Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
Causa rogat frontis, cum sic Calydonius amnis
Coepit inornatos redimitus harundine crines:
"Triste petis munus. quis enim sua proelia uictus
5
Commemorare uelit? referam tamen ordine, nec tam
Turpe fuit uinci, quam contendisse decorum est,
Magnaque dat nobis tantus solacia uictor.
Nomine siqua suo tandem peruenit ad aures
Deianira tuas, quondam pulcherrima uirgo
10
Multorumque fuit spes inuidiosa procorum;
Cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
"Accipe me generum" dixi, "Parthaone nate".
Dixit et Alcides; alii cessere duobus.
Ille Iouem socerum dare se famamque laborum,
15
Et superata suae referebat iussa nouercae;
Contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi
(Nondum erat ille deus): "dominum me cernis aquarum
Cursibus obliquis inter tua regna fluentem;
Nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
20
Sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
Tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
Odit et omnis abest iussorum poena laborum!
Nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
Iuppiter aut falsus pater est aut crimine uerus;
25
Matris adulterio patrem petis: elige, fictum
Esse Iouem malis, an te per dedecus ortum."
Talia dicentem iamdudum lumine toruo
Spectat et accensae non fortiter imperat irae
Verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua!
30
Dummodo pugnando superem, tu uince loquendo",
Congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
Cedere: reieci uiridem de corpore uestem
Bracchiaque opposui tenuique a pectore uaras
In statione manus et pugnae membra paraui.
35
Ille cauis hausto spargit me puluere palmis
Inque uicem fuluae tactu flauescit harenae
Et modo ceruicem, modo crura micantia captat,
Aut captare putes, omnique a parte lacessit.
Me mea defendit grauitas frustraque petebar,
40
Haud secus ac moles, quam magno murmure fluctus
Oppugnant: manet illa suoque est pondere tuta.
Digredimur paulum rursusque ad bella coimus
Inque gradu stetimus certi non cedere, eratque
Cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
45
Et digitos digitis et frontem fronte premebam.
Non aliter uidi fortes concurrere tauros,
Cum pretium pugnae toto nitidissima saltu
Expetitur coniunx: spectant armenta pauentque
Nescia, quem maneat tanti uictoria regni.
50
Ter sine profectu uoluit nitentia contra
Reicere Alcides a se mea pectora, quarto
Excutit amplexus adductaque bracchia soluit
Inpulsumque manu (certum est mihi uera fateri)
Protinus auertit tergoque onerosus inhaesit.
55
Siqua fides neque ficta mihi nunc gloria uoce
Quaeritur, inposito pressus mihi monte uidebar.
Vix tamen inserui sudore fluentia multo
Bracchia, uix solui duros a corpore nexus;
Instat anhelanti prohibetque resumere uires
60
Et ceruice mea potitur. tum denique tellus
Pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
Inferior uirtute meas deuertor ad artes
Elaborque uiro longum formatus in anguem.
Qui postquam flexos sinuaui corpus in orbes
65
Cumque fero moui linguam stridore bisulcam,
Risit et inludens nostras Tirynthius artes
"Cunarum labor est angues superare mearum"
Dixit, "et ut uincas alios, Acheloe, dracones,
Pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
70
Vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
De comitum numero caput est inpune recisum,
Quin gemino ceruix herede ualentior esset.
Hanc ego ramosam natis e caede colubris
Crescentemque malo domui domitamque reclusi.
75
Quid fore te credis, falsum qui uersus in anguem
Arma aliena moues, quem forma precaria celat?"
Dixerat et summo digitorum uincula collo
Inicit: angebar ceu guttura forcipe pressus
Pollicibusque meas pugnabam euellere fauces.
80
Sic quoque deuicto restabat tertia tauri
Forma trucis: tauro mutatus membra rebello.
Induit ille toris a laeua parte lacertos
Admissumque trahens sequitur depressaque dura
Cornua figit humo meque alta sternit harena.
85
Nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
Dum tenet, infregit truncaque a fronte reuellit.
Naides hoc pomis et odoro flore repletum
Sacrarunt, diuesque meo Bona Copia cornu est."
Dixerat, et nymphe ritu succincta Dianae,
90
Vna ministrarum, fusis utrimque capillis,
Incessit totumque tulit praediuite cornu
Autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
Lux subit, et primo feriente cacumina sole
Discedunt iuuenes; neque enim, dum flumina pacem
95
Et placidos habeant lapsus totaeque residant
Opperiuntur, aquae. uultus Achelous agrestes
Et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.
Hunc tamen ablati domuit iactura decoris,
Cetera sospes habet; capitis quoque fronde saligna
100
Aut superinposita celatur harundine damnum;
At te, Nesse ferox, eiusdem uirginis ardor
Perdiderat uolucri traiectum terga sagitta.
