Nescius assumptis Priamus pater Aesacon alis
Viuere, lugebat; tumulo quoque nomen habenti
Inferias dederat cum fratribus Hector inanis.
Defuit officio Paridis praesentia tristi,
5
Postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
Attulit in patriam; coniurataeque sequuntur
Mille rates gentisque simul commune Pelasgae.
Nec dilata foret uindicta, nisi aequora saeui
Inuia fecissent uenti Boeotaque tellus
10
Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
Hic patrio de more Ioui cum sacra parassent,
Vt uetus accensis incanduit ignibus ara,
Serpere caeruleum Danai uidere draconem
In platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
15
Nidus erat uolucrum bis quattuor arbore summa,
Quas simul et matrem circum sua damna uolantem
Corripuit serpens auidoque recondidit ore.
Obstipuere omnes; at ueri prouidus augur
Thestorides: "uincemus"; ait "gaudete, Pelasgi;
20
Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris
Atque nouem uolucres in belli digerit annos.
Ille, ut erat uirides amplexus in arbore ramos,
Fit lapis et seruat serpentis imagine saxum.
Permanet Aoniis Nereus uiolentus in undis
25
Bellaque non transfert et sunt qui parcere Troiae
Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi.
At non Thestorides; nec enim nescitue tacetue
Sanguine uirgineo placandam uirginis iram
Esse deae. postquam pietatem publica causa
30
Rexque patrem uicit castumque datura cruorem
Flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
Victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
Officium turbamque sacri uocesque precantum
Supposita fertur mutasse Mycenida cerua.
35
Ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana
Et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
Accipiunt uentos a tergo mille carinae
Multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.
Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
40
Caelestesque plagas, triplicis confinia mundi,
Vnde quod est usquam, quamuis regionibus absit,
Inspicitur penetratque cauas uox omnis ad aures.
Fama tenet summaque domum sibi legit in arce
Innumerosque aditus ac mille foramina tectis
45
Addidit et nullis inclusit limina portis;
Nocte dieque patet; tota est ex aere sonanti,
Tota fremit uocesque refert iteratque quod audit;
Nulla quies intus nullaque silentia parte.
Nec tamen est clamor, sed paruae murmura uocis,
50
Qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
Esse solent, qualemue sonum, cum Iuppiter atras
Increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
Atria turba tenet; ueniunt, leue uulgus, euntque
Mixtaque cum ueris passim commenta uagantur
55
Milia rumorum confusaque uerba uolutant;
E quibus hi uacuas implent sermonibus aures,
Hi narrata ferunt alio mensuraque ficti
Crescit et auditis aliquid nouus adicit auctor.
Illic Credulitas, illic temerarius Error
60
Vanaque Laetitia est consternatique Timores
Seditioque repens dubioque auctore Susurri.
Ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
Et tellure, uidet totumque inquirit in orbem.
Fecerat haec notum Graias cum milite forti
65
Aduentare rates; neque inexpectatus in armis
Hostis adest; prohibent aditus litusque tuentur
Troes et Hectorea primus fataliter hasta,
Protesilae, cadis; commissaque proelia magno
Stant Danais fortisque animae nece cognitus Hector;
70
Nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
Sanguine senserunt; et iam Sigea rubebant
Litora, iam leto proles Neptunia Cygnus
Mille uiros dederat, iam curru instabat Achilles
Totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
75
Agmina; perque acies aut Cygnum aut Hectora quaerens
Congreditur Cygno; decimum dilatus in annum
Hector erat; tum colla iugo candentia pressos
Exhortatus equos, currum direxit in hostem
Concutiensque suis uibrantia tela lacertis:
80
"Quisquis es, o iuuenis", dixit "solamen habeto
Mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille."
Hactenus Aeacides; uocem grauis hasta secuta est.
Sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
Nil tamen emissi profecit acumine ferri;
85
Vtque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
"Nate dea, nam te fama praenouimus", inquit
Ille "quid a nobis uulnus miraris abesse?"
(Mirabatur enim) "non haec, quam cernis, equinis
Fulua iubis cassis neque onus caua parma sinistrae
90
Auxilio mihi sunt; decor est quaesitus ab istis.
