Ouidius fasti 2

Altre sezioni


Ianus habet finem. cum carmine crescit et annus:

      Alter ut hic mensis, sic liber alter eat.

Nunc primum uelis, elegi, maioribus itis:

      Exiguum, memini, nuper eratis opus.

5

Ipse ego uos habui faciles in amore ministros,

      Cum lusit numeris prima iuuenta suis.

Idem sacra cano signataque tempora fastis:

      Ecquis ad haec illinc crederet esse uiam?

Haec mea militia est; ferimus quae possumus arma,

10

      Dextraque non omni munere nostra uacat.

Si mihi non ualido torquentur pila lacerto

      Nec bellatoris terga premuntur equi,

Nec galea tegimur, nec acuto cingimur ense

      (His habilis telis quilibet esse potest),

15

At tua prosequimur studioso pectore, Caesar,

      Nomina, per titulos ingredimurque tuos.

Ergo ades et placido paulum mea munera uultu

      Respice, pacando siquid ab hoste uacat.

Februa Romani dixere piamina patres:

20

      Nunc quoque dant uerbo plurima signa fidem.

Pontifices ab rege petunt et flamine lanas,

      Quis ueterum lingua februa nomen erat;

Quaeque capit lictor domibus purgamina certis,

      Torrida cum mica farra, uocantur idem;

25

Nomen idem ramo, qui caesus ab arbore pura

      Casta sacerdotum tempora fronde tegit.

Ipse ego flaminicam poscentem februa uidi;

      Februa poscenti pinea uirga data est.

Denique quodcumque est quo corpora nostra piantur,

30

      Hoc apud intonsos nomen habebat auos.

Mensis ab his dictus, secta quia pelle Luperci

      Omne solum lustrant, idque piamen habent;

Aut quia placatis sunt tempora pura sepulcris,

      Tum cum ferales praeteriere dies.

35

Omne nefas omnemque mali purgamina causam

      Credebant nostri tollere posse senes.

Graecia principium moris dedit: illa nocentes

      Impia lustratos ponere facta putat.

Actoriden Peleus, ipsum quoque Pelea Phoci

40

      Caede per Haemonias soluit Acastus aquas;

Vectam frenatis per inane draconibus Aegeus

      Credulus immerita Phasida fouit ope;

Amphiareiades Naupactoo Acheloo

      "Solue nefas" dixit, soluit et ille nefas.

45

Ah nimium faciles, qui tristia crimina caedis

      Fluminea tolli posse putatis aqua!

Sed tamen, antiqui ne nescius ordinis erres,

      Primus, ut est, Iani mensis et ante fuit;

Qui sequitur Ianum, ueteris fuit ultimus anni:

50

      Tu quoque sacrorum, Termine, finis eras.

Primus enim Iani mensis, quia ianua prima est:

      Qui sacer est imis manibus, imus erat.

Postmodo creduntur spatio distantia longo

      Tempora bis quini continuasse uiri.

55

Principio mensis Phrygiae contermina Matri

      Sospita delubris dicitur aucta nouis.

Nunc ubi sunt, illis quae sunt sacrata Kalendis

      Templa deae? longa procubuere die.

Cetera ne simili caderent labefacta ruina

60

      Cauit sacrati prouida cura ducis,

Sub quo delubris sentitur nulla senectus;

      Nec satis est homines, obligat ille deos.

Templorum positor, templorum sancte repostor,

      Sit superis opto mutua cura tui.

65

Dent tibi caelestes, quos tu caelestibus, annos,

      Proque tua maneant in statione domo.

Tum quoque uicini lucus celebratur Alerni,

      Qua petit aequoreas aduena Thybris aquas.

Ad penetrale Numae Capitolinumque Tonantem

70

      Inque Iouis summa caeditur arce bidens.

Saepe graues pluuias adopertus nubibus aether

      Concitat, aut posita sub niue terra latet.

Proximus Hesperias Titan abiturus in undas

      Gemmea purpureis cum iuga demet equis,

75

Illa nocte aliquis, tollens ad sidera uultum,

      Dicet "ubi est hodie quae Lyra fulsit heri?"

Dumque Lyram quaeret, medii quoque terga Leonis

      In liquidas subito mersa notabit aquas.

Quem modo caelatum stellis Delphina uidebas,

80

      Is fugiet uisus nocte sequente tuos,

Seu fuit occultis felix in amoribus index,

      Lesbida cum domino seu tulit ille lyram.

Quod mare non nouit, quae nescit Ariona tellus?

      Carmine currentes ille tenebat aquas.

85

Saepe sequens agnam lupus est a uoce retentus,

      Saepe auidum fugiens restitit agna lupum;

Saepe canes leporesque umbra iacuere sub una,

      Et stetit in saxo proxima cerua leae,

Et sine lite loquax cum Palladis alite cornix

90

      Sedit, et accipitri iuncta columba fuit.

Cynthia saepe tuis fertur, uocalis Arion,

      Tamquam fraternis obstipuisse modis.

Nomen Arionium Siculas impleuerat urbes

      Captaque erat lyricis Ausonis ora sonis;

95

Inde domum repetens puppem conscendit Arion,

      Atque ita quaesitas arte ferebat opes.

Forsitan, infelix, uentos undasque timebas:

      At tibi naue tua tutius aequor erat.

Namque gubernator destricto constitit ense

100

      Ceteraque armata conscia turba manu.

Quid tibi cum gladio? dubiam rege, nauita, puppem:

      Non haec sunt digitis arma tenenda tuis.

Ille, metu pauidus, "mortem non deprecor" inquit,

      "Sed liceat sumpta pauca referre lyra."

105

Dant ueniam ridentque moram: capit ille coronam,

      Quae possit crines, Phoebe, decere tuos;

Induerat Tyrio bis tinctam murice pallam:

      Reddidit icta suos pollice chorda sonos,

Flebilibus numeris ueluti canentia dura

110

      Traiectus penna tempora cantat olor.

