Carmine dum tali siluas animosque ferarum
Threicius uates et saxa sequentia ducit,
Ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis
Pectora uelleribus tumuli de uertice cernunt
5
Orphea percussis sociantem carmina neruis.
E quibus una leues iactato crine per auras
"En" ait "en, hic est nostri contemptor!" et hastam
Vatis Apollinei uocalia misit in ora,
Quae foliis praesuta notam sine uulnere fecit;
10
Alterius telum lapis est, qui missus in ipso
Aere concentu uictus uocisque lyraeque est,
Ac ueluti supplex pro tam furialibus ausis
Ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
Bella, modusque abiit, insanaque regnat Erinys.
15
Cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
Clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
Tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
Obstrepuere sono citharae. tum denique saxa
Non exauditi rubuerunt sanguine uatis.
20
Ac primum attonitas etiamnum uoce canentis
Innumeras uolucres anguesque agmenque ferarum
Maenades Orphei titulum rapuere theatri.
Inde cruentatis uertuntur in Orphea dextris
Et coeunt, ut aues, si quando luce uagantem
25
Noctis auem cernunt, structoque utrimque theatro
Ceu matutina ceruus periturus harena
Praeda canum est; uatemque petunt et fronde uirentes
Coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
Hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
30
Pars torquent silices; neu desint tela furori,
Forte boues presso subigebant uomere terram,
Nec procul hinc multo fructum sudore parantes
Dura lacertosi fodiebant arua coloni;
Agmine qui uiso fugiunt operisque relinquunt
35
Arma sui, uacuosque iacent dispersa per agros
Sarculaque rastrique graues longique ligones.
Quae postquam rapuere ferae cornuque minaci
Diuulsere boues, ad uatis fata recurrunt
Tendentemque manus atque illo tempore primum
40
Inrita dicentem nec quicquam uoce mouentem
Sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter, illud
Auditum saxis intellectumque ferarum
Sensibus in uentos anima exhalata recessit.
Te maestae uolucres, Orpheu, te turba ferarum,
45
Te rigidi silices, tua carmina saepe secutae
Fleuerunt siluae; positis te frondibus arbor
Tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
Increuisse suis, obstrusaque carbasa pullo
Naides et dryades passosque habuere capillos.
50
Membra iacent diuersa locis, caput, Hebre, lyramque
Excipis, et (mirum!), medio dum labitur amne,
Flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
Murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
Iamque mare inuectae flumen populare relinquunt
55
Et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
Hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
Os petit et sparsos stillanti rore capillos.
57a
[Lambit et hymniferos inhiat diuellere uultus]
Tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
Arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
60
Congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.
Vmbra subit terras et, quae loca uiderat ante,
Cuncta recognoscit quaerensque per arua piorum
Inuenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis.
Hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo:
65
Nunc praecedentem sequitur, nunc praeuius anteit
Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.
Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus
Amissoque dolens sacrorum uate suorum
Protinus in siluis matres Edonidas omnes,
70
Quae uidere nefas, torta radice ligauit.
Quippe pedum digitos, in quantum est quaeque secuta,
Traxit et in solidam detrusit acumina terram,
Vtque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
Crus ubi commisit uolucris sensitque teneri,
75
Plangitur ac trepidans adstringit uincula motu,
Sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
Exsternata fugam frustra temptabat; at illam
Lenta tenet radix exsultantemque coercet,
Dumque ubi sint digiti, dum pes ubi quaerit et ungues,
80
Adspicit in teretes lignum succedere suras
Et conata femur maerenti plangere dextra
Robora percussit: pectus quoque robora fiunt,
Robora sunt umeri, porrectaque bracchia ueros
Esse putes ramos et non fallere putando.
85
Nec satis hoc Baccho est: ipsos quoque deserit agros
Cumque choro meliore sui uineta Timoli
Pactolonque petit, quamuis non aureus illo
Tempore nec caris erat inuidiosus harenis.
Hunc adsueta cohors Satyri Bacchaeque frequentant,
90
At Silenus abest. titubantem annisque meroque
Ruricolae cepere Phryges uinctumque coronis
Ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
Orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
Quem simul agnouit socium comitemque sacrorum,
95
Hospitis aduentu festum genialiter egit
Per bis quinque dies et iunctas ordine noctes.
Et iam stellarum sublime coegerat agmen
Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
Rex uenit et iuueni Silenum reddit alumno.
100
Huic deus optandi gratum, sed inutile fecit
Muneris arbitrium gaudens altore recepto.