Mars quoque ob hoc capere arma solet; remouebitur omne
Tegminis officium; tamen indestrictus abibo.
Est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
Nereaque et natas et totum temperat aequor."
95
Dixit et haesurum clipei curuamine telum
Misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
Terga nouena boum, decimo tamen orbe moratum est.
Excutit hoc heros rursusque trementia forti
Tela manu torsit; rursus sine uulnere corpus
100
Sincerumque fuit. nec tertia cuspis apertum
Et se praebentem ualuit destringere Cygnum.
Haud secus exarsit quam circo taurus aperto,
Cum sua terribili petit irritamina cornu,
Poeniceas uestes elusaque uulnera sentit.
105
Num tamen exciderit ferrum, considerat, hastae;
Haerebat ligno. "manus est mea debilis ergo,
Quasque" ait "ante habuit uires, effudit in uno?
Nam certe ualuit, uel cum Lyrnesia primum
Moenia deieci, uel cum Tenedonque suoque
110
Eetioneas impleui sanguine Thebas,
Vel cum purpureus populari caede Caicus
Fluxit opusque meae bis sensit Telephus hastae.
Hic quoque tot caesis, quorum per litus aceruos
Et feci et uideo, ualuit mea dextra ualetque."
115
Dixit et, ante actis ueluti male crederet, hastam
Misit in aduersum Lycia de plebe Menoeten
Loricamque simul subiectaque pectora rupit;
Quo plangente grauem moribundo uertice terram,
Extrahit illud idem calido de uulnere telum
120
Atque ait: "haec manus est, haec, qua modo uicimus, hasta
Vtar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem.
Sic fatur Cygnumque petit, nec fraxinus errat
Inque umero sonuit non euitata sinistro;
Inde uelut muro solidaque a caute repulsa est.
125
Qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cygnum
Viderat et frustra fuerat gauisus Achilles;
Vulnus erat nullum; sanguis fuit ille Menoetae.
Tum uero praeceps curru fremebundus ab alto
Desilit et nitido securum comminus hostem
130
Ense petens, parmam gladio galeamque cauari
Cernit et in duro laedi quoque corpore ferrum.
Haud tulit ulterius clipeoque aduersa reducto
Ter quater ora uiri capulo et caua tempora pulsat
Cedentique sequens instat turbatque ruitque
135
Attonitoque negat requiem; pauor occupat illum
Ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
Auersos passus medio lapis obstitit aruo;
Quem super impulsum resupino corpore Cygnum
Vi multa uertit terraeque afflixit Achilles.
140
Tum clipeo genibusque premens praecordia duris
Vincla trahit galeae; quae presso subdita mento
Elidunt fauces et respiramen iterque
Eripiunt animae. uictum spoliare parabat;
Arma relicta uidet; corpus deus aequoris albam
145
Contulit in uolucrem, cuius modo nomen habebat.
Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
Attulit et positis pars utraque substitit armis
Dumque uigil Phrygios seruat custodia muros
Et uigil Argolicas seruat custodia fossas,
150
Festa dies aderat, qua Cygni uictor Achilles
Pallada mactatae placabat sanguine uaccae.
Cuius ut imposuit prosecta calentibus aris
Et dis acceptus penetrauit in aethera nidor,
Sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
155
Discubuere toris proceres et corpora tosta
Carne replent uinoque leuant curasque sitimque.
Non illos citharae, non illos carmina uocum
Longaue multifori delectat tibia buxi,
Sed noctem sermone trahunt uirtusque loquendi
160
Materia est; pugnas referunt hostisque suasque
Inque uices adita atque exhausta pericula saepe
Commemorare iuuat; quid enim loqueretur Achilles,
Aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
Proxima praecipue domito uictoria Cygno
165
In sermone fuit; uisum mirabile cunctis,
Quod iuueni corpus nullo penetrabile telo
Inuictumque a uulnere erat ferrumque terebat.
Hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achiui,
Cum sic Nestor ait: "uestro fuit unicus aeuo
170
Contemptor ferri nulloque forabilis ictu
Cygnus; at ipse olim patientem uulnera mille
Corpore non laeso Perrhaebum Caenea uidi,
Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
Incoluit; quoque id mirum magis esset in illo,
175
Femina natus erat." monstri nouitate mouentur
Quisquis adest, narretque rogant; quos inter Achilles:
"Dic age, nam cunctis eadem est audire uoluntas,
O facunde senex, aeui prudentia nostri
Quis fuerit Caeneus, cur in contraria uersus,
180
Qua tibi militia, cuius certamine pugnae
Cognitus, a quo sit uictus, si uictus ab ullo est."
Tum senior: "quamuis obstet mihi tarda uetustas
Multaque me fugiant primis spectata sub annis,
Plura tamen memini; nec quae magis haereat ulla
185
Pectore res nostro est inter bellique domique
Acta tot; ac siquem potuit spatiosa senectus
Spectatorem operum multorum reddere, uixi
Annos bis centum; nunc tertia uiuitur aetas.
Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
190
Thessalidum uirgo pulcherrima, perque propinquas
Perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille)
Multorum frustra uotis optata procorum.
Temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos;
Sed iam aut contigerant illi conubia matris,
195
Aut fuerant promissa, tuae; nec Caenis in ullos
Denupsit thalamos secretaque litora carpens
Aequorei uim passa dei est; ita fama ferebat;
Vtque nouae Veneris Neptunus gaudia cepit:
"Sint tua uota licet" dixit "secura repulsae;
200
Elige quid uoueas"; (eadem hoc quoque fama ferebat)
"Magnum" Caenis ait "facit haec iniuria uotum,
Tale pati iam posse nihil; da femina ne sim,
Omnia praestiteris." grauiore nouissima dixit
Verba sono poteratque uiri uox illa uideri,
205
Sicut erat; nam iam uoto deus aequoris alti
Annuerat dederatque super, ne saucius ullis
Vulneribus fieri ferroue occumbere posset.
Munere laetus abit studiisque uirilibus aeuum
Exigit Atracides Peneiaque arua pererrat.
210
Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus
Nubigenasque feros positis ex ordine mensis
Arboribus tecto discumbere iusserat antro.
Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
Festaque confusa resonabat regia turba.
215
Ecce canunt Hymenaeon et ignibus atria fumant
Cinctaque adest uirgo matrum nuruumque caterua,
Praesignis facie. Felicem diximus illa
Coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
Nam tibi saeuorum saeuissime Centaurorum,
220
Euryte, quam uino pectus tam uirgine uisa
Ardet et ebrietas geminata libidine regnat.
Protinus euersae turbant conuiuia mensae
Raptaturque comis per uim noua nupta prehensis.
Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant,
225
Vt poterant, rapiunt; captaeque erat urbis imago.
Femineo clamore sonat domus; ocius omnes
Surgimus et primus: "quae te uecordia", Theseus
"Euryte, pulsat", ait "qui me uiuente lacessas
Pirithoum uiolesque duos ignarus in uno?"
230
Neue ea magnanimus frustra memorauerit heros,
Summouet instantes raptamque furentibus aufert.
Ille nihil contra, neque enim defendere uerbis
Talia facta potest; sed uindicis ora proteruis
Insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
235
Forte fuit iuxta signis extantibus asper
Antiquus crater, quem surgens uastior ipse
Sustulit Aegides aduersaque misit in ora;
Sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
Vulnere et ore uomens madida resupinus harena
240
Calcitrat. ardescunt germani caede bimembres
Certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
Vina dabant animos et prima pocula pugna
Missa uolant fragilesque cadi curuique lebetes,
Res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.
245
Primus Ophionides Amycus penetralia donis
Haud timuit spoliare suis et primus ab aede
Lampadibus densum rapuit funale coruscis
Elatumque alte, ueluti qui candida tauri
Rumpere sacrifica molitur colla securi,
250
Illisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
Non agnoscendo confusa reliquit in ore.
Exsiluere oculi disiectisque ossibus oris
Acta retro naris medioque est fixa palato.
Hunc pede conuulso mensae Pellaeus acernae
255
Strauit humi Pelates, deiecto in pectora mento,
Cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
Vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.
Proximus ut steterat, spectans altaria uultu
Fumida terribili, "cur non" ait "utimur istis?"