Protinus in medias ornatus desilit undas:

      Spargitur impulsa caerula puppis aqua.

Inde (fide maius) tergo delphina recuruo

      Se memorant oneri supposuisse nouo.

115

Ille, sedens citharamque tenens, pretiumque uehendi

      Cantat et aequoreas carmine mulcet aquas.

Di pia facta uident: astris delphina recepit

      Iuppiter et stellas iussit habere nouem.

Nunc mihi mille sonos quoque est memoratus Achilles

120

      Vellem, Maeonide, pectus inesse tuum,

Dum canimus sacras alterno carmine Nonas.

      Maximus hic fastis accumulatur honor.

Deficit ingenium, maioraque uiribus urgent:

      Haec mihi praecipuo est ore canenda dies.

125

Quid uolui demens elegis imponere tantum

      Ponderis? heroi res erat ista pedis.

Sancte pater patriae, tibi plebs, tibi curia nomen

      Hoc dedit, hoc dedimus nos tibi nomen, eques.

Res tamen ante dedit: sero quoque uera tulisti

130

      Nomina, iam pridem tu pater orbis eras.

Hoc tu per terras, quod in aethere Iuppiter alto,

      Nomen habes: hominum tu pater, ille deum.

Romule, concedes: facit hic tua magna tuendo

      Moenia, tu dederas transilienda Remo.

135

Te Tatius paruique Cures Caeninaque sensit,

      Hoc duce Romanum est solis utrumque latus;

Tu breue nescioquid uictae telluris habebas,

      Quodcumque est alto sub Ioue, Caesar habet.

Tu rapis, hic castas duce se iubet esse maritas;

140

      Tu recipis luco, reppulit ille nefas;

Vis tibi grata fuit, florent sub Caesare leges;

      Tu domini nomen, principis ille tenet;

Te Remus incusat, ueniam dedit hostibus ille;

      Caelestem fecit te pater, ille patrem.

145

Iam puer Idaeus media tenus eminet aluo,

      Et liquidas mixto nectare fundit aquas.

En etiam, siquis Borean horrere solebat,

      Gaudeat: a Zephyris mollior aura uenit.

Quintus ab aequoreis nitidum iubar extulit undis

150

      Lucifer, et primi tempora ueris erunt.

Ne fallare tamen, restant tibi frigora, restant,

      Magnaque discedens signa reliquit hiems.

Tertia nox ueniat, Custodem protinus Vrsae

      Aspicies geminos exseruisse pedes.

155

Inter hamadryadas iaculatricemque Dianam

      Callisto sacri pars fuit una chori

Illa, deae tangens arcus, "quos tangimus arcus

      Este meae testes uirginitatis" ait

Cynthia laudauit, "promissa"que "foedera serua,

160

      Et comitum princeps tu mihi" dixit "eris."

Foedera seruasset, si non formosa fuisset:

      Cauit mortales, de Ioue crimen habet.

Mille feras Phoebe siluis uenata redibat

      Aut plus aut medium sole tenente diem;

165

Vt tetigit lucum (densa niger ilice lucus,

      In medio gelidae fons erat altus aquae)

"Hic" ait "in silua, uirgo Tegeaea, lauemur";

      Erubuit falso uirginis illa sono.

Dixerat et nymphis. nymphae uelamina ponunt;

170

      Hanc pudet, et tardae dat mala signa morae.

Exuerat tunicas; uteri manifesta tumore

      Proditur indicio ponderis ipsa suo.

Cui dea "uirgineos, periura Lycaoni, coetus

      Desere, nec castas pollue" dixit "aquas."

175

Luna nouum decies implerat cornibus orbem:

      Quae fuerat uirgo credita, mater erat.

Laesa furit Iuno, formam mutatque puellae:

      Quid facis? inuito est pectore passa Iouem.

Vtque ferae uidit turpes in paelice uultus,

180

      "Huius in amplexus, Iuppiter," inquit "eas."

Vrsa per incultos errabat squalida montes

      Quae fuerat summo nuper amata Ioui.

Iam tria lustra puer furto conceptus agebat,

      Cum mater nato est obuia facta suo.

185

Illa quidem, tamquam cognosceret, astitit amens,

      Et gemuit: gemitus uerba parentis erant.

Hanc puer ignarus iaculo fixisset acuto

      Ni foret in superas raptus uterque domos.

Signa propinqua micant: prior est, quam dicimus Arcton,

190

      Arctophylax formam terga sequentis habet.

Saeuit adhuc canamque rogat Saturnia Tethyn

      Maenaliam tactis ne lauet Arcton aquis.

Idibus agrestis fumant altaria Fauni

      Hic ubi discretas insula rumpit aquas.

195

Haec fuit illa dies in qua Veientibus armis

      Ter centum Fabii ter cecidere duo.

Vna domus uires et onus susceperat urbis:

      Sumunt gentiles arma professa manus.

Egreditur castris miles generosus ab isdem,

200

      E quis dux fieri quilibet aptus erat.

Carmentis portae dextro est uia proxima iano:

      Ire per hanc noli, quisquis es; omen habet.

Illa fama refert Fabios exisse trecentos:

      Porta uacat culpa, sed tamen omen habet.

205

Vt celeri passu Cremeram tetigere rapacem

      (Turbidus hibernis ille fluebat aquis),

Castra loco ponunt: destrictis ensibus ipsi

      Tyrrhenum ualido Marte per agmen eunt;

Non aliter quam cum Libyca de gente leones

210

      Inuadunt sparsos lata per arua greges.

Diffugiunt hostes inhonestaque uulnera tergo

      Accipiunt: Tusco sanguine terra rubet.

Sic iterum, sic saepe cadunt; ubi uincere aperte

      Non datur, insidias armaque tecta parant.