Namque noua repetens patrios cum coniuge muros
Venerat Eueni rapidas Ioue natus ad undas.
105
Vberior solito nimbis hiemalibus auctus
Verticibusque frequens erat atque inperuius amnis.
Intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
Nessus adit membrisque ualens scitusque uadorum,
"Officio"que "meo ripa sistetur in illa
110
Haec" ait, "Alcide. tu uiribus utere nando."
Pallentemque metu fluuiumque ipsumque timentem
Tradidit Aonius pauidam Calydonida Nesso.
Mox, ut erat, pharetraque grauis spolioque leonis
(Nam clauam et curuos trans ripam miserat arcus)
115
"Quandoquidem coepi, superentur flumina" dixit
Nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
Quaerit et obsequio deferri spernit aquarum.
Iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
Coniugis agnouit uocem, Nessoque paranti
120
Fallere depositum "quo te fiducia" clamat
"Vana pedum, uiolente, rapit? tibi, Nesse biformis,
Dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
Si te nulla mei reuerentia mouit, at orbes
Concubitus uetitos poterant inhibere paterni.
125
Haud tamen effugies, quamuis ope fidis equina;
Vulnere, non pedibus te consequar." ultima dicta
Re probat, et missa fugientia terga sagitta
Traicit: exstabat ferrum de pectore aduncum.
Quod simul euulsum est, sanguis per utrumque foramen
130
Emicuit mixtus Lernaei tabe ueneni.
Excipit hunc Nessus; "neque enim moriemur inulti"
Secum ait et calido uelamina tincta cruore
Dat munus raptae uelut inritamen amoris.
Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
135
Herculis inplerant terras odiumque nouercae.
Victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
Vota Ioui, cum fama loquax praecessit ad aures,
Deianira, tuas, quae ueris addere falsa
Gaudet et e minimo sua per mendacia crescit,
140
Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
Credit amans Venerisque nouae perterrita fama
Indulsit primo lacrimis flendoque dolorem
Diffudit miseranda suum, mox deinde "quid autem
Flemus?" ait "paelex lacrimis laetabitur istis.
145
Quae quoniam adueniet, properandum aliquidque nouandum est,
Dum licet et nondum thalamos tenet altera nostros.
Conquerar an sileam? repetam Calydona morerne?
Excedam tectis an, si nihil amplius, obstem?
Quid, si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
150
Forte paro facinus, quantumque iniuria possit
Femineusque dolor, iugulata paelice testor?"
In cursus animus uarios abit: omnibus illis
Praetulit inbutam Nesseo sanguine uestem
Mittere, quae uires defecto reddat amori,
155
Ignaroque Lichae, quid tradat, nescia luctus
Ipsa suos tradit blandisque miserrima uerbis,
Dona det illa uiro, mandat. capit inscius heros
Induiturque umeris Lernaeae uirus echidnae.
Tura dabat primis et uerba precantia flammis
160
Vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
Incaluit uis illa mali resolutaque flammis
Herculeos abiit late dilapsa per artus.
Dum potuit, solita gemitum uirtute repressit;
Victa malis postquam est patientia, reppulit aras
165
Inpleuitque suis nemorosam uocibus Oeten.
Nec mora, letiferam conatur scindere uestem;
Qua trahitur, trahit ille cutem, foedumque relatu,
Aut haeret membris frustra temptata reuelli
Aut laceros artus et grandia detegit ossa.
170
Ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
Tincta lacu, stridit coquiturque ardente ueneno.
Nec modus est, sorbent auidae praecordia flammae,
Caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
Ambustique sonant nerui, caecaque medullis
175
Tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
"Cladibus" exclamat "Saturnia, pascere nostris!
Pascere et hanc pestem specta, crudelis, ab alto
Corque ferum satia. uel si miserandus et hosti,
Hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
180
Inuisamque animam natamque laboribus aufer.
Mors mihi munus erit: decet haec dare dona nouercam.
Ergo ego foedantem peregrino templa cruore
Busirin domui saeuoque alimenta parentis
Antaeo eripui nec me pastoris Hiberi
185
Forma triplex nec forma triplex tua, Cerbere, mouit.
Vosne, manus, ualidi pressistis cornua tauri?
Vestrum opus Elis habet, uestrum Stymphalides undae
Partheniumque nemus, uestra uirtute relatus
Thermodontiaco caelatus balteus auro
190
Pomaque ab insomni concustodita dracone!
Nec mihi Centauri potuere resistere nec mi
Arcadiae uastator aper, nec profuit hydrae
Crescere per damnum geminasque resumere uires.
Quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
195
Plenaque corporibus laceris praesepia uidi
Visaque deieci dominumque ipsosque peremi?