260
Cumque suis Gryneus immanem sustulit aram
Ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
Depressitque duos, Brotean et Orion; Orio
Mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
Saepe reluctantis constabat cornua lunae.
265
"Non impune feres, teli modo copia detur,
Dixerat Exadius telique habet instar, in alta
Quae fuerant pinu, uotiui cornua cerui.
Figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
Eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
270
Pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.
Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
Pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
Tempora perstringit fuluo protecta capillo.
Correpti rapida, ueluti seges arida, flamma
275
Arserunt crines et uulnere sanguis inustus
Terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
Igne rubens plerumque solet, quod forcipe curua
Cum faber eduxit, lacubus demittit; at illud
Stridet et in tepida summersum sibilat unda.
280
Saucius hirsutis auidum de crinibus ignem
Excutit inque umeros limen tellure reuulsum
Tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
Ipsa facit grauitas; socium quoque saxea moles
Oppressit spatio stantem propiore Cometen.
285
Gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, comprecor", inquit
Cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
Semicremoque nouat repetitum stipite uulnus,
Terque quaterque graui iuncturas uerticis ictu
Rupit et in liquido sederunt ossa cerebro.
290
Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit,
E quibus ut prima tectus lanugine malas
Procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
Parta tibi est?" Euagrus ait; nec dicere Rhoetus
Plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
295
Condidit ora uiri, perque os in pectora, flammas.
Te quoque, saeue Drya, circum caput igne rotato
Insequitur; sed non in te quoque constitit idem
Exitus; assiduae successu caedis ouantem,
Qua iuncta est umero ceruix, sude figis obusta.
300
Ingemuit duroque sudem uix osse reuellit
Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
Fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
Dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas;
Quique pedum nuper certamine uicerat omnes,
305
Mermeros accepto tum uulnere tardius ibat;
Et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
Quique suis frustra bellum dissuaserat, augur
Astylos; ille etiam metuenti uulnera Nesso:
"Ne fuge; ad Herculeos" inquit "seruaberis arcus."
310
At non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
Effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
Perculit aduersos. aduersum tu quoque, quamuis
Terga fugae dederas, uulnus, Crenaee, tulisti;
Nam graue respiciens inter duo lumina ferrum,
315
Qua naris fronti committitur, accipis, imae.
In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
Sopitus uenis et inexperrectus Aphidas
Languentique manu carchesia mixta tenebat,
Fusus in Ossaeae uillosis pellibus ursae.
320
Quem procul ut uidit frustra nulla arma mouentem,
Inserit amento digitos "miscenda"que dixit,
"Cum Styge uina bibes" Phorbas; nec plura moratus
In iuuenem torsit iaculum ferrataque collo
Fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
325
Mors caruit sensu plenoque e gutture fluxit
Inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.
Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
Glandiferam quercum; quam dum complexibus ambit
Et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
330
Lancea Pirithoi costis immissa Petraei
Pectora cum duro luctantia robore fixit.
Pirithoi cecidisse Lycum uirtute ferebant,
Pirithoi uirtute Chromim; sed uterque dederunt
Victori titulum quam Dictys Helopsque minorem;
335
Fixus Helops iaculo, quod peruia tempora fecit
Et missum a dextra laeuam penetrauit ad aurem;
Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
Dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
Decidit in praeceps et pondere, corporis ornum
340
Ingentem fregit suaque induit ilia fractae.
Vltor adest Aphareus saxumque e monte reuulsum
Mittere conatur; mittentem stipite querno
Occupat Aegides cubitique ingentia frangit
Ossa; nec ulterius dare corpus inutile leto
345
Aut uacat aut curat tergoque Bienoris alti
Insilit, haud solito quemquam portare nisi ipsum;
Opposuitque genu costis prensamque sinistra
Caesariem retinens, uultum minitantiaque ora
Robore nodoso praeduraque tempora fregit.
350
Robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
Sternit et immissa protectum pectora barba
Hippason et summis extantem Rhiphea siluis
Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
Ferre domum uiuos indignantesque solebat.
355
Haud tulit utentem pugnae successibus ultra
Thesea Demoleon; solido diuellere dumo
Annosam pinum magno molimine temptat;
Quod quia non potuit, praefractam misit in hostem.