215

Campus erat, campi claudebant ultima colles

      Siluaque montanas occulere apta feras.

In medio paucos armentaque rara relinquunt,

      Cetera uirgultis abdita turba latet.

Ecce uelut torrens undis pluuialibus auctus

220

      Aut niue, quae Zephyro uicta tepente fluit,

Per sata perque uias fertur nec, ut ante solebat,

      Riparum clausas margine finit aquas,

Sic Fabii uallem latis discursibus implent,

      Quodque uident sternunt, nec metus alter inest.

225

Quo ruitis, generosa domus? male creditis hosti:

      Simplex nobilitas, perfida tela caue.

Fraude perit uirtus: in apertos undique campos

      Prosiliunt hostes et latus omne tenent.

Quid faciant pauci contra tot milia fortes?

230

      Quidue, quod in misero tempore restet, adest?

Sicut aper longe siluis latratibus actus

      Fulmineo celeres dissipat ore canes,

Mox tamen ipse perit, sic non moriuntur inulti,

      Vulneraque alterna dantque feruntque manu.

235

Vna dies Fabios ad bellum miserat omnes,

      Ad bellum missos perdidit una dies.

Vt tamen Herculeae superessent semina gentis,

      Credibile est ipsos consuluisse deos:

Nam puer impubes et adhuc non utilis armis

240

      Vnus de Fabia gente relictus erat;

Scilicet ut posses olim tu, Maxime, nasci,

      Cui res cunctando restituenda foret.

Continuata loco tria sidera, Coruus et Anguis

      Et medius Crater inter utrumque, iacent.

245

Idibus illa latent, oriuntur nocte sequenti;

      Quae, tibi, cur tria sint tam sociata, canam.

Forte Ioui Phoebus festum sollemne parabat

      (Non faciet longas fabula nostra moras):

"I, mea" dixit "auis, ne quid pia sacra moretur,

250

      Et tenuem uiuis fontibus affer aquam."

Coruus inauratum pedibus cratera recuruis

      Tollit et aerium peruolat altus iter.

Stabat adhuc duris ficus densissima pomis:

      Temptat eam rostro, non erat apta legi;

255

Immemor imperii sedisse sub arbore fertur,

      Dum fierent tarda dulcia poma mora.

Iamque satur nigris longum rapit unguibus hydrum,

      Ad dominumque redit, fictaque uerba refert:

"Hic mihi causa morae, uiuarum obsessor aquarum:

260

      Hic tenuit fontes officiumque meum."

"Addis" ait "culpae mendacia" Phoebus "et audes

      Fatidicum uerbis fallere uelle deum?

At tibi, dum lactens haerebit in arbore ficus,

      De nullo gelidae fonte bibentur aquae."

265

Dixit, et, antiqui monimenta perennia facti,

      Anguis, auis, Crater sidera iuncta micant.

Tertia post Idus nudos aurora Lupercos

      Aspicit, et Fauni sacra bicornis eunt.

Dicite, Pierides, sacrorum quae sit origo,

270

      Attigerint Latias unde petita domos.

Pana deum pecoris ueteres coluisse feruntur

      Arcades; Arcadiis plurimus ille iugis.

Testis erit Pholoe, testes Stymphalides undae,

      Quique citis Ladon in mare currit aquis,

275

Cinctaque pinetis nemoris iuga Nonacrini,

      Altaque Tricrene Parrhasiaeque niues.

Pan erat armenti, Pan illic numen equarum,

      Munus ob incolumes ille ferebat oues.

Transtulit Euander siluestria numina secum:

280

      Hic, ubi nunc urbs est, tum locus urbis erat.

Inde deum colimus deuectaque sacra Pelasgis:

      Flamen ad haec prisco more Dialis erat.

Cur igitur currant, et cur (sic currere mos est)

      Nuda ferant posita corpora ueste, rogas?

285

Ipse deus uelox discurrere gaudet in altis

      Montibus, et subitas concipit ipse fugas:

Ipse deus nudus nudos iubet ire ministros;

      Nec satis ad cursus commoda uestis erit.

Ante Iouem genitum terras habuisse feruntur

290

      Arcades, et luna gens prior illa fuit.

Vita feris similis, nullos agitata per usus:

      Artis adhuc expers et rude uulgus erat.

Pro domibus frondes norant, pro frugibus herbas;

      Nectar erat palmis hausta duabus aqua.

295

Nullus anhelabat sub adunco uomere taurus,

      Nulla sub imperio terra colentis erat:

Nullus adhuc erat usus equi; se quisque ferebat:

      Ibat ouis lana corpus amicta sua.

Sub Ioue durabant et corpora nuda gerebant,

300

      Docta graues imbres et tolerare Notos.

Nunc quoque detecti referunt monimenta uetusti

      Moris, et antiquas testificantur opes.

Sed cur praecipue fugiat uelamina Faunus,

      Traditur antiqui fabula plena ioci.

305

Forte comes dominae iuuenis Tirynthius ibat:

      Vidit ab excelso Faunus utrumque iugo;

Vidit et incaluit, "montana"que "numina", dixit

      "Nil mihi uobiscum est: hic meus ardor erit."

Ibat odoratis umeros perfusa capillis

310

      Maeonis, aurato conspicienda sinu:

Aurea pellebant tepidos umbracula soles,

      Quae tamen Herculeae sustinuere manus.

Iam Bacchi nemus et Tmoli uineta tenebat,

      Hesperos et fusco roscidus ibat equo.

315

Antra subit tofis laqueata et pumice uiuo;

      Garrulus in primo limine riuus erat.

Dumque parant epulas potandaque uina ministri,

      Cultibus Alciden instruit illa suis:

Dat tenues tunicas Gaetulo murice tinctas,

320

      Dat teretem zonam, qua modo cincta fuit.