Ille male usurus donis ait: "effice, quidquid
Corpore contigero, fuluum uertatur in aurum."
Adnuit optatis nocituraque munera soluit
105
Liber et indoluit, quod non meliora petisset.
Laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
Pollicitique fidem tangendo singula temptat,
Vixque sibi credens, non alta fronde uirentem
Ilice detraxit uirgam: uirga aurea facta est;
110
Tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
Contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
Massa fit; arentes Cereris decerpsit aristas:
Aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:
Hesperidas donasse putes; si postibus altis
115
Admouit digitos, postes radiare uidentur.
Ille etiam liquidis palmas ubi lauerat undis,
Vnda fluens palmis Danaen eludere posset.
117a
[Corporis et membris resplenduit aurea uestis]
Vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
Omnia; gaudenti mensas posuere ministri
120
Exstructas dapibus nec tostae frugis egentes.
Tum uero, siue ille sua Cerealia dextra
Munera contigerat, Cerealia dona rigebant;
Siue dapes auido conuellere dente parabat,
Lammina fulua dapes admoto dente premebat;
125
Miscuerat puris auctorem muneris undis:
Fusile per rictus aurum fluitare uideres.
Attonitus nouitate mali diuesque miserque
Effugere optat opes et, quae modo uouerat, odit.
Copia nulla famem releuat, sitis arida guttur
130
Vrit, et inuiso meritus torquetur ab auro
Ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
"Da ueniam, Lenaee pater! peccauimus" inquit,
"Sed miserere, precor, speciosoque eripe damno."
Mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
135
Restituit factique fide data munera soluit.
"Neue male optato maneas circumlitus auro,
Vade" ait "ad magnis uicinum Sardibus amnem
Perque iugum ripae labentibus obuius undis
Carpe uiam, donec uenias ad fluminis ortus,
140
Spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
Subde caput corpusque simul, simul elue crimen."
Rex iussae succedit aquae; uis aurea tinxit
Flumen et humano de corpore cessit in amnem.
Nunc quoque iam ueteris percepto semine uenae
145
Arua rigent auro madidis pallentia glaebis.
Ille perosus opes siluas et rura colebat
Panaque montanis habitantem semper in antris,
Pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
Rursus erant domino stultae praecordia mentis.
150
Nam freta prospiciens late riget arduus alto
Tmolus in ascensu cliuoque extensus utroque
Sardibus hinc, illinc paruis finitur Hypaepis.
Pan ibi dum teneris iactat sua carmina nymphis
Et leue cerata modulatur harundine carmen
155
Ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
Iudice sub Tmolo certamen uenit ad inpar.
Monte suo senior iudex consedit et aures
Liberat arboribus; quercu coma caerula tantum
Cingitur, et pendent circum caua tempora glandes.
160
Isque deum pecoris spectans "in iudice" dixit
"Nulla mora est." calamis agrestibus insonat ille
Barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
Carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
Tmolus ad os Phoebi; uultum sua silua secuta est.
165
Ille caput flauum lauro Parnaside uinctus
Verrit humum Tyrio saturata murice palla
Instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
Sustinet a laeua; tenuit manus altera plectrum:
Artificis status ipse fuit; tum stamina docto
170
Pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.
Iudicium sanctique placet sententia montis
Omnibus; arguitur tamen atque iniusta uocatur
Vnius sermone Midae. nec Delius aures
175
Humanam stolidas patitur retinere figuram,
Sed trahit in spatium uillisque albentibus inplet
Instabilesque imas facit et dat posse moueri;
Cetera sunt hominis: partem damnatur in unam
Induiturque aures lente gradientis aselli.
180
Ille quidem celare cupit turpique pudore
Tempora purpureis temptat uelare tiaris;
Sed solitus longos ferro resecare capillos
Viderat hoc famulus; qui cum nec prodere uisum
Dedecus auderet cupiens efferre sub auras
185
Nec posset reticere tamen, secedit humumque
Effodit et, domini quales aspexerit aures,
Voce refert parua terraeque inmurmurat haustae
Indiciumque suae uocis tellure regesta
Obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
190
Creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
Coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
Prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
Obruta uerba refert dominique coarguit aures.
Vltus abit Tmolo liquidumque per aera uectus
195
Angustum citra pontum Nepheleidos Helles
Laomedonteis Latoius adstitit aruis;
Dextera Sigei, Rhoetei laeua profundi
Ara Panomphaeo uetus est sacrata Tonanti.