His elisa iacet moles Nemeaea lacertis,
197a
[His Cacus horrendum Tiberino litore monstrum]
Hac caelum ceruice tuli. defessa iubendo est
Saeua Iouis coniunx, ego sum indefessus agendo.
200
Sed noua pestis adest, cui nec uirtute resisti
Nec telis armisque potest; pulmonibus errat
Ignis edax imis perque omnes pascitur artus.
At ualet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
Esse deos?" dixit perque altam saucius Oeten
205
Haud aliter graditur, quam si uenabula taurus
Corpore fixa gerat factique refugerit auctor.
Saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
Saepe retemptantem totas infringere uestes
Sternentemque trabes irascentemque uideres
210
Montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.
Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cauata
Adspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
"Tune, Licha", dixit "feralia dona dedisti?
Tune meae necis auctor eris?" tremit ille pauetque
215
Pallidus et timide uerba excusantia dicit;
Dicentem genibusque manus adhibere parantem
Corripit Alcides et terque quaterque rotatum
Mittit in Euboicas tormento fortius undas.
Ille per aerias pendens induruit auras,
220
Vtque ferunt imbres gelidis concrescere uentis,
Inde niues fieri, niuibus quoque molle rotatis
Adstringi et spissa glomerari grandine corpus,
Sic illum ualidis iactum per inane lacertis
Exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
225
In rigidos uersum silices prior edidit aetas.
Nunc quoque in Euboico scopulus breuis eminet alto
Gurgite et humanae seruat uestigia formae,
Quem, quasi sensurum, nautae calcare uerentur
Appellantque Lichan. - at tu, Iouis inclita proles,
230
Arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
Inque pyram structis arcum pharetramque capacem
Regnaque uisuras iterum Troiana sagittas
Ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
Subdita, dumque auidis comprenditur ignibus agger,
235
Congeriem siluae Nemeaeo uellere summam
Sternis et inposita clauae ceruice recumbis,
Haud alio uultu, quam si conuiua iaceres
Inter plena meri redimitus pocula sertis.
Iamque ualens et in omne latus diffusa sonabat,
240
Securosque artus contemptoremque petebat
Flamma suum: timuere dei pro uindice terrae,
Quos ita (sensit enim) laeto Saturnius ore
Iuppiter adloquitur: "nostra est timor iste uoluptas,
O superi, totoque libens mihi pectore grator,
245
Quod memoris populi dicor rectorque paterque
Et mea progenies uestro quoque tuta fauore est.
Nam quamquam ipsius datur hoc immanibus actis
Obligor ipse tamen. sed enim ne pectora uano
Fida metu paueant, Oetaeas spernite flammas!
250
Omnia qui uicit, uincet, quos cernitis, ignes,
Nec nisi materna Vulcanum parte potentem
Sentiet: aeternum est, a me quod traxit, et expers
Atque inmune necis nullaque domabile flamma,
Idque ego defunctum terra caelestibus oris
255
Accipiam cunctisque meum laetabile factum
Dis fore confido; siquis tamen Hercule, siquis
Forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
Sed meruisse dari sciet inuitusque probabit."
Adsensere dei; coniunx quoque regia uisa est
260
Cetera non duro, duro tamen ultima uultu
Dicta tulisse Iouis seque indoluisse notatam.
Interea, quodcumque fuit populabile flammae,
Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
265
Matris habet, tantumque Iouis uestigia seruat;
Vtque nouus serpens posita cum pelle senecta
Luxuriare solet squamaque nitere recenti,
Sic, ubi mortales Tirynthidus exuit artus,
Parte sui meliore uiget maiorque uideri
270
Coepit et augusta fieri grauitate uerendus.
Quem pater omnipotens inter caua nubila raptum
Quadriiugo curru radiantibus intulit astris.
Sensit Atlas pondus, neque adhuc Stheneleius iras
Soluerat Eurystheus odiumque in prole paternum
275
Exercebat atrox; at longis anxia curis
Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
Cui referat nati testatos orbe labores
Cuiue suos casus, Iolen habet; Herculis illam
Imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus
280
Inpleratque uterum generoso semine, cum sic
Incipit Alcmene: "faueant tibi numina saltem
Corripiantque moras tum, cum matura uocabis
Praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
Quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
285
Namque laboriferi cum iam natalis adesset
Herculis et decimum premeretur sidere signum,
Tendebat grauitas uterum mihi, quodque ferebam,
Tantum erat, ut possis auctorem dicere tecti
Ponderis esse Iouem, nec iam tolerare labores
290
Vlterius poteram: quin nunc quoque frigidus artus,
Dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
Septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
Fessa malis tendensque ad caelum bracchia magno
Lucinam Nixosque pares clamore uocabam.