Ventre minor zona est; tunicarum uincla relaxat,

      Vt posset magnas exseruisse manus.

Fregerat armillas non illa ad bracchia factas,

      Scindebant magni uincula parua pedes.

325

Ipsa capit clauamque grauem spoliumque leonis

      Conditaque in pharetra tela minora sua

Sic epulis functi sic dant sua corpora somno,

      Et positis iuxta secubuere toris:

Causa, repertori uitis quia sacra parabant,

330

      Quae facerent pure, cum foret orta dies.

Noctis erat medium. quid non amor improbus audet?

      Roscida per tenebras Faunus ad antra uenit:

Vtque uidet comites somno uinoque solutos,

      Spem capit in dominis esse soporis idem.

335

Intrat et huc illuc temerarius errat adulter,

      Et praefert cautas subsequiturque manus.

Venerat ad strati captata cubilia lecti,

      Et felix prima sorte futurus erat;

Vt tetigit fului saetis hirsuta leonis

340

      Vellera, pertimuit sustinuitque manum,

Attonitusque metu rediit, ut saepe uiator

      Turbatum uiso rettulit angue pedem.

Inde tori qui iunctus erat uelamina tangit

      Mollia, mendaci decipiturque nota.

345

Ascendit spondaque sibi propiore recumbit,

      Et tumidum cornu durius inguen erat.

Interea tunicas ora subducit ab ima:

      Horrebant densis aspera crura pilis.

Cetera temptantem subito Tirynthius heros

350

      Reppulit: e summo decidit ille toro.

Fit sonus, inclamat comites et lumina poscit

      Maeonis: illatis ignibus acta patent.

Ille gemit lecto grauiter deiectus ab alto,

      Membraque de dura uix sua tollit humo.

355

Ridet et Alcides et qui uidere iacentem,

      Ridet amatorem Lyda puella suum.

Veste deus lusus fallentes lumina uestes

      Non amat, et nudos ad sua sacra uocat.

Adde peregrinis causas, mea Musa, Latinas,

360

      Inque suo noster puluere currat equus.

Cornipedi Fauno caesa de more capella

      Venit ad exiguas turba uocata dapes.

Dumque sacerdotes ueribus transuta salignis

      Exta parant, medias sole tenente uias,

365

Romulus et frater pastoralisque iuuentus;

      Solibus et campo corpora nuda dabant.

Vectibus et iaculis et misso pondere saxi

      Bracchia per lusus experienda dabant:

Pastor ab excelso "per deuia rura iuuencos,

370

      Romule, praedones, et Reme", dixit "agunt."

Longum erat armari: diuersis exit uterque

      Partibus, occursu praeda recepta Remi.

Vt rediit, ueribus stridentia detrahit exta

      Atque ait "haec certe non nisi uictor edet."

375

Dicta facit, Fabiique simul. uenit irritus illuc

      Romulus et mensas ossaque nuda uidet.

Risit, et indoluit Fabios potuisse Remumque

      Vincere, Quintilios non potuisse suos.

Forma manet facti: posito uelamine currunt,

380

      Et memorem famam quod bene cessit habet.

Forsitan et quaeras cur sit locus ille Lupercal,

      Quaeue diem tali nomine causa notet.

Siluia Vestalis caelestia semina partu

      Ediderat, patruo regna tenente suo;

385

Is iubet auferri paruos et in amne necari:

      Quid facis? ex istis Romulus alter erit.

Iussa recusantes peragunt lacrimosa ministri

      (Flent tamen) et geminos in loca sola ferunt.

Albula, quem Tiberim mersus Tiberinus in undis

390

      Reddidit, hibernis forte tumebat aquis:

Hic, ubi nunc fora sunt, lintres errare uideres,

      Quaque iacent ualles, Maxime Circe, tuae.

Huc ubi uenerunt (neque enim procedere possunt

      Longius), ex illis unus et alter ait:

395

"At quam sunt similes! at quam formosus uterque!

      Plus tamen ex illis iste uigoris habet.

Si genus arguitur uultu, nisi fallit imago,

      Nescio quem in uobis suspicor esse deum.

At siquis uestrae deus esset originis auctor,

400

      In tam praecipiti tempore ferret opem:

Ferret opem certe, si non ope, mater, egeret,

      Quae facta est uno mater et orba die.

Nata simul, moritura simul, simul ite sub undas

      Corpora." desierat, deposuitque sinu.

405

Vagierunt ambo pariter: sensisse putares;

      Hi redeunt udis in sua tecta genis.

Sustinet impositos summa cauus alueus unda:

      Heu quantum fati parua tabella tulit!

Alueus in limo siluis appulsus opacis

410

      Paulatim fluuio deficiente sedet.

Arbor erat: remanent uestigia, quaeque uocatur

      Rumina nunc ficus Romula ficus erat.

Venit ad expositos, mirum, lupa feta gemellos:

      Quis credat pueris non nocuisse feram?

415

Non nocuisse parum est, prodest quoque. quos lupa nutrit,

      Perdere cognatae sustinuere manus.

Constitit et cauda teneris blanditur alumnis,

      Et fingit lingua corpora bina sua.

Marte satos scires: timor abfuit. ubera ducunt

420

      Nec sibi promissi lactis aluntur ope.

Illa loco nomen fecit, locus ipse Lupercis;

      Magna dati nutrix praemia lactis habet.

Quid uetat Arcadio dictos a monte Lupercos?

      Faunus in Arcadia templa Lycaeus habet.

425

Nupta, quid exspectas? non tu pollentibus herbis

      Nec prece nec magico carmine mater eris;

Excipe fecundae patienter uerbera dextrae

      Iam socer optatum nomen habebit aui.

Nam fuit illa dies, dura cum sorte maritae

430

      Reddebant uteri pignora rara sui.