Sed procul a telo Theseus ueniente recessit
360
Pallados admonitu (credi sic ipse uolebat);
Non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
Abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum.
Armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
Quem Dolopum rector bello superatus Amyntor
365
Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
Hunc procul ut foedo disiectum uulnere Peleus
Vidit: "at inferias, iuuenum gratissime Crantor,
Accipe" ait; ualidoque in Demoleonta lacerto
Fraxineam misit, mentis quoque uiribus, hastam,
370
Quae laterum cratem perrupit, et ossibus haerens
Intremuit; trahit ille manu sine cuspide lignum;
Id quoque uix sequitur; cuspis pulmone retenta est.
Ipse dolor uires animo dabat; aeger in hostem
Erigitur pedibusque uirum proculcat equinis.
375
Excipit ille ictus galea clipeoque sonantis
Defensatque umeros praetentaque sustinet arma
Perque armos uno duo pectora perforat ictu.
Ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
Eminus, Iphinoum collato Marte Claninque.
380
Additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
Pelle lupi saeuique uicem praestantia teli
Cornua uara boum multo rubefacta cruore.
Huic ego, nam uires animus dabat: "adspice" dixi
"Quantum concedant nostro tua cornua ferro";
385
Et iaculum torsi; quod cum uitare nequiret,
Opposuit dextram passurae uulnera fronti.
Affixa est cum fronte manus; fit clamor; at illum
Haerentem Peleus et acerbo uulnere uictum
(Stabat enim propior) mediam ferit ense sub aluum.
390
Prosiluit terraque ferox sua uiscera traxit
Tractaque calcauit calcataque rupit et illis
Crura quoque impediit et inani concidit aluo.
Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
Si modo naturae formam concedimus illi.
395
Barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
Ex umeris medios coma dependebat in armos.
Gratus in ore uigor; ceruix umerique manusque
Pectoraque artificum laudatis proxima signis
Et quacumque uir est; nec equi mendosa sub illo
400
Deteriorque uiro facies; da colla caputque,
Castore dignus erit; sic tergum sessile, sic sunt
Pectora celsa toris; totus pice nigrior atra,
Candida cauda tamen, color est quoque cruribus albus.
Multae illum petiere sua de gente, sed una
405
Abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
Semiferos altis habitauit femina siluis;
Haec et blanditiis et amando et amare fatendo
Cyllaron una tenet; cultus quoque, quantus in illis
Esse potest membris, ut sit coma pectine leuis,
410
Vt modo rore maris, modo se uiolaue rosaue
Implicet, interdum candentia lilia gestet,
Bisque die lapsis Pagasaeae uertice siluae
Fontibus ora lauet, bis flumine corpora tingat,
Nec nisi quae deceant, electarumque ferarum
415
Aut umero aut lateri praetendat uellera laeuo.
Par amor est illis; errant in montibus una,
Antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
Intrarant pariter, pariter fera bella gerebant.
Auctor in incerto est; iaculum de parte sinistra
420
Venit et inferius, qua collo pectora subsunt,
Cyllare, te fixit; paruo cor uulnere laesum
Corpore cum toto post tela educta refrixit.
Protinus Hylonome morientes excipit artus,
Impositaque manu uulnus fouet oraque ad ora
425
Admouet atque animae fugienti obsistere temptat.
Vt uidet exstinctum, dictis quae clamor ad aures
Arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi
Incubuit moriensque suum complexa maritum est.
Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
430
Vinxerat inter se conexis uellera nodis,
Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
Codice qui misso, quem uix iuga bina mouerent,
Tectaphon Oleniden a summo uertice fregit.
[Fracta uolubilitas capitis latissima perque os
435
Perque cauas nares oculosque auresque cerebrum
Molle fluit ueluti concretum uimine querno
Lac solet, utue liquor rari sub pondere cribri
Manat et exprimitur per densa foramina spissus].
Ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem
440
(Scit tuus hoc genitor), gladium spoliantis in ima
Ilia demisi. Chthonius quoque Teleboasque
Ense iacent nostro; ramum prior ille bifurcum
Gesserat, hic iaculum; iaculo mihi uulnera fecit;
Signa uides, apparet adhuc uetus inde cicatrix.