Inde nouae primum moliri moenia Troiae
200
Laomedonta uidet susceptaque magna labore
Crescere difficili nec opes exposcere paruas
Cumque tridentigero tumidi genitore profundi
Mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
Aedificat muros pactus pro moenibus aurum.
205
Stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,
Perfidiae cumulum, falsis periuria uerbis.
"Non inpune feres" rector maris inquit et omnes
Inclinauit aquas ad auarae litora Troiae
Inque freti formam terras conuertit opesque
210
Abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
Poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
Poscitur aequoreo. quam dura ad saxa reuinctam
Vindicat Alcides promissaque munera dictos
Poscit equos, tantique operis mercede negata
215
Bis periura capit superatae moenia Troiae.
Nec pars militiae, Telamon, sine honore recessit
Hesioneque data potitur; nam coniuge Peleus
Clarus erat diua nec aui magis ille superbit
Nomine quam soceri, siquidem Iouis esse nepotem
220
Contigit haud uni, coniunx dea contigit uni.
Namque senex Thetidi Proteus "dea" dixerat "undae,
Concipe: mater eris iuuenis, qui fortibus annis
Acta patris uincet maiorque uocabitur illo."
Ergo, ne quicquam mundus Ioue maius haberet,
225
Quamuis haud tepidos sub pectore senserat ignes,
Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit
In suaque Aeaciden succedere uota nepotem
Iussit et amplexus in uirginis ire marinae.
Est sinus Haemoniae curuos falcatus in arcus;
230
Bracchia procurrunt, ubi, si foret altior unda,
Portus erat; summis inductum est aequor harenis.
Litus habet solidum, quod nec uestigia seruet
Nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;
Myrtea silua subest bicoloribus obsita bacis.
235
Est specus in medio, natura factus an arte,
Ambiguum, magis arte tamen: quo saepe uenire
Frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
Illic te Peleus, ut somno uicta iacebas,
Occupat et, quoniam precibus temptata repugnas,
240
Vim parat innectens ambobus colla lacertis;
Quodnisi uenisses uariatis saepe figuris
Ad solitas artes, auso foret ille potitus;
Sed modo tu uolucris (uolucrem tamen ille tenebat),
Nunc grauis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;
245
Tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
Territus Aeacides a corpore bracchia soluit.
Isque deos pelagi uino super aequora fuso
Et pecoris fibris et fumo turis adorat,
Donec Carpathius medio de gurgite uates
250
"Aeacide", dixit "thalamis potiere petitis,
Tu modo, cum rigido sopita quiescit in antro,
Ignaram laqueis uincloque innecte tenaci.
Nec te decipiat centum mentita figuras,
Sed preme, quidquid erit, dum, quod fuit ante reformet."
255
Dixerat haec Proteus et condidit aequore uultum
Admisitque suos in uerba nouissima fluctus.
Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
Nereis ingreditur consueta cubilia ponto.
260
Vix bene uirgineos Peleus inuaserat artus,
Illa nouat formas, donec sua membra teneri
Sentit et in partes diuersas bracchia tendi;
Tum demum ingemuit, "neque" ait "sine numine uincis",
Exhibita estque Thetis. confessam amplectitur heros
265
Et potitur uotis ingentique inplet Achille.
Felix et nato, felix et coniuge Peleus,
Et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
Omnia contigerant. fraterno sanguine sontem
Expulsumque domo patria Trachinia tellus
270
Accipit. hic regnum sine ui, sine caede regebat
Lucifero genitore satus patriumque nitorem
Ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
Dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
Quo postquam Aeacides fessus curaque uiaque
275
Venit et intrauit paucis comitantibus urbem,
Quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
Haud procul a muris sub opaca ualle reliquit,
Copia cum facta est adeunti tecta tyranni,
Velamenta manu praetendens supplice, qui sit
280
Quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
Mentiturque fugae causam: petit, urbe uel agro
Se iuuet. hunc contra placido Trachinius ore
Talibus adloquitur: "mediae quoque commoda plebi
Nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus.
285
Adicis huic animo momenta potentia, clarum
Nomen auumque Iouem. ne tempora perde precando.
Quod petis, omne feres tuaque haec pro parte uocato,
Qualiacumque uides. utinam meliora uideres!"