"Quid mihi" clamabat "prodest rapuisse Sabinas"

      Romulus (hoc illo sceptra tenente fuit),

"Si mea non uires, sed bellum iniuria fecit?

      Vtilius fuerat non habuisse nurus."

435

Monte sub Esquilio multis incaeduus annis

      Iunonis magnae nomine lucus erat

Huc ubi uenerunt, pariter nuptaeque uirique

      Suppliciter posito procubuere genu:

Cum subito motae tremuere cacumina siluae

440

      Et dea per lucos mira locuta suos.

"Italidas matres" inquit "sacer hircus inito."

      Obstipuit dubio territa turba sono.

Augur erat, nomen longis intercidit annis

      Nuper ab Etrusca uenerat exul humo.

445

Ille caprum mactat: iussae sua terga puellae

      Pellibus exsectis percutienda dabant.

Luna resumebat decimo noua cornua motu,

      Virque pater subito nuptaque mater erat.

Gratia Lucinae: dedit haec tibi nomina lucus,

450

      Aut quia principium tu, dea, lucis habes.

Parce, precor, grauidis, facilis Lucina, puellis

      Maturumque utero molliter aufer onus.

Orta dies fuerit, tu desine credere uentis;

      Perdidit illius temporis aura fidem.

455

Flamina non constant, et sex reserata diebus

      Carceris Aeolii ianua lata patet.

Iam leuis obliqua subsedit Aquarius urna

      Proximus aetherios excipe, Piscis, equos

Te memorant fratremque tuum (nam iuncta micatis

460

      Signa) duos tergo sustinuisse deos.

Terribilem quondam fugiens Typhona Dione,

      Tum, cum pro caelo Iuppiter arma tulit,

Venit ad Euphraten comitata Cupidine paruo,

      Inque Palaestinae margine sedit aquae.

465

Populus et cannae riparum summa tenebant,

      Spemque dabant salices hos quoque posse tegi.

Dum latet, insonuit uento nemus: illa timore

      Pallet, et hostiles credit adesse manus,

Vtque sinu tenuit natum, "succurrite, nymphae,

470

      Et dis auxilium ferte duobus" ait.

Nec mora, prosiluit. pisces subiere gemelli:

      Pro quo nunc, cernis, sidera nomen habent.

Inde nefas ducunt genus hoc imponere mensis

      Nec uiolant timidi piscibus ora Syri.

475

Proxima lux uacua est; at tertia dicta Quirino,

      Qui tenet hoc nomen (Romulus ante fuit),

Siue quod hasta "curis" priscis est dicta Sabinis

      (Bellicus a telo uenit in astra deus);

Siue suum regi nomen posuere Quirites,

480

      Seu quia Romanis iunxerat ille Cures.

Nam pater armipotens postquam noua moenia uidit,

      Multaque Romulea bella peracta manu,

"Iuppiter", inquit "habet Romana potentia uires:

      Sanguinis officio non eget illa mei.

485

Redde patri natum: quamuis intercidit alter,

      Pro se proque Remo qui mihi restat erit.

"Vnus erit quem tu tolles in caerula caeli"

      Tu mihi dixisti: sint rata dicta Iouis."

Iuppiter adnuerat: nutu tremefactus uterque

490

      Est polus, et caeli pondera nouit Atlas.

Est locus, antiqui Caprae dixere paludem:

      Forte tuis illic, Romule, iura dabas.

Sol fugit, et remouent subeuntia nubila caelum,

      Et grauis effusis decidit imber aquis.

495

Hinc tonat, hinc missis abrumpitur ignibus aether:

      Fit fuga, rex patriis astra petebat equis.

Luctus erat, falsaeque patres in crimine caedis,

      Haesissetque animis forsitan illa fides;

Sed Proculus Longa ueniebat Iulius Alba,

500

      Lunaque fulgebat, nec facis usus erat,

Cum subito motu saepes tremuere sinistrae:

      Rettulit ille gradus, horrueruntque comae.

Pulcher et humano maior trabeaque decorus

      Romulus in media uisus adesse uia

505

Et dixisse simul "prohibe lugere Quirites,

      Nec uiolent lacrimis numina nostra suis:

Tura ferant placentque nouum pia turba Quirinum,

      Et patrias artes militiamque colant."

Iussit et in tenues oculis euanuit auras;

510

      Conuocat hic populos iussaque uerba refert.

Templa deo fiunt: collis quoque dictus ab illo est

      Et referunt certi sacra paterna dies.

Lux quoque cur eadem Stultorum festa uocetur

      Accipe: parua quidem causa, sed apta, subest.

515

Non habuit doctos tellus antiqua colonos:

      Lassabant agiles aspera bella uiros.

Plus erat in gladio quam curuo laudis aratro:

      Neglectus domino pauca ferebat ager.

Farra tamen ueteres iaciebant, farra metebant,

520

      Primitias Cereri farra resecta dabant:

Vsibus admoniti flammis torrenda dederunt,

      Multaque peccato damna tulere suo;

Nam modo uerrebant nigras pro farre fauillas,

      Nunc ipsas ignes corripuere casas.

525

Facta dea est Fornax: laeti Fornace coloni

      Orant ut fruges temperet illa suas.

Curio legitimis nunc Fornacalia uerbis

      Maximus indicit nec stata sacra facit:

Inque foro, multa circum pendente tabella,

530

      Signatur certa curia quaeque nota,

Stultaque pars populi quae sit sua curia nescit,

      Sed facit extrema sacra relata die.

Est honor et tumulis, animas placare paternas,

      Paruaque in exstructas munera ferre pyras.

535

Parua petunt manes: pietas pro diuite grata est

      Munere; non auidos Styx habet ima deos.

Tegula porrectis satis est uelata coronis

      Et sparsae fruges parcaque mica salis,

Inque mero mollita Ceres uiolaeque solutae:

540

      Haec habeat media testa relicta uia.