445
Tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;
Tum poteram magni, si non superare, morari
Hectoris arma meis; illo sed tempore nullus,
Aut puer Hector erat; nunc me mea deficit aetas.
Quid tibi uictorem gemini Periphanta Pyraethi,
450
Ampyca quid referam, qui quadripedantis Echecli
Fixit in aduerso cornum sine cuspide uultu?
Vecte Pelethronius Macareus in pectus adacto
Strauit Erigdupum; memini et uenabula condi
Inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
455
Nec tu credideris tantum cecinisse futura
Ampyciden Mopsum; Mopso iaculante biformis
Accubuit frustraque loqui temptauit Hodites,
Ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.
Quinque neci Caeneus dederat, Styphelumque Bromumque
460
Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracten.
Vulnera non memini numerum nomenque notaui.
Prouolat Emathii spoliis armatus Halesi,
Quem dederat leto, membris et corpore Latreus
Maximus; huic aetas inter iuuenemque senemque,
465
Vis iuuenalis erat, uariabant tempora cani.
Qui clipeo gladioque Macedoniaque sarisa
Conspicuus faciemque obuersus in agmen utrumque
Armaque concussit certumque equitauit in orbem
Verbaque tot fudit uacuas animosus in auras:
470
"Et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,
Tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
Commonuit mentemque subit, quo praemia facto
Quaque uiri falsam speciem mercede parasti?
Quid sis nata, uide, uel quid sis passa; columque,
475
I, cape cum calathis et stamina pollice torque;
Bella relinque uiris." iactanti talia Caeneus
Extentum cursu missa latus eruit hasta,
Qua uir equo commissus erat; furit ille dolore,
Nudaque Phyllei iuuenis ferit ora sarisa.
480
Non secus haec resilit quam tecti a culmine grando,
Aut siquis paruo feriat caua tympana saxo.
Comminus aggreditur laterique recondere duro
Luctatur gladium; gladio loca peruia non sunt.
"Haud tamen effugies; medio iugulaberis ense,
485
Quandoquidem mucro est hebes" inquit; et in latus ensem
Obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
Plaga facit gemitus in corpore marmoris icti
Fractaque dissiluit percusso lammina callo.
Vt satis illaesos miranti praebuit artus:
490
"Nunc age", ait Caeneus "nostro tua corpora ferro
Temptemus"; capuloque tenus demisit in armos
Ensem fatiferum caecamque in uiscera mouit
Versauitque manum uulnusque in uulnere fecit.
Ecce ruunt uasto rabidi clamore bimembres
495
Telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
Tela retusa cadunt, manet imperfossus ab omni
Inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
Fecerat attonitos noua res. "heu dedecus ingens!"
Monychus exclamat; "populus superamur ab uno
500
Vixque uiro; quamquam ille uir est, nos segnibus actis,
Quod fuit ille, sumus. quid membra immania prosunt?
Quid geminae uires et quod fortissima rerum
In nobis duplex natura animalia iunxit?
Nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
505
Esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
Spem caperet; nos semimari superamur ab hoste.
Saxa trabesque super totosque inuoluite montes
Viuacemque animam missis elidite siluis;
Silua premat fauces, et erit pro uulnere pondus."
510
Dixit et insanis deiectam uiribus Austri
Forte trabem nactus, ualidum coniecit in hostem
Exemplumque fuit paruoque in tempore nudus
Arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
Obrutus immani tumulo, sub pondere Caeneus
515
Aestuat arboreo congestaque robora duris
Fert umeris; sed enim postquam super ora caputque
Creuit onus, neque habet quas ducat spiritus auras,
Deficit interdum, modo se super aera frustra
Tollere conatur iactasque euoluere siluas
520
Interdumque mouet, ueluti, quam cernimus, ecce
Ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
Exitus in dubio est; alii sub inania corpus
Tartara detrusum siluarum mole ferebant;
Abnuit Ampycides medioque ex aggere fuluis
525
Vidit auem pennis liquidas exire sub auras,
Quae mihi tunc primum, tunc est conspecta supremum.