Et flebat. moueat tantos quae causa dolores,
290
Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:
"Forsitan hanc uolucrem, rapto quae uiuit et omnes
Terret aues, semper pennas habuisse putetis:
Vir fuit et (tanta est animi constantia) iam tum
Acer erat belloque ferox ad uimque paratus,
295
Nomine Daedalion, illo genitore creatus,
Qui uocat Auroram caeloque nouissimus exit.
Cura mihi pax est, pacis mihi cura tenendae
Coniugiique fuit, fratri fera bella placebant;
Illius uirtus reges gentesque subegit,
300
Quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
Nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
Mille procos habuit bis septem nubilis annis.
Forte reuertentes Phoebus Maiaque creatus,
Ille suis Delphis, hic uertice Cylleneo,
305
Videre hanc pariter, pariter traxere calorem.
Spem Veneris differt in tempora noctis Apollo;
Non fert ille moras uirgaque mouente soporem
Virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
Vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:
310
Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
Vt sua maturus conpleuit tempora uenter,
Alipedis de stirpe dei uersuta propago
Nascitur Autolycus, furtum ingeniosus ad omne,
Candida de nigris et de candentibus atra
315
Qui facere adsuerat, patriae non degener artis,
Nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
Carmine uocali clarus citharaque Philammon.
Quid peperisse duos et dis placuisse duobus
Et forti genitore et progenitore Tonanti
320
Esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?
Obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae
Sustinuit faciemque deae culpauit. at illi
Ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit.
Nec mora, curuauit cornu neruoque sagittam
325
Inpulit et meritam traiecit harundine linguam.
Lingua tacet, nec uox temptataque uerba sequuntur,
Conantemque loqui cum sanguine uita reliquit.
Quam miseram amplexans ego tum patrioque dolorem
Corde tuli fratrique pio solacia dixi!
330
Quae pater haud aliter quam cautes murmura ponti
Accipit et natam delamentatur ademptam;
Vt uero ardentem uidit, quater inpetus illi
In medios fuit ire rogos; quater inde repulsus
Concita membra fugae mandat similisque iuuenco
335
Spicula crabronum pressa ceruice gerenti,
Qua uia nulla, ruit. iam tum mihi currere uisus
Plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
Effugit ergo omnes ueloxque cupidine leti
Vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
340
Cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
Fecit auem et subitis pendentem sustulit alis
Oraque adunca dedit, curuos dedit unguibus hamos,
Virtutem antiquam, maiores corpore uires.
Et nunc accipiter, nullis satis aequus, in omnes
345
Saeuit aues aliisque dolens fit causa dolendi."
Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
De consorte suo, cursu festinus anhelo
Aduolat armenti custos Phoceus Onetor
Et "Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
350
Cladis" ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus;
Pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris.
Ille refert: "fessos ad litora curua iuuencos
Adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
Tantum respiceret, quantum superesse uideret,
355
Parsque boum fuluis genua inclinarat harenis
Latarumque iacens campos spectabat aquarum,
Pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
Nant alii celsoque exstant super aequora collo.
Templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
360
Sed trabibus densis lucoque umbrosa uetusto:
Nereides Nereusque tenent; hos nauita ponti
Edidit esse deos, dum retia litore siccat.
Iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
Quam restagnantis fecit maris unda paludem.
365
Inde fragore graui strepitu loca proxima terret
Belua uasta, lupus, siluisque palustribus exit
Oblitus et spumis et crasso sanguine rictus,
Fulmineus, rubra suffusus lumina flamma;
Qui quamquam saeuit pariter rabieque fameque,
370
Acrior est rabie. neque enim ieiunia curat
Caede boum diramque famem finire, sed omne
Vulnerat armentum sternitque hostiliter omne;
Pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
Dum defensamus, leto est data. sanguine litus
375
Vndaque prima rubet demugitaeque paludes.
Sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
Dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
Arma capessamus coniunctaque tela feramus."
Dixerat agrestis, nec Pelea damna mouebant,
380
Sed memor admissi Nereida conligit orbam
Damna sua inferias extincto mittere Phoco.
Induere arma uiros uiolentaque sumere tela
Rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
Ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
385
Prosilit et nondum totos ornata capillos
Disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
Mittat ut auxilium sine se, uerbisque precatur
Et lacrimis, animasque duas ut seruet in una.
Aeacides illi: "pulchros, regina, piosque
390
Pone metus! plena est promissi gratia uestri.
Non placet arma mihi contra noua monstra moueri:
Numen adorandum pelagi est." erat ardua turris,
Arce locus summa, fessis loca grata carinis.