Nec maiora ueto, sed et his placabilis umbra est:

      Adde preces positis et sua uerba focis.

Hunc morem Aeneas, pietatis idoneus auctor,

      Attulit in terras, iuste Latine, tuas.

545

Ille patris Genio sollemnia dona ferebat:

      Hinc populi ritus edidicere pios.

At quondam, dum longa gerunt pugnacibus armis

      Bella, Parentales deseruere dies.

Non impune fuit; nam dicitur omine ab isto

550

      Roma suburbanis incaluisse rogis.

Vix equidem credo: bustis exisse feruntur

      Et tacitae questi tempore noctis aui,

Perque uias Vrbis latosque ululasse per agros

      Deformes animas, uulgus inane, ferunt.

555

Post ea praeteriti tumulis redduntur honores,

      Prodigiisque uenit funeribusque modus.

Dum tamen haec fiunt, uiduae cessate puellae:

      Exspectet puros pinea taeda dies,

Nec tibi, quae cupidae matura uidebere matri,

560

      Comat uirgineas hasta recurua comas.

Conde tuas, Hymenaee, faces, et ab ignibus atris

      Aufer: habent alias maesta sepulcra faces.

Di quoque templorum foribus celentur opertis,

      Ture uacent arae stentque sine igne foci.

565

Nunc animae tenues et corpora functa sepulcris

      Errant, nunc posito pascitur umbra cibo.

Nec tamen haec ultra, quam tot de mense supersint

      Luciferi, quot habent carmina nostra pedes.

Hanc, quia iusta ferunt, dixere Feralia lucem;

570

      Vltima placandis manibus illa dies.

Ecce anus in mediis residens annosa puellis

      Sacra facit Tacitae (uix tamen ipsa tacet).

Et digitis tria tura tribus sub limine ponit,

      Qua breuis occultum mus sibi fecit iter:

575

Tum cantata ligat cum fusco licia plumbo,

      Et septem nigras uersat in ore fabas,

Quodque pice astrinxit, quod acu traiecit aena,

      Obsutum maenae torret in igne caput;

Vina quoque instillat: uini quodcumque relictum est,

580

      Aut ipsa aut comites, plus tamen ipsa, bibit.

"Hostiles linguas inimicaque uinximus ora"

      Dicit discedens ebriaque exit anus.

Protinus a nobis quae sit dea Muta requires:

      Disce per antiquos quae mihi nota senes.

585

Iuppiter, immodico Iuturnae uictus amore,

      Multa tulit tanto non patienda deo:

Illa modo in siluis inter coryleta latebat,

      Nunc in cognatas desiliebat aquas.

Conuocat hic nymphas, Latium quaecumque tenebant,

590

      Et iacit in medio talia uerba choro:

"Inuidet ipsa sibi uitatque quod expedit illi

      Vestra soror, summo iungere membra deo.

Consulite ambobus: nam quae mea magna uoluptas,

      Vtilitas uestrae magna sororis erit.

595

Vos illi in prima fugienti obsistite ripa,

      Ne sua fluminea corpora mergat aqua."

Dixerat; adnuerant nymphae Tiberinides omnes

      Quaeque colunt thalamos, Ilia diua, tuos.

Forte fuit Nais, Lara nomine; prima sed illi

600

      Dicta bis antiquum syllaba nomen erat,

Ex uitio positum. saepe illi dixerat Almo

      "Nata, tene linguam": nec tamen illa tenet.

Quae simul ac tetigit Iuturnae stagna sororis,

      "Effuge" ait "ripas", dicta refertque Iouis.

605

Illa etiam Iunonem adiit, miserataque nuptas

      "Naida Iuturnam uir tuus" inquit "amat."

Iuppiter intumuit, quaque est non usa modeste

      Eripit huic linguam, Mercuriumque uocat:

"Duc hanc ad manes: locus ille silentibus aptus.

610

      Nympha, sed infernae nympha paludis erit."

Iussa Iouis fiunt. accepit lucus euntes:

      Dicitur illa duci tum placuisse deo.

Vim parat hic, uultu pro uerbis illa precatur,

      Et frustra muto nititur ore loqui,

615

Fitque grauis geminosque parit, qui compita seruant

      Et uigilant nostra semper in urbe Lares.

Proxima cognati dixere Karistia kari,

      Et uenit ad socios turba propinqua deos.

Scilicet a tumulis et qui periere propinquis

620

      Protinus ad uiuos ora referre iuuat,

Postque tot amissos quicquid de sanguine restat

      Aspicere et generis dinumerare gradus.

Innocui ueniant: procul hinc, procul impius esto

      Frater et in partus mater acerba suos,

625

Cui pater est uiuax, qui matris digerit annos,

      Quae premit inuisam socrus iniqua nurum.

Tantalidae fratres absint et Iasonis uxor,

      Et quae ruricolis semina tosta dedit,

Et soror et Procne Tereusque duabus iniquus

630

      Et quicumque suas per scelus auget opes.

Dis generis date tura boni: Concordia fertur

      Illa praecipue mitis adesse die;

Et libate dapes, ut, grati pignus honoris,

      Nutriat incinctos missa patella Lares.

635

Iamque, ubi suadebit placidos nox umida somnos,

      Larga precaturi sumite uina manu,

Et "bene uos, bene te, patriae pater, optime Caesar"

      Dicite; suffuso sint bona uerba mero.

Nox ubi transierit, solito celebretur honore

640

      Separat indicio qui deus arua suo.

Termine, siue lapis siue es defossus in agro

      Stipes, ab antiquis tu quoque numen habes.

Te duo diuersa domini de parte coronant,

      Binaque serta tibi binaque liba ferunt.

645

Ara fit: huc ignem curto fert rustica testo

      Sumptum de tepidis ipsa colona focis.