295
Illa quidem uenit, sed praecorrupta meumque
Quae donare caput Iunoni uellet iniquae.
Vtque meos audit gemitus, subsedit in illa
Ante fores ara dextroque a poplite laeuum
Pressa genu digitis inter se pectine iunctis
300
Sustinuit partus; tacita quoque carmina uoce
Dixit et inceptos tenuerunt carmina partus.
Nitor et ingrato facio conuicia demens
Vana Ioui cupioque mori moturaque duros
Verba queror silices; matres Cadmeides adsunt,
305
Votaque suscipiunt exhortanturque dolentem.
Vna ministrarum, media de plebe, Galanthis
Flaua comas aderat faciendis strenua iussis,
Officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
Nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
310
Saepe fores, diuam residentem uidit in ara
Bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem
Et "quaecumque es" ait "dominae gratare! leuata est
Argolis Alcmene potiturque puerpera uoto."
Exsiluit iunctasque manus pauefacta remisit
315
Diua potens uteri, uinclis leuor ipsa remissis.
Numine decepto risisse Galanthida fama est;
Ridentem prensamque ipsis dea saeua capillis
Traxit et e terra corpus releuare uolentem
Arcuit inque pedes mutauit bracchia primos.
320
Strenuitas antiqua manet, nec terga colorem
Amisere suum: forma est diuersa priori.
Quae quia mendaci parientem iuuerat ore,
Ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat."
Dixit et admonitu ueteris commota ministrae
325
Ingemuit; quam sic nurus est adfata dolentem:
"Te tamen, o genetrix, alienae sanguine uestro
Rapta mouet facies. quid, si tibi mira sororis
Fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
Inpediunt prohibentque loqui. fuit unica matri
330
(Me pater ex alia genuit) notissima forma
Oechalidum Dryope. quam uirginitate carentem
Vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
Excipit Andraemon et habetur coniuge felix.
Est lacus adcliuis deuexo margine formam
335
Litoris efficiens, summum myrteta coronant.
Venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
Indignere magis, nymphis latura coronas;
Inque sinu puerum, qui nondum inpleuerat annum,
Dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
340
Haud procul a stagno Tyrios imitata colores
In spem bacarum florebat aquatica lotos.
Carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
Porrigeret, flores, et idem factura uidebar
(Namque aderam); uidi guttas e flore cruentas
345
Decidere et tremulo ramos horrore moueri.
Scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
Lotis in hanc nymphe fugiens obscena Priapi
Contulerat uersos, seruato nomine, uultus.
Nescierat soror hoc; quae cum perterrita retro
350
Ire et adoratis uellet discedere nymphis,
Haeserunt radice pedes; conuellere pugnat
Nec quicquam nisi summa mouet. subcrescit ab imo,
Totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
Vt uidit, conata manu laniare capillos
355
Fronde manum inpleuit: frondes caput omne tenebant.
At puer Amphissos (namque hoc auus Eurytus illi
Addiderat nomen) materna rigescere sentit
Vbera, nec sequitur ducentem lacteus umor.
Spectatrix aderam fati crudelis opemque
360
Non poteram tibi ferre, soror, quantumque ualebam,
Crescentem truncum ramosque amplexa morabar
Et, fateor, uolui sub eodem cortice condi.
Ecce uir Andraemon genitorque miserrimus adsunt
Et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
365
Ostendi loton. tepido dant oscula ligno
Adfusique suae radicibus arboris haerent.
Nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
Cara soror: lacrimae misero de corpore factis
Inrorant foliis, ac, dum licet oraque praestant
370
Vocis iter, tales effundit in aera questus:
"Siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
Non meruisse nefas; patior sine crimine poenam.
Viximus innocuae; si mentior, arida perdam,
Quas habeo, frondes, et caesa securibus urar.
375
Hunc tamen infantem maternis demite ramis
Et date nutrici nostraque sub arbore saepe
Lac facitote bibat nostraque sub arbore ludat.
Cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
Et tristis dicat: "latet hoc in stipite mater."
380
Stagna tamen timeat nec carpat ab arbore flores
Et frutices omnes corpus putet esse deorum.
Care uale coniunx et tu, germana, paterque,
Qui, siqua est pietas, ab acutae uulnere falcis,
A pecoris morsu frondes defendite nostras.
385
Et quoniam mihi fas ad uos incumbere non est,
Erigite huc artus et ad oscula nostra uenite,
Dum tangi possunt, paruumque attollite natum.
Plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
Colla liber serpit, summoque cacumine condor.
390
Ex oculis remouete manus! sine munere uestro
Contegat inductus morientia lumina cortex."
Desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
Corpore mutato rami caluere recentes."
Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
395
Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
Alcmene (flet et ipsa tamen), conpescuit omnem
Res noua tristitiam. nam limine constitit alto
Paene puer dubiaque tegens lanugine malas
Ora reformatus primos Iolaus in annos.
400
Hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe
Victa uiri precibus; quae cum iurare pararet,
Dona tributuram post hunc se talia nulli,
Non est passa Themis. "nam iam discordia Thebae
Bella mouent" dixit, "Capaneusque nisi ab Ioue uinci
405
Haud poterit, fientque pares in uulnere fratres,
Subductaque suos manes tellure uidebit
Viuus adhuc uates, ultusque parente parentem
Natus erit facto pius et sceleratus eodem
Attonitusque malis, exul mentisque domusque,
410
Vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
Donec eum coniunx fatale poposcerit aurum
Cognatumque latus Phegeius hauserit ensis.
Tum demum magno petet hos Acheloia supplex
Ab Ioue Callirhoe natis infantibus annos;
415
Neue necem sinat esse diu uictoris inultam,
Iuppiter his motus priuignae dona nurusque
Praecipiet facietque uiros inpubibus annis."
Haec ubi faticano uenturi praescia dixit
Ore Themis, uario superi sermone fremebant,
420
Et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
Murmur erat: queritur ueteres Pallantias annos
Coniugis esse sui, queritur canescere mitis
Iasiona Ceres, repetitum Mulciber aeuum
Poscit Erichthonio, Venerem quoque cura futuri
425
Tangit et Anchisae renouare paciscitur annos.
Cui studeat, deus omnis habet; crescitque fauore
Turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
Soluit et "o nostri siqua est reuerentia" dixit,
"Quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse uidetur,
430
Fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
Quos egit, rediit, fatis iuuenescere debent
Callirhoe geniti, non ambitione nec armis.
Vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
Me quoque fata regunt, quae si mutare ualerem,
435
Nec nostrum seri curuarent Aeacon anni,
Perpetuumque aeui florem Rhadamanthus haberet
Cum Minoe meo, qui propter amara senectae
Pondera despicitur nec, quo prius, ordine regnat."
Dicta Iouis mouere deos; nec sustinet ullus,
440
Cum uideat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
Et Minoa, queri; qui, dum fuit integer aeui,
Terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
Tunc erat inualidus Deionidenque iuuentae
Robore Miletum Phoeboque parente superbum
445
Pertimuit credensque suis insurgere regnis
Haud tamen est patriis arcere penatibus ausus.
Sponte fugis, Milete, tua celerique carina
Aegaeas metiris aquas et in Aside terra
Moenia constituis positoris habentia nomen.
450
Hic tibi, dum sequitur patriae curuamina ripae,
Filia Maeandri totiens redeuntis eodem
Cognita Cyanee, praestantia corpora forma,
Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.
Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
455
Byblis Apollinei correpta cupidine fratris:
Non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
Illa quidem primo nullos intellegit ignes
Nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
Quod sua fraterno circumdet bracchia collo,
460
Mendacique diu pietatis fallitur umbra.
Paulatim declinat amor, uisuraque fratrem
Culta uenit nimiumque cupit formosa uideri,
Et siqua est illic formosior, inuidet illi.
Sed nondum manifesta sibi est nullumque sub illo
465
Igne facit uotum; uerumtamen aestuat intus.
Iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit:
Byblida iam mauult quam se uocet ille sororem.
Spes tamen obscenas animo demittere non est
Ausa suo uigilans; placida resoluta quiete
470
Saepe uidet, quod amat; uisa est quoque iungere fratri
Corpus et erubuit, quamuis sopita iacebat.
Somnus abit: silet illa diu repetitque quietis
Ipsa suae speciem, dubiaque ita mente profatur:
"Me miseram! tacitae quid uult sibi noctis imago?
475
Quam nolim rata sit! cur haec ego somnia uidi?
Ille quidem est oculis quamuis formosus iniquis
Et placet, et possim, si non sit frater, amare,
Et me dignus erat; uerum nocet esse sororem.
Dummodo tale nihil uigilans committere temptem,
480
Saepe licet simili redeat sub imagine somnus:
Testis abest somno, nec abest imitata uoluptas.
Pro Venus et tenera uolucer cum matre Cupido,
Gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
Contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
485
Vt meminisse iuuat! quamuis breuis illa uoluptas
Noxque fuit praeceps et coeptis inuida nostris.
O ego, si liceat mutato nomine iungi,
Quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
Quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
490
Omnia, di facerent, essent communia nobis,
Praeter auos; tu me uellem generosior esses!
Nescio quam facies igitur, pulcherrime, matrem;
At mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
Nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
495
Quid mihi significant ergo mea uisa? quod autem
Somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
Di melius! - di nempe suas habuere sorores.
Sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
500
Sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
Exigere humanos diuersaque foedera tempto?