Adscendunt illuc stratosque in litore tauros
395
Cum gemitu adspiciunt uastatoremque cruento
Ore ferum longos infectum sanguine uillos.
Inde manus tendens in aperti litora ponti
Caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
Orat, opemque ferat. nec uocibus illa rogantis
400
Flectitur Aeacidae: Thetis hanc pro coniuge supplex
Accepit ueniam. sed enim reuocatus ab acri
Caede lupus perstat dulcedine sanguinis asper,
Donec inhaerentem lacerae ceruice iuuencae
Marmore mutauit; corpus praeterque colorem
405
Omnia seruauit: lapidis color indicat illum
Iam non esse lupum, iam non debere timeri.
Nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
Fata sinunt: Magnetas adit uagus exul et illic
Sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.
410
Interea fratrisque sui fratremque secutis
Anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
Consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
Ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
Inuia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
415
Consilii tamen ante sui, fidissima, certam
Te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
Ossa receperunt buxoque simillimus ora
Pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
Ter conata loqui ter fletibus ora rigauit
420
Singultuque pias interrumpente querellas
"Quae mea culpa tuam" dixit, "carissime, mentem
Vertit? ubi est, quae cura mei prior esse solebat?
Iam potes Alcyone securus abesse relicta?
Iam uia longa placet? iam sum tibi carior absens?
425
At, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
Non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
Aequora me terrent et ponti tristis imago;
Et laceras nuper tabulas in litore uidi
Et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
430
Neue tuum fallax animum fiducia tangat,
Quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
Contineat uentos et, cum uelit, aequora placet.
Cum semel emissi tenuerunt aequora uenti,
Nil illis uetitum est, incommendataque tellus
435
Omnis et omne fretum est; caeli quoque nubila uexant
Excutiuntque feris rutilos concursibus ignes:
Quo magis hos noui (nam noui et saepe paterna
Parua domo uidi), magis hos reor esse timendos.
Quod tua si flecti precibus sententia nullis,
440
Care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
Me quoque tolle simul. certe iactabimur una,
Nec, nisi quae patiar, metuam; pariterque feremus,
Quidquid erit, pariter super aequora lata feremur".
Talibus Aeolidis dictis lacrimisque mouetur
445
Sidereus coniunx; neque enim minor ignis in ipso est.
Sed neque propositos pelagi dimittere cursus
Nec uult Alcyonen in partem adhibere pericli
Multaque respondit timidum solantia pectus.
Non tamen idcirco causam probat; addidit illis
450
Hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
"Longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
Per patrios ignes,si me modo fata remittant,
Ante reuersurum, quam luna bis inpleat orbem."
His ubi promissis spes est admota recursus,
455
Protinus eductam naualibus aequore tingi
Aptarique suis pinum iubet armamentis.
Qua rursus uisa ueluti praesaga futuri
Horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
Amplexusque dedit tristique miserrima tandem
460
Ore "uale" dixit conlapsaque corpore toto est.
At iuuenes quaerente moras Ceyce reducunt
Ordinibus geminis ad fortia pectora remos
Aequalique ictu scindunt freta. sustulit illa
Vmentes oculos stantemque in puppe relicta
465
Concussaque manu dantem sibi signa maritum
Prima uidet redditque notas; ubi terra recessit
Longius atque oculi nequeunt cognoscere uultus,
Dum licet, insequitur fugientem lumine pinum.
Haec quoque ut haud poterat spatio summota uideri,
470
Vela tamen spectat summo fluitantia malo;
Vt nec uela uidet, uacuum petit anxia lectum
Seque toro ponit: renouat lectusque locusque
Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.
Portibus exierant, et mouerat aura rudentes:
475
Obuertit lateri pendentes nauita remos
Cornuaque in summa locat arbore totaque malo
Carbasa deducit uenientesque accipit auras.
Aut minus aut certe medium non amplius aequor
Puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
480
Cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
Fluctibus et praeceps spirare ualentius eurus.
"Ardua iamdudum demittite cornua" rector
Clamat "et antemnis totum subnectite uelum!"
Hic iubet: inpediunt aduersae iussa procellae,
485
Nec sinit audiri uocem fragor aequoris ullam;
Sponte tamen properant alii subducere remos,
Pars munire latus, pars uentis uela negare.
Egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
Hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
490
Aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
Bella gerunt uenti fretaque indignantia miscent.
Ipse pauet nec se, qui sit status, ipse fatetur
Scire ratis rector nec quid iubeatue uelitue:
Tanta mali moles tantoque potentior arte est.