Ligna senex minuit concisaque construit arte,

      Et solida ramos figere pugnat humo;

Tum sicco primas irritat cortice flammas;

650

      Stat puer et manibus lata canistra tenet.

Inde ubi ter fruges medios immisit in ignes,

      Porrigit incisos filia parua fauos.

Vina tenent alii: libantur singula flammis;

      Spectant, et linguis candida turba fauet.

655

Spargitur et caeso communis Terminus agno,

      Nec queritur lactans cum sibi porca datur.

Conueniunt celebrantque dapes uicinia simplex

      Et cantant laudes, Termine sancte, tuas:

"Tu populos urbesque et regna ingentia finis:

660

      Omnis erit sine te litigiosus ager.

Nulla tibi ambitio est, nullo corrumperis auro,

      Legitima seruas credita rura fide.

Si tu signasses olim Thyreatida terram,

      Corpora non leto missa trecenta forent,

665

Nec foret Othryades congestis lectus in armis.

      O quantum patriae sanguinis ille dedit!

Quid, noua cum fierent Capitolia? nempe deorum

      Cuncta Ioui cessit turba locumque dedit;

Terminus, ut ueteres memorant, inuentus in aede

670

      Restitit et magno cum Ioue templa tenet.

Nunc quoque, se supra ne quid nisi sidera cernat,

      Exiguum templi tecta foramen habent.

Termine, post illud leuitas tibi libera non est:

      Qua positus fueris in statione, mane;

675

Nec tu uicino quicquam concede roganti,

      Ne uideare hominem praeposuisse Ioui:

Et seu uomeribus seu tu pulsabere rastris,

      Clamato, "tuus est hic ager, ille tuus."

Est uia quae populum Laurentes ducit in agros,

680

      Quondam Dardanio regna petita duci:

Illa lanigeri pecoris tibi, Termine, fibris

      Sacra uidet fieri sextus ab Vrbe lapis.

Gentibus est aliis tellus data limite certo:

      Romanae spatium est Vrbis et orbis idem.

685

Nunc mihi dicenda est regis fuga. traxit ab illa

      Sextus ab extremo nomina mense dies.

Vltima Tarquinius Romanae gentis habebat

      Regna, uir iniustus, fortis ad arma tamen.

Ceperat hic alias, alias euerterat urbes,

690

      Et Gabios turpi fecerat arte suos.

Namque trium minimus, proles manifesta Superbi,

      In medios hostes nocte silente uenit.

Nudarant gladios: "occidite" dixit "inermem:

      Hoc cupiant fratres Tarquiniusque pater,

695

Qui mea crudeli lacerauit uerbere terga"

      (Dicere ut hoc posset, uerbera passus erat).

Luna fuit: spectant iuuenem, gladiosque recondunt,

      Tergaque, deducta ueste, notata uident:

Flent quoque, et ut secum tueatur bella precantur.

700

      Callidus ignaris adnuit ille uiris.

Iamque potens misso genitorem appellat amico,

      Perdendi Gabios quod sibi monstret iter.

Hortus odoratis suberat cultissimus herbis

      Sectus humum riuo lene sonantis aquae.

705

Illic Tarquinius mandata latentia nati

      Accipit, et uirga lilia summa metit.

Nuntius ut rediit decussaque lilia dixit,

      Filius "agnosco iussa parentis" ait.

Nec mora, principibus caesis ex urbe Gabina,

710

      Traduntur ducibus moenia nuda suis.

Ecce, nefas uisu, mediis altaribus anguis

      Exit et exstinctis ignibus exta rapit.

Consulitur Phoebus. sors est ita reddita: "matri

      Qui dederit princeps oscula, uictor erit."

715

Oscula quisque suae matri properata tulerunt,

      Non intellecto credula turba deo.

Brutus erat stulti sapiens imitator, ut esset

      Tutus ab insidiis, dire Superbe, tuis.

Ille iacens pronus matri dedit oscula Terrae

720

      Creditus offenso procubuisse pede.

Cingitur interea Romanis Ardea signis,

      Et patitur longas obsidione moras.

Dum uacat et metuunt hostes committere pugnam,

      Luditur in castris, otia miles agit.

725

Tarquinius iuuenis socios dapibusque meroque

      Accipit; ex illis rege creatus ait:

"Dum nos sollicitos pigro tenet Ardea bello,

      Nec sinit ad patrios arma referre deos

Ecquid in officio torus est socialis? et ecquid

730

      Coniugibus nostris mutua cura sumus?"

Quisque suam laudat: studiis certamina crescunt,

      Et feruet multo linguaque corque mero.

Surgit cui dederat clarum Collatia nomen:

      "Non opus est uerbis, credite rebus" ait.

735

"Nox superest: tollamur equis Vrbemque petamus";

      Dicta placent, frenis impediuntur equi.

Pertulerant dominos. regalia protinus illi

      Tecta petunt: custos in fore nullus erat.

Ecce nurum regis fusis per colla coronis

740

      Inueniunt posito peruigilare mero.

Inde cito passu petitur Lucretia, cuius

      Ante torum calathi lanaque mollis erat.

Lumen ad exiguum famulae data pensa trahebant;

      Inter quas tenui sic ait illa sono:

745

"Mittenda est domino (nunc, nunc properate, puellae)

      Quamprimum nostra facta lacerna manu.

Quid tamen auditis (nam plura audire potestis)?

      Quantum de bello dicitur esse super?

Postmodo uicta cades: melioribus, Ardea, restas,

750

      Improba, quae nostros cogis abesse uiros.

Sint tantum reduces. sed enim temerarius ille

      Est meus, et stricto qualibet ense ruit.

Mens abit et morior, quotiens pugnantis imago

      Me subit, et gelidum pectora frigus habet."

755

Desinit in lacrimas inceptaque fila remisit,

      In gremio uultum deposuitque suum.