Aut nostro uetitus de corde fugabitur ardor
Aut, hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
Mortua conponar, positaeque det oscula frater!
505
Et tamen arbitrium quaerit res ista duorum.
Finge placere mihi: scelus esse uidebitur illi.
At non Aeolidae thalamos timuere sororum.
Vnde sed hos noui? Cur haec exempla paraui?
Quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae,
510
Nec nisi qua fas est germanae frater ametur.
Si tamen ipse mei captus prior esset amore,
Forsitan illius possem indulgere furori.
Ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
Ipsa petam? poterisne loqui? poterisne fateri?
515
Coget amor, potero; uel, si pudor ora tenebit,
Littera celatos arcana fatebitur ignes."
Hoc placet, haec dubiam uicit sententia mentem;
In latus erigitur cubitoque innixa sinistro
"Viderit: insanos" inquit "fateamur amores.
520
Ei mihi! quo labor? quem mens mea concipit ignem?"
Et meditata manu conponit uerba trementi:
Dextra tenet ferrum, uacuam tenet altera ceram.
Incipit et dubitat; scribit damnatque tabellas;
Et notat et delet; mutat culpatque probatque
525
Inque uicem sumptas ponit positasque resumit.
Quid uelit, ignorat; quidquid factura uidetur,
Displicet; in uultu est audacia mixta pudori.
Scripta "soror" fuerat: uisum est delere sororem
Verbaque correptis incidere talia ceris:
530
"Quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
Hanc tibi mittit amans; pudet, a, pudet edere nomen
Et si, quid cupiam, quaeris, sine nomine uellem
Posset agi mea causa meo nec cognita Byblis
Ante forem, quam spes uotorum certa fuisset.
535
Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
Et color et macies et uultus et umida saepe
Lumina nec causa suspiria mota patenti
Et crebri amplexus et quae, si forte notasti,
Oscula sentiri non esse sororia possent:
540
Ipsa tamen, quamuis animi graue uulnus habebam,
Quamuis intus erat furor igneus, omnia feci
(Sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
Pugnauique diu uiolenta Cupidinis arma
Effugere infelix et plus, quam ferre puellam
545
Posse putes, ego dura tuli. superata fateri
Cogor opemque tuam timidis exposcere uotis:
Tu seruare potes, tu perdere solus amantem.
Elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
Sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
550
Expetit et uinclo tecum propiore ligari.
Iura senes norint et, quid liceatque nefasque
Fasque sit, inquirant legumque examina seruent:
Conueniens Venus est annis temeraria nostris!
Quid liceat, nescimus adhuc et cuncta licere
555
Credimus et sequimur magnorum exempla deorum.
Nec nos aut durus pater aut reuerentia famae
Aut timor inpediet: tantum sit causa timendi!
Dulcia fraterno sub nomine furta tegemus:
Est mihi libertas tecum secreta loquendi,
560
Et damus amplexus et iungimus oscula coram.
Quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem
Et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
Neue merere meo subscribi causa sepulcro."
Talia nequiquam perarantem plena reliquit
565
Cera manum summusque in margine uersus adhaesit.
Protinus inpressa signat sua crimina gemma,
Quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor),
Deque suis unum famulis pudibunda uocauit
Et pauidum blandita "fer has, fidissime, nostro"
570
Dixit et adiecit longo post tempore "fratri."
Cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae;
Omine turbata est, misit tamen. apta minister
Tempora nactus adit traditque latentia uerba.
Attonitus subita iuuenis Maeandrius ira
575
Proicit acceptas lecta sibi parte tabellas
Vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
"Dum licet, o uetitae scelerate libidinis auctor,
Effuge" ait, "qui, si nostrum tua fata pudorem
Non traherent tecum, poenas mihi morte dedisses."
580
Ille fugit pauidus dominaeque ferocia Cauni
Dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
Et pauet obsessum glaciali frigore corpus;
Mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
Linguaque uix tales icto dedit aere uoces:
585
"Et merito! quid enim temeraria uulneris huius
Indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
Tam cito commisi properatis uerba tabellis?
Ante erat ambiguis animi sententia dictis
Praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
590
Parte aliqua ueli, qualis foret aura, notare
Debueram tutoque mari decurrere, quae nunc
Non exploratis inpleui lintea uentis.
Auferor in scopulos igitur subuersaque toto
Obruor oceano, neque habent mea uela recursus.
595
Quid, quod et ominibus certis prohibebar amori
Indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
Excidit et fecit spes nostras cera caducas?
Nonne uel illa dies fuerat uel tota uoluntas,
Sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
600
Signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
Et tamen ipsa loqui nec me committere cerae
Debueram praesensque meos aperire furores!