495
Quippe sonant clamore uiri, stridore rudentes,
Vndarum incursu grauis unda, tonitribus aether;
Fluctibus erigitur caelumque aequare uidetur
Pontus et inductas adspergine tangere nubes,
Et modo, cum fuluas ex imo uertit harenas,
500
Concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
Sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
Ipsa quoque his agitur uicibus Trachinia puppis
Et nunc sublimis ueluti de uertice montis
Despicere in ualles imumque Acheronta uidetur,
505
Nunc, ubi demissam curuum circumstetit aequor,
Suspicere inferno summum de gurgite caelum.
Saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
Nec leuius pulsata sonat, quam ferreus olim
Cum laceras aries balistaue concutit arces,
510
Vtque solent sumptis incursu uiribus ire
Pectore in arma feri protentaque tela leones,
Sic, ubi se uentis admiserat unda coortis,
Ibat in arma ratis multoque erat altior illis.
Iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
515
Rima patet praebetque uiam letalibus undis.
Ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
Inque fretum credas totum descendere caelum
Inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
Vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
520
Aequoreae miscentur aquae. caret ignibus aether,
Caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
Discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
Fulmina: fulmineis ardescunt ignibus undae.
Dat quoque iam saltus intra caua texta carinae
525
Fluctus et, ut miles numero praestantior omni,
Cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
Spe potitur tandem laudisque accensus amore
Inter mille uiros murum tamen occupat unus,
Sic, ubi pulsarunt celsi latera ardua fluctus,
530
Vastius insurgens decimae ruit inpetus undae,
Nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
Quam uelut in captae descendat moenia nauis.
Pars igitur temptabat adhuc inuadere pinum,
Pars maris intus erat. trepidant haud segnius omnes,
535
Quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
Atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
Deficit ars, animique cadunt, totidemque uidentur,
Quot ueniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
Non tenet hic lacrimas, stupet hic; uocat ille beatos,
540
Funera quos maneant, hic uotis numen adorat
Bracchiaque ad caelum, quod non uidet, inrita tollens
Poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
Huic cum pignoribus domus et quodcumque relictum est.
Alcyone Ceyca mouet, Ceycis in ore
545
Nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
Gaudet abesse tamen. patriae quoque uellet ad oras
Respicere inque domum supremos uertere uultus,
Verum ubi sit, nescit; tanta uertigine pontus
Feruet, et inducta piceis e nubibus umbra
550
Omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
Frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
Frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
Vnda uelut uictrix sinuataque despicit undas,
Nec leuius, quam siquis Athon Pindumue reuulsos
555
Sede sua totos in apertum euerterit aequor,
Praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
Mergit in ima ratem, cum qua pars magna uirorum
Gurgite pressa graui neque in aera reddita fato
Functa suo est; alii partes et membra carinae
560
Trunca tenent, tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
Fragmina nauigii Ceyx socerumque patremque
Inuocat, heu, frustra; sed plurima nantis in ore est
Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
Illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus,
565
Optat, et exanimis manibus tumuletur amicis;
Dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
Nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
Ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
Frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
570
Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
Illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
Non licuit, densis texit sua nubibus ora.
Aeolis interea tantorum ignara malorum
Dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
575
Festinat uestes, iam quas, ubi uenerit ille,
Ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
Omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
Ante tamen cunctos Iunonis templa colebat,
Proque uiro, qui nullus erat, ueniebat ad aras,
580
Vtque foret sospes coniunx suus utque rediret,
Optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
Hoc de tot uotis poterat contingere solum.
At dea non ultra pro functo morte rogari
Sustinet, utque manus funestas arceat aris,
585
"Iri, meae" dixit "fidissima nuntia uocis,
Vise soporiferam Somni uelociter aulam
Exstinctique iube Ceycis imagine mittat
Somnia ad Alcyonen ueros narrantia casus."
Dixerat, induitur uelamina mille colorum
590
Iris et arcuato caelum curuamine signans
Tecta petit iussi sub nube latentia regis.
Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
Mons cauus, ignaui domus et penetralia Somni:
Quo numquam radiis oriens mediusue cadensue
595
Phoebus adire potest; nebulae caligine mixtae
Exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
Non uigil ales ibi cristati cantibus oris
Euocat Auroram, nec uoce silentia rumpunt
Sollicitiue canes canibusue sagacior anser;
600
Non fera, non pecudes, non moti flamine rami
Humanaeue sonum reddunt conuicia linguae:
Muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
Riuus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
Inuitat somnos crepitantibus unda lapillis.
