit.

Hunc uos per lacrimas, per uestra alimenta rogate

      Vt celebrem nostro signet honore diem."

475

Mandantem amplecti cupiunt et bracchia tendunt:

      Lubrica prensantes effugit umbra manus.

Vt secum fugiens somnos abduxit imago,

      Ad regem uoces fratris uterque ferunt.

Romulus obsequitur, lucemque Remuria dicit

480

      Illam, qua positis iusta feruntur auis.

Aspera mutata est in lenem tempore longo

      Littera, quae toto nomine prima fuit;

Mox etiam lemures animas dixere silentum:

      Hic sensus uerbi, uis ea uocis erat.

485

Fana tamen ueteres illis clausere diebus,

      Vt nunc ferali tempore operta uides;

Nec uiduae taedis eadem nec uirginis apta

      Tempora: quae nupsit, non diuturna fuit.

Hac quoque de causa, si te prouerbia tangunt,

490

      Mense malas Maio nubere uulgus ait.

Sed tamen haec tria sunt sub eodem tempore festa

      Inter se nulla continuata die.

Quorum si mediis Boeotum Oriona quaeres,

      Falsus eris: signi causa canenda mihi.

495

Iuppiter et lato qui regnat in aequore frater

      Carpebant socias Mercuriusque uias;

Tempus erat quo uersa iugo referuntur aratra,

      Et pronus saturae lac bibit agnus ouis.

Forte senex Hyrieus, angusti cultor agelli,

500

      Hos uidet, exiguam stabat ut ante casam,

Atque ita "longa uia est, nec tempora longa supersunt",

      Dixit "et hospitibus ianua nostra patet."

Addidit et uultum uerbis, iterumque rogauit:

      Parent promissis dissimulantque deos.

505

Tecta senis subeunt nigro deformia fumo;

      Ignis in hesterno stipite paruus erat:

Ipse genu nixus flammas exsuscitat aura,

      Et promit quassas comminuitque faces.

Stant calices; minor inde fabas, holus alter habebat,

510

      Et spumat testo pressus uterque suo.

Dumque mora est, tremula dat uina rubentia dextra:

      Accipit aequoreus pocula prima deus.

Quae simul exhausit, "da nunc bibat ordine" dixit

      "Iuppiter." audito palluit ille Ioue.

515

Vt rediit animus, cultorem pauperis agri

      Immolat et magno torret in igne bouem;

Quaeque puer quondam primis diffuderat annis

      Promit fumoso condita uina cado.

Nec mora, flumineam lino celantibus uluam,

520

      Sic quoque non altis, incubuere toris.

Nunc dape, nunc posito mensae nituere Lyaeo;

      Terra rubens crater, pocula fagus erant.

Verba fuere Iouis: "si quid fert impetus, opta:

      Omne feres." placidi uerba fuere senis:

525

"Cara fuit coniunx, primae mihi uere iuuentae

      Cognita. nunc ubi sit quaeritis? urna tegit.

Huic ego iuratus, uobis in uerba uocatis,

      "Coniugio" dixi "sola fruere meo."

Et dixi et seruo; sed enim diuersa uoluntas

530

      Est mihi: nec coniunx et pater esse uolo."

Adnuerant omnes. omnes ad terga iuuenci

      Constiterant- pudor est ulteriora loqui.

Tum superiniecta texere madentia terra:

      Iamque decem menses, et puer ortus erat.

535

Hunc Hyrieus, quia sic genitus, uocat Vriona:

      Perdidit antiquum littera prima sonum.

Creuerat immensum: comitem sibi Delia sumpsit;

      Ille deae custos, ille satelles erat.

Verba mouent iras non circumspecta deorum:

540

      "Quam nequeam" dixit "uincere nulla fera est."

Scorpion immisit Tellus: fuit impetus illi

      Curua gemelliparae spicula ferre deae;

Obstitit Orion. Latona nitentibus astris

      Addidit et "meriti praemia" dixit "habe."

545

Sed quid et Orion et cetera sidera mundo

      Cedere festinant, noxque coartat iter?

Quid solito citius liquido iubar aequore tollit

      Candida, Lucifero praeueniente, dies?

Fallor, an arma sonant? non fallimur, arma sonabant:

550

      Mars uenit et ueniens bellica signa dedit.

Vltor ad ipse suos caelo descendit honores

      Templaque in Augusto conspicienda foro.

Et deus est ingens et opus: debebat in urbe

      Non aliter nati Mars habitare sui.

555

Digna Giganteis haec sunt delubra tropaeis:

      Hinc fera Gradiuum bella mouere decet,

Seu quis ab Eoo nos impius orbe lacesset,

      Seu quis ab occiduo sole domandus erit.