Hanc ubi lustrantem leni sua castra uolatu
Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
Adspexit pariterque animis oculisque secutus:
530
"O salue", dixit "Lapithaeae gloria gentis,
Maxime uir quondam, sed auis nunc unica, Caeneu!"
Credita res auctore suo est; dolor addidit iram
Oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
Nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
535
Quam data pars leto, partem fuga noxque remouit."
Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
Proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
Praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
Atque ait: "Herculeae mirum est obliuia laudis
540
Acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
Nubigenas domitos a se pater esse solebat."
Tristis ad haec Pylius: "Quid me meminisse malorum
Cogis et obductos annis rescindere luctus
Inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
545
Ille quidem maiora fide, di, gessit et orbem
Impleuit meritis, quod mallem posse negare;
Sed neque Deiphobum nec Polydamanta nec ipsum
Hectora laudamus; quis enim laudauerit hostem?
Ille tuus genitor Messenia moenia quondam
550
Strauit et immeritas urbes Elimque Pylumque
Diruit inque meos ferrum flammamque penatis
Impulit; utque alios taceam, quos ille peremit,
Bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuuentus;
Bis sex Herculeis ceciderunt, me minus uno,
555
Viribus; atque alios uinci potuisse ferendum est;
Mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
Sumere quas uellet rursusque reponere sumptas
Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
Hic ubi nequiquam est formas uariatus in omnes,
560
Vertitur in faciem uolucris, quae fulmina curuis
Ferre solet pedibus, diuum gratissima regi:
Viribus usus auis pennis rostroque redunco
Hamatisque uiri laniauerat unguibus ora;
Tendit in hunc nimium certos Tirynthius arcus
565
Atque inter nubes sublimia membra ferentem
Pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala.
Nec graue uulnus erat; sed rupti uulnere nerui
Deficiunt motumque negant uiresque uolandi.
Decidit in terram, non concipientibus auras
570
Infirmis pennis, et qua leuis haeserat alae,
Corporis affixi pressa est grauitate sagitta
Perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
Nunc uideor debere tui praeconia rebus
Herculis, o Rhodiae rector pulcherrime classis?
575
Nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
Vlciscor fratres; solida est mihi gratia tecum."
Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
A sermone senis repetito munere Bacchi,
Surrexere toris; nox est data cetera somno.
580
At deus aequoreas qui cuspide temperat undas,
In uolucrem corpus nati Phaethontida uersum
Mente dolet patria saeuumque perosus Achillem
Exercet memores plus quam ciuiliter iras.
Iamque fere tracto duo per quinquennia bello,
585
Talibus intonsum compellat Sminthea dictis:
"O mihi de fratris longe gratissime natis,
Irrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
Ecquid, ubi has iam iam casuras adspicis arces,
Ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
590
Milia caesa doles? Ecquid, ne persequar omnes,
Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
Cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
Viuit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
Det mihi se; faxo, triplici quid cuspide possim,
595
Sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
Non datur, occulta necopinum perde sagitta."
Annuit atque animo pariter patruique suoque
Delius indulgens nebula uelatus in agmen
Peruenit Iliacum; mediaque in caede uirorum
600
Rara per ignotos spargentem cernit Achiuos
Tela Parim; fassusque deum: "quid spicula perdis
Sanguine plebis?" ait "siqua est tibi cura tuorum,
Vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres."
Dixit et ostendens sternentem Troica ferro
605
Corpora Peliden arcus obuertit in illum
Certaque letifera direxit spicula dextra.
Quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
Hoc fuit. ille igitur tantorum uictor, Achille,
Victus es a timido Graiae raptore maritae;
610
At si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.
Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
Nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
Arserat; armarat deus idem idemque cremabat.
615
Iam cinis est et de tam magno restat Achille
Nescio quid, paruam quod non bene compleat urnam;
At uiuit totum quae gloria compleat orbem.
Haec illi mensura uiro respondet et hac est
Par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
620
Ipse etiam, ut cuius fuerit cognoscere posses,
Bella mouet clipeus deque armis arma feruntur.
Non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
Non minor Atrides, non bello maior et aeuo
Poscere, non alii; solis Telamone creato
625
Laerteque fuit tantae fiducia laudis.
A se Tantalides onus inuidiamque remouit
Argolicosque duces mediis considere castris
Iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.