Hoc ipsum decuit: lacrimae decuere pudicam,

      Et facies animo dignaque parque fuit.

"Pone metum, ueni" coniunx ait; illa reuixit,

760

      Deque uiri collo dulce pependit onus.

Interea iuuenis furiales regius ignes

      Concipit, et caeco raptus amore furit.

Forma placet niueusque color flauique capilli

      Quique aderat nulla factus ab arte decor:

765

Verba placent et uox et quod corrumpere non est;

      Quoque minor spes est, hoc magis ille cupit.

Iam dederat cantus lucis praenuntius ales,

      Cum referunt iuuenes in sua castra pedem.

Carpitur attonitos absentis imagine sensus

770

      Ille; recordanti plura magisque placent.

Sic sedit, sic culta fuit, sic stamina neuit,

      Iniectae collo sic iacuere comae,

Hos habuit uultus, haec illi uerba fuerunt

      Hic color, haec facies, hic decor oris erat.

775

Vt solet a magno fluctus languescere flatu,

      Sed tamen a uento, qui fuit, unda tumet,

Sic, quamuis aberat placitae praesentia formae,

      Quem dederat praesens forma, manebat amor.

Ardet, et iniusti stimulis agitatus amoris

780

      Comparat indigno uimque metumque toro.

"Exitus in dubio est: audebimus ultima" dixit:

      "Viderit! audentes forsque deusque iuuat.

Cepimus audendo Gabios quoque." talia fatus

      Ense latus cinxit tergaque pressit equi.

785

Accipit aerata iuuenem Collatia porta,

      Condere iam uultus sole parante suos.

Hostis ut hospes init penetralia Collatini:

      Comiter excipitur; sanguine iunctus erat.

Quantum animis erroris inest! parat inscia rerum

790

      Infelix epulas hostibus illa suis.

Functus erat dapibus: poscunt sua tempora somnum;

      Nox erat, et tota lumina nulla domo.

Surgit et aurata uagina liberat ensem

      Et uenit in thalamos, nupta pudica, tuos;

795

Vtque torum pressit, "ferrum, Lucretia, mecum est"

      Natus ait regis, "Tarquiniusque loquor."

Illa nihil, neque enim uocem uiresque loquendi

      Aut aliquid toto pectore mentis habet;

Sed tremit, ut quondam stabulis deprensa relictis

800

      Parua sub infesto cum iacet agna lupo.

Quid faciat? pugnet? uincetur femina pugnans.

      Clamet? at in dextra, qui uetet, ensis erat.

Effugiat? positis urgentur pectora palmis,

      Tum primum externa pectora tacta manu.

805

Instat amans hostis precibus pretioque minisque:

      Nec prece nec pretio nec mouet ille minis.

"Nil agis: eripiam" dixit "per crimina uitam:

      Falsus adulterii testis adulter ero:

Interimam famulum, cum quo deprensa fereris."

810

      Succubuit famae uicta puella metu.

Quid, uictor, gaudes? haec te uictoria perdet.

      Heu quanto regnis nox stetit una tuis!

Iamque erat orta dies: passis sedet illa capillis,

      Vt solet ad nati mater itura rogum,

815

Grandaeuumque patrem fido cum coniuge castris

      Euocat: et posita uenit uterque mora.

Vtque uident habitum, quae luctus causa, requirunt,

      Cui paret exsequias, quoque sit icta malo.

Illa diu reticet pudibundaque celat amictu

820

      Ora: fluunt lacrimae more perennis aquae.

Hinc pater, hinc coniunx lacrimas solantur et orant

      Indicet et caeco flentque pauentque metu.

Ter conata loqui ter destitit, ausaque quarto

      Non oculos ideo sustulit illa suos.

825

"Hoc quoque Tarquinio debebimus? eloquar" inquit,

      "Eloquar infelix dedecus ipsa meum?"

Quaeque potest, narrat; restabant ultima: fleuit,

      Et matronales erubuere genae.

Dant ueniam facto genitor coniunxque coactae:

830

      "Quam" dixit "ueniam uos datis, ipsa nego."

Nec mora, celato fixit sua pectora ferro,

      Et cadit in patrios sanguinulenta pedes.

Tum quoque iam moriens ne non procumbat honeste

      Respicit: haec etiam cura cadentis erat.

835

Ecce super corpus, communia damna gementes,

      Obliti decoris uirque paterque iacent.

Brutus adest, tandemque animo sua nomina fallit,

      Fixaque semanimi corpore tela rapit,

Stillantemque tenens generoso sanguine cultrum

840

      Edidit impauidos ore minante sonos:

"Per tibi ego hunc iuro fortem castumque cruorem,

      Perque tuos manes, qui mihi numen erunt,

Tarquinium profuga poenas cum stirpe daturum.

      Iam satis est uirtus dissimulata diu."

845

Illa iacens ad uerba oculos sine lumine mouit,

      Visaque concussa dicta probare coma.

Fertur in exsequias animi matrona uirilis

      Et secum lacrimas inuidiamque trahit.

Vulnus inane patet: Brutus clamore Quirites

850

      Concitat et regis facta nefanda refert.

Tarquinius cum prole fugit: capit annua consul

      Iura: dies regnis illa suprema fuit.

Fallimur, an ueris praenuntia uenit hirundo,

      Nec metuit ne qua uersa recurrat hiems?

855

Saepe tamen, Procne, nimium properasse quereris,

      Virque tuo Tereus frigore laetus erit.

Iamque duae restant noctes de mense secundo,

      Marsque citos iunctis curribus urget equos;

Ex uero positum permansit Equirria nomen,

860

      Quae deus in campo prospicit ipse suo.

Iure uenis, Gradiue: locum tua tempora poscunt,

      Signatusque tuo nomine mensis adest.

Venimus in portum libro cum mense peracto.

      Nauiget hinc alia iam mihi linter aqua.