Vidisset lacrimas, uultum uidisset amantis;
Plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
605
Inuito potui circumdare bracchia collo
Et, si reicerer, potui moritura uideri
Amplectique pedes adfusaque poscere uitam.
Omnia fecissem, quorum si singula duram
Flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
610
Forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
Non adiit apte nec legit idonea, credo,
Tempora nec petiit horamque animumque uacantem.
Haec nocuere mihi; neque enim est de tigride natus
Nec rigidas silices solidumue in pectore ferrum
615
Aut adamanta gerit nec lac bibit ille leaenae.
Vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
Vlla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
Nam primum, si facta mihi reuocare liceret,
Non coepisse fuit, coepta expugnare secundum est.
620
Quippe nec ille potest, ut iam mea uota relinquam,
Non tamen ausorum semper memor esse meorum.
Et, quia desierim, leuiter uoluisse uidebor
Aut etiam temptasse illum insidiisque petisse:
Vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
625
Pectora nostra, deo, sed uicta libidine credar!
Denique iam nequeo nil commisisse nefandum;
Et scripsi et petii: temerata est nostra uoluntas;
Vt nihil adiciam, non possum innoxia dici.
Quod superest, multum est in uota, in crimina paruum."
630
Dixit, et (incertae tanta est discordia mentis)
Cum pigeat temptasse, libet temptare, modumque
Exit et infelix committit saepe repelli.
Mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque
Inque peregrina ponit noua moenia terra.
635
Tum uero maestam tota Miletida mente
Defecisse ferunt, tum uero a pectore uestem
Diripuit planxitque suos furibunda lacertos,
Iamque palam est demens inconcessamque fatetur
Spem ueneris, sine qua patriam inuisosque penates
640
Deserit et profugi sequitur uestigia fratris,
Vtque tuo motae, proles Semeleia, thyrso
Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
Byblida non aliter latos ululasse per agros
Bubasides uidere nurus; quibus illa relictis
645
Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
Iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
Quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
Pectus et ora leae, caudam serpentis habebat:
Deficiunt siluae, cum tu lassata sequendo
650
Concidis et dura positis tellure capillis,
Bybli, iaces frondesque tuo premis ore caducas.
Saepe etiam nymphae teneris Lelegeides ulnis
Tollere conantur; saepe, ut medeantur amori,
Praecipiunt surdaeque adhibent solacia menti.
655
Muta iacet uiridesque suis tenet unguibus herbas
Byblis, et umectat lacrimarum gramina riuo.
Naidas his uenam, quae numquam arescere posset,
Supposuisse ferunt: quid enim dare maius habebant?
Protinus, ut secto piceae de cortice guttae
660
Vtue tenax grauida manat tellure bitumen,
Vtque sub aduentu spirantis lene fauoni
Sole remollescit, quae frigore constitit, unda,
Sic lacrimis consumpta suis Phoebeia Byblis
Vertitur in fontem, qui nunc quoque uallibus illis
665
Nomen habet dominae nigraque sub ilice manat.
Fama noui centum Cretaeas forsitan urbes
Inplesset monstri, si non miracula nuper
Iphide mutata Crete propiora tulisset.
Proxima Gnosiaco nam quondam Phaestia regno
670
Progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
Ingenua de plebe uirum; nec census in illo
Nobilitate sua maior, sed uita fidesque
Inculpata fuit. grauidae qui coniugis aures
Vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset:
675
"Quae uoueam, duo sunt: minimo ut releuere dolore,
Vtque marem parias. onerosior altera sors est,
Et uires fortuna negat: quod abominor, ergo,
Edita forte tuo fuerit si femina partu,
(Inuitus mando: pietas, ignosce) necetur."
680
Dixerat, et lacrimis uultum lauere profusis
Tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur;
Sed tamen usque suum uanis Telethusa maritum
Sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto;
Certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
685
Vix erat illa grauem maturo pondere uentrem,
Cum medio noctis spatio sub imagine somni
Inachis ante torum pompa comitata sacrorum
Aut stetit aut uisa est: inerant lunaria fronti
Cornua cum spicis nitido flauentibus auro
690
Et regale decus; cum qua latrator Anubis
Sanctaque Bubastis uariusque coloribus Apis,
Quique premit uocem digitoque silentia suadet;
Sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris
Plenaque somniferis serpens peregrina uenenis.
695
Tum uelut excussam somno et manifesta uidentem
Sic adfata dea est: "pars o Telethusa mearum,
Pone graues curas mandataque falle mariti;
Nec dubita, cum te partu Lucina leuarit,
Tollere, quidquid erit. dea sum auxiliaris opemque
700
Exorata fero, nec te coluisse quereris
Ingratum numen." monuit thalamoque recessit.