Perspicit Armipotens operis fastigia summi,

560

      Et probat inuictas summa tenere deas;

Perspicit in foribus diuersae tela figurae,

      Armaque terrarum milite uicta suo.

Hinc uidet Aenean oneratum pondere caro

      Et tot Iuleae nobilitatis auos;

565

Hinc uidet Iliaden umeris ducis arma ferentem,

      Claraque dispositis acta subesse uiris.

Spectat et Augusto praetextum nomine templum,

      Et uisum lecto Caesare maius opus.

Vouerat hoc iuuenis tum cum pia sustulit arma:

570

      A tantis princeps incipiendus erat.

Ille manus tendens, hinc stanti milite iusto,

      Hinc coniuratis, talia dicta dedit:

"Si mihi bellandi pater est Vestaeque sacerdos

      Auctor, et ulcisci numen utrumque paro,

575

Mars, ades et satia scelerato sanguine ferrum,

      Stetque fauor causa pro meliore tuus.

Templa feres et, me uictore, uocaberis Vltor."

      Vouerat, et fuso laetus ab hoste redit.

Nec satis est meruisse semel cognomina Marti:

580

      Persequitur Parthi signa retenta manu.

Gens fuit et campis et equis et tuta sagittis

      Et circumfusis inuia fluminibus;

Addiderant animos Crassorum funera genti

      Cum periit miles signaque duxque simul.

585

Signa, decus belli, Parthus Romana tenebat

      Romanaeque aquilae signifer hostis erat;

Isque pudor mansisset adhuc, nisi fortibus armis

      Caesaris Ausoniae protegerentur opes.

Ille notas ueteres et longi dedecus aeui

590

      Sustulit: agnorunt signa recepta suos.

Quid tibi nunc solitae mitti post terga sagittae,

      Quid loca, quid rapidi profuit usus equi?

Parthe, refers aquilas, uictos quoque porrigis arcus:

      Pignora iam nostri nulla pudoris habes.

595

Rite deo templumque datum nomenque bis ulto,

      Et meritus uoti debita soluit honor.

Sollemnes ludos Circo celebrate, Quirites:

      Non uisa est fortem scaena decere deum.

Pliadas aspicies omnes totumque sororum

600

      Agmen, ubi ante Idus nox erit una super:

Tum mihi non dubiis auctoribus incipit aestas,

      Et tepidi finem tempora ueris habent.

Idibus ora prior stellantia tollere Taurum

      Indicat: huic signo fabula nota subest.

605

Praebuit ut taurus Tyriae sua terga puellae

      Iuppiter et falsa cornua fronte tulit,

Illa iubam dextra, laeua retinebat amictus,

      Et timor ipse noui causa decoris erat;

Aura sinus implet, flauos mouet aura capillos:

610

      Sidoni, sic fueras aspicienda Ioui.

Saepe puellares subduxit ab aequore plantas,

      Et metuit tactus adsilientis aquae;

Saepe deus prudens tergum demisit in undas,

      Haereat ut collo fortius illa suo.

615

Litoribus tactis stabat sine cornibus ullis

      Iuppiter inque deum de boue uersus erat.

Taurus init caelum: te, Sidoni, Iuppiter implet,

      Parsque tuum terrae tertia nomen habet.

Hoc alii signum Phariam dixere iuuencam,

620

      Quae bos ex homine est, ex boue facta dea.

Tum quoque priscorum Virgo simulacra uirorum

      Mittere roboreo scirpea ponte solet.

Corpora post decies senos qui credidit annos

      Missa neci, sceleris crimine damnat auos.

625

Fama uetus, tum cum Saturnia terra uocata est,

      Talia fatidici dicta fuisse Iouis:

"Falcifero libata seni duo corpora gentis

      Mittite, quae Tuscis excipiantur aquis";

Donec in haec uenit Tirynthius arua, quotannis

630

      Tristia Leucadio sacra peracta modo;

Illum stramineos in aquam misisse Quirites

      Herculis exemplo corpora falsa iaci.

Pars putat, ut ferrent iuuenes suffragia soli,

      Pontibus infirmos praecipitasse senes.

635

Thybri, doce uerum: tua ripa uetustior Vrbe est

      Principium ritus tu bene nosse potes.

Thybris harundiferum medio caput extulit alueo

      Raucaque dimouit talibus ora sonis:

"Haec loca desertas uidi sine moenibus herbas:

640

      Pascebat sparsas utraque ripa boues,

Et, quem nunc gentes Tiberim noruntque timentque,

      Tunc etiam pecori despiciendus eram.

Arcadis Euandri nomen tibi saepe refertur:

      Ille meas remis aduena torsit aquas.

645

Venit et Alcides, turba comitatus Achiua:

      Albula, si memini, tunc mihi nomen erat

Excipit hospitio iuuenem Pallantius heros

      Et tandem Caco debita poena uenit.