605
Ante fores antri fecunda papauera florent
Innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
Nox legit et spargit per opacas umida terras;
Ianua nec uerso stridorem cardine reddit:
Nulla domo tota est, custos in limine nullus;
610
In medio torus est ebeno sublimis in atro,
Plumeus, unicolor, pullo uelamine tectus,
Quo cubat ipse deus membris languore solutis.
Hunc circa passim uarias imitantia formas
Somnia uana iacent totidem, quot messis aristas,
615
Silua gerit frondes, eiectas litus harenas.
Quo simul intrauit manibusque obstantia uirgo
Somnia dimouit, uestis fulgore reluxit
Sacra domus, tardaque deus grauitate iacentes
Vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
620
Summaque percutiens nutanti pectora mento
Excussit tandem sibi se cubitoque leuatus,
Quid ueniat (cognouit enim), scitatur; at illa:
"Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
Pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
625
Fessa ministeriis mulces reparasque labori,
Somnia, quae ueras aequant imitamine formas,
Herculea Trachine iube sub imagine regis
Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
Imperat hoc Iuno." postquam mandata peregit,
630
Iris abit (neque enim ulterius tolerare soporis
Vim poterat), labique ut somnum sensit in artus,
Effugit et remeat, per quos modo uenerat arcus.
At pater e populo natorum mille suorum
Excitat artificem simulatoremque figurae
635
Morphea. non illo quisquam sollertius alter
Exprimit incessus uultumque sonumque loquendi;
Adicit et uestes et consuetissima cuique
Verba, sed hic solos homines imitatur; at alter
Fit fera, fit uolucris, fit longo corpore serpens:
640
Hunc Icelon superi, mortale Phobetora uulgus
Nominat; est etiam diuersae tertius artis
Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
Quaeque uacant anima, fallaciter omnia transit;
Regibus hic ducibusque suos ostendere uultus
645
Nocte solet, populos alii plebemque pererrant.
Praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
Eligit et rursus molli languore solutus
Deposuitque caput stratoque recondidit alto.
650
Ille uolat nullos strepitus facientibus alis
Per tenebras intraque morae breue tempus in urbem
Peruenit Haemoniam positisque e corpore pennis
In faciem Ceycis abit sumptaque figura
Luridus, exanimi similis, sine uestibus ullis
655
Coniugis ante torum miserae stetit; uda uidetur
Barba uiri madidisque grauis fluere unda capillis.
Tum lecto incumbens, fletu super ora profuso,
Haec ait: "agnoscis Ceyca, miserrima coniunx?
An mea mutata est facies nece? respice: nosces
660
Inueniesque tuo pro coniuge coniugis umbram.
Nil opis, Alcyone, nobis tua uota tulerunt:
Occidimus! falso tibi me promittere noli.
Nubilus Aegaeo deprendit in aequore nauem
Auster et ingenti iactatam flamine soluit,
665
Oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
Inplerunt fluctus. non haec tibi nuntiat auctor
Ambiguus, non ista uagis rumoribus audis:
Ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
Surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
670
Indeploratum sub inania Tartara mitte."
Adicit his uocem Morpheus, quam coniugis illa
Crederet esse sui; fletus quoque fundere ueros
Visus erat gestumque manus Ceycis habebat.
Ingemit Alcyone; lacrimans mouet atque lacertos
675
Per somnum corpusque petens amplectitur auras
Exclamatque "mane! quo te rapis? ibimus una."
Voce sua specieque uiri turbata soporem
Excutit et primo si sit circumspicit illic,
Qui modo uisus erat; nam moti uoce ministri
680
Intulerant lumen. postquam non inuenit usquam,
Percutit ora manu laniatque a pectore uestes
Pectoraque ipsa ferit; nec crines soluere curat,
Scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
"Nulla est Alcyone, nulla est" ait, "occidit una
685
Cum Ceyce suo. solantia tollite uerba!
Naufragus interiit. uidi agnouique manusque
Ad discedentem cupiens retinere tetendi.
Vmbra fuit, sed et umbra tamen manifesta uirique
Vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
690
Adsuetos uultus nec, quo prius, ore nitebat;
Pallentem nudumque et adhuc umente capillo
Infelix uidi: stetit hoc miserabilis ipso,
Ecce, loco" (et quaerit, uestigia siqua supersint).
"Hoc erat, hoc, animo quod diuinante timebam,
695
Et ne me fugeres, uentos sequerere, rogabam.