Laeta toro surgit purasque ad sidera supplex
Cressa manus tollens, rata sint sua uisa, precatur.
Vt dolor increuit seque ipsum pondus in auras
705
Expulit et nata est ignaro femina patre,
Iussit ali mater puerum mentita; fidemque
Res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
Vota pater soluit nomenque inponit auitum:
Iphis auus fuerat, gauisa est nomine mater,
710
Quod commune foret nec quemquam falleret illo.
Inde incepta pia mendacia fraude latebant:
Cultus erat pueri, facies, quam siue puellae
Siue dares puero, fieret formosus uterque.
Tertius interea decimo successerat annus,
715
Cum pater, Iphi, tibi flauam despondit Ianthen,
Inter Phaestiadas quae laudatissima formae
Dote fuit uirgo, Dictaeo nata Teleste.
Par aetas, par forma fuit, primasque magistris
Accepere artes, elementa aetatis, ab isdem;
720
Hinc amor ambarum tetigit rude pectus et aequum
Vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
Coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
Quamque uirum putat esse, uirum fore credit Ianthe;
Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
725
Hoc ipsum flammas ardetque in uirgine uirgo,
Vixque tenens lacrimas "quis me manet exitus" inquit,
"Cognita quam nulli, quam prodigiosa nouaeque
Cura tenet Veneris? si di mihi parcere uellent,
Parcere debuerant; si non, et perdere uellent,
730
Naturale malum saltem et de more dedissent!
Nec uaccam uaccae, nec equas amor urit equarum;
Vrit oues aries, sequitur sua femina ceruum;
Sic et aues coeunt, interque animalia cuncta
Femina femineo correpta cupidine nulla est.
735
Vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
Monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
Femina nempe marem: meus est furiosior illo,
Si uerum profitemur, amor; tamen illa secuta est
Spem Veneris, tamen illa dolis et imagine uaccae
740
Passa bouem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
Huc licet e toto sollertia confluat orbe,
Ipse licet reuolet ceratis Daedalus alis,
Quid faciet? num me puerum de uirgine doctis
Artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?
745
Quin animum firmas teque ipsa reconligis, Iphi,
Consiliique inopes et stultos excutis ignes?
Quid sis nata, uide, nisi te quoque decipis ipsam,
Et pete, quod fas est, et ama, quod femina debes.
Spes est, quae capiat, spes est, quae pascit amorem;
750
Hanc tibi res adimit: non te custodia caro
Arcet ab amplexu nec cauti cura mariti,
Non patris asperitas, non se negat ipsa roganti;
Nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
Esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
755
Nunc quoque uotorum nulla est pars uana meorum,
Dique mihi faciles, quidquid ualuere, dederunt,
Quodque ego, uult genitor, uult ipsa socerque futurus;
At non uult natura, potentior omnibus istis,
Quae mihi sola nocet. uenit ecce optabile tempus,
760
Luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe -
Nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
Pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, uenitis
Sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?"
Pressit ab his uocem, nec lenius altera uirgo
765
Aestuat, utque celer uenias, Hymenaee, precatur.
Quod petit haec, Telethusa timens modo tempora differt,
Nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
Visaque causatur; sed iam consumpserat omnem
Materiam ficti, dilataque tempora taedae
770
Institerant, unusque dies restabat: at illa
Crinalem capiti uittam nataeque sibique
Detrahit et passis aram complexa capillis
"Isi, Paraetonium Mareoticaque arua Pharonque
Quae colis et septem digestum in cornua Nilum,
775
Fer, precor", inquit "opem nostroque medere timori!
Te, dea, te quondam tuaque haec insignia uidi
Cunctaque cognoui, sonitum comitesque facesque...
Sistrorum memorique animo tua iussa notaui.
Quod uidet haec lucem, quod non ego punior, ecce
780
Consilium munusque tuum est: miserere duarum
Auxilioque iuua." lacrimae sunt uerba secutae.
Visa dea est mouisse suas (et mouerat) aras,
Et templi tremuere fores imitataque lunam
Cornua fulserunt crepuitque sonabile sistrum.
785
Non secura quidem, fausto tamen omine laeta
Mater abit templo, sequitur comes Iphis euntem,
Quam solita est, maiore gradu; nec candor in ore
Permanet, et uires augentur, et acrior ipse est
Vultus et incomptis breuior mensura capillis,
790
Plusque uigoris adest, habuit quam femina. nam quae
Femina nuper eras, puer es. date munera templis,
Nec timida gaudete fide! dant munera templis,
Addunt et titulum, titulus breue carmen habebat:
"DONA PVER SOLVIT QVAE FEMINA VOVERAT IPHIS."
795
Postera lux radiis latum patefecerat orbem,
Cum Venus et Iuno sociusque Hymenaeus ad ignes
Conueniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.