Victor abit, secumque boues, Erytheida praedam,

650

      Abstrahit; at comites longius ire negant.

Magnaque pars horum desertis uenerat Argis:

      Montibus his ponunt spemque laremque suum.

Saepe tamen patriae dulci tanguntur amore,

      Atque aliquis moriens hoc breue mandat opus:

655

"Mittite me in Tiberim, Tiberinis uectus ut undis

      Litus ad Inachium puluis inanis eam."

Displicet heredi mandati cura sepulcri:

      Mortuus Ausonia conditur hospes humo;

Scirpea pro domino Tiberi iactatur imago,

660

      Vt repetat Graias per freta longa domos."

Hactenus, et subiit uiuo rorantia saxo

      Antra; leues cursum sustinuistis aquae.

Clare nepos Atlantis, ades, quem montibus olim

      Edidit Arcadiis Pleias una Ioui:

665

Pacis et armorum superis imisque deorum

      Arbiter, alato qui pede carpis iter,

Laete lyrae pulsu, nitida quoque laete palaestra,

      Quo didicit culte lingua docente loqui,

Templa tibi posuere patres spectantia Circum

670

      Idibus; ex illo est haec tibi festa dies.

Te, quicumque suas profitentur uendere merces,

      Ture dato tribuas ut sibi lucra rogant.

Est aqua Mercurii portae uicina Capenae;

      Si iuuat expertis credere, numen habet.

675

Huc uenit incinctus tunica mercator et urna

      Purus suffita, quam ferat, haurit aquam.

Vda fit hinc laurus, lauro sparguntur ab uda

      Omnia quae dominos sunt habitura nouos.

Spargit et ipse suos lauro rorante capillos,

680

      Et peragit solita fallere uoce preces:

"Ablue praeteriti periuria temporis", inquit

      "Ablue praeteritae perfida uerba die.

Siue ego te feci testem, falsoue citaui

      Non audituri numina uana Iouis,

685

Siue deum prudens alium diuamue fefelli,

      Abstulerint celeres improba dicta Noti:

Et pateant ueniente die periuria nobis,

      Nec curent superi siqua locutus ero.

Da modo lucra mihi, da facto gaudia lucro,

690

      Et fac ut emptori uerba dedisse iuuet."

Talia Mercurius poscenti ridet ab alto,

      Se memor Ortygias surripuisse boues.

At mihi pande, precor, tanto meliora petenti,

      In Geminos ex quo tempore Phoebus eat.

695

"Cum totidem de mense dies superesse uidebis

      Quot sunt Herculei facta laboris" ait.

"Dic" ego respondi "causam mihi sideris huius."

      Causam facundo reddidit ore deus:

"Abstulerant raptas Phoeben Phoebesque sororem

700

      Tyndaridae fratres, hic eques, ille pugil.

Bella parant repetuntque suas et frater et Idas,

      Leucippo fieri pactus uterque gener.

His amor ut repetant, illis ut reddere nolint,

      Suadet; et ex causa pugnat uterque pari.

705

Effugere Oebalidae cursu potuere sequentes,

      Sed uisum celeri uincere turpe fuga.

Liber ab arboribus locus est, apta aera pugnae:

      Constiterant illo (nomen Aphidna) loco.

Pectora traiectus Lynceo Castor ab ense

710

      Non exspectato uulnere pressit humum.

Vltor adest Pollux, et Lyncea perforat hasta,

      Qua ceruix umeros continuata premit.

Ibat in hunc Idas, uixque est Iouis igne repulsus;

      Tela tamen dextrae fulmine rapta negant.

715

Iamque tibi, Pollux, caelum sublime patebat,

      Cum "mea" dixisti "percipe uerba, pater:

Quod mihi das uni caelum, partire duobus;

      Dimidium toto munere maius erit."

Dixit et alterna fratrem statione redemit:

720

      Vtile sollicitae sidus utrumque rati.

Ad Ianum redeat, qui quaerit Agonia quid sint:

      Quae tamen in fastis hoc quoque tempus habent.

Nocte sequente diem canis Erigoneius exit:

      Est alio signi reddita causa loco.

725

Proxima Vulcani lux est, Tubilustria dicunt:

      Lustrantur purae, quas facit ille, tubae.

Quattuor inde notis locus est, quibus ordine lectis

      Vel mos sacrorum uel fuga regis inest.

Nec te praetereo, populi Fortuna potentis

730

      Publica, cui templum luce sequente datum est.

Hanc ubi diues aquis acceperit Amphitrite,

      Grata Ioui fuluae rostra uidebis auis.

Auferet ex oculis ueniens aurora Booten,

      Continuaque die sidus Hyantis erit.