At certe uellem, quoniam periturus abibas,
Me quoque duxisses tecum: fuit utile tecum
Ire mihi. neque enim de uitae tempore quicquam
Non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
700
Nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens
Et sine me me pontus habet. crudelior ipso
Sit mihi mens pelago, si uitam ducere nitar
Longius et tanto pugnem superesse dolori;
Sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
705
Et tibi nunc saltem ueniam comes, inque sepulcro
Si non urna, tamen iunget nos littera, si non
Ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam."
Plura dolor prohibet uerboque interuenit omni
Plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.
710
Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
Maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
Dumque moratur ibi dumque "hic retinacula soluit,
Hoc mihi discedens dedit oscula litore" dicit
Dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
715
Prospicit, in liquida spatio distante tuetur
Nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
Esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
Et, quamuis aberat, corpus tamen esse liquebat,
Qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
720
Et, tamquam ignoto lacrimam daret, "heu! miser" inquit,
"Quisquis es, et siqua est coniunx tibi." fluctibus actum
Fit propius corpus; quod quo magis illa tuetur,
Hoc minus et minus est mentis sua, iamque propinquae
Admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
725
Cernit: erat coniunx. "ille est!" exclamat et una
Ora, comas, uestem lacerat tendensque trementes
Ad Ceyca manus "sic, o carissime coniunx,
Sic ad me, miserande, redis?" ait. adiacet undis
Facta manu moles, quae primas aequoris undas
730
Frangit et incursus quae praedelassat aquarum:
Insilit huc. mirumque fuit potuisse: uolabat,
Percutiensque leuem modo natis aera pennis
Stringebat summas ales miserabilis undas,
Dumque uolat, maesto similem plenumque querellae
735
Ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
Vt uero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
Dilectos artus amplexa recentibus alis
Frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
Senserit hoc Ceyx an uultum motibus undae
740
Tollere sit uisus, populus dubitabat; at ille
Senserat, et, tandem superis miserantibus, ambo
Alite mutantur. fatis obnoxius isdem
Tunc quoque mansit amor, nec coniugiale solutum est
Foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
745
Perque dies placidos hiberno tempore septem
Incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
Tum uia tuta maris: uentos custodit et arcet
Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.
Hos aliquis senior iunctim freta lata uolantes
750
Spectat et ad finem seruatos laudat amores.
Proximus, aut idem, si fors tulit, "hic quoque" dixit,
"Quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
Adspicis," (ostendens spatiosum in guttura mergum)
"Regia progenies: et si descendere ad ipsum
755
Ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
Ilus et Assaracus raptusque Ioui Ganymedes
Laomedonue senex Priamusque nouissima Troiae
Tempora sortitus. frater fuit Hectoris iste:
Qui nisi sensisset prima noua fata iuuenta,
760
Forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
Quamuis est illum proles enixa Dymantis,
Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
Fertur Alexirhoe, Granico nata bicorni.
Oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
765
Secretos montes et inambitiosa colebat
Rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
Non agreste tamen nec inexpugnabile amori
Pectus habens siluas captatam saepe per omnes
Adspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
770
Iniectos umeris siccantem sole capillos.
Visa fugit nymphe, ueluti perterrita fuluum
Cerua lupum longeque lacu deprensa relicto
Accipitrem fluuialis anas; quam Troius heros
Insequitur celeremque metu celer urget amore.
775
Ecce latens herba coluber fugientis adunco
Dente pedem strinxit uirusque in corpore liquit;
Cum uita suppressa fuga est: amplectitur amens
Exanimem clamatque: "piget, piget esse secutum!
Sed non hoc timui, neque erat mihi uincere tanti.
780
Perdidimus miseram nos te duo: uulnus ab angue,
A me causa data est. ego sum sceleratior illo,
Qui tibi morte mea mortis solacia mittam."
Dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
Decidit in pontum; Tethys miserata cadentem
785
Molliter excepit nantemque per aequora pennis
Texit, et optatae non est data copia mortis.
Indignatur amans inuitum uiuere cogi
Obstarique animae misera de sede uolenti
Exire; utque nouas umeris adsumpserat alas,
790
Subuolat atque iterum corpus super aequora mittit.
Pluma leuat casus. furit Aesacos, inque profundum
Pronus abit letique uiam sine fine retemptat.
Fecit amor maciem: longa internodia crurum,
Longa manet ceruix, caput est a corpore longe;
795