Ouidius metamorphoses 3

Testo base di riferimento: W. S. Anderson, 1998²

Cura dell'edizione digitale: C. Formicola, 2009

Inserimento e controllo dei dati: P. Marzano

Altre sezioni


Iamque deus posita fallacis imagine tauri

Se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,

Cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam

Imperat et poenam, si non inuenerit, addit

5

Exilium, facto pius et sceleratus eodem.

Orbe pererrato (quis enim deprendere possit

Furta Iouis?) profugus patriamque iramque parentis

Vitat Agenorides, Phoebique oracula supplex

Consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.

10

"Bos tibi" Phoebus ait "solis occurret in aruis,

Nullum passa iugum curuique inmunis aratri:

Hac duce carpe uias et, qua requieuerit herba,

Moenia fac condas Boeotiaque illa uocato."

Vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,

15

Incustoditam lente uidet ire iuuencam

Nullum seruitii signum ceruice gerentem;

Subsequitur pressoque legit uestigia passu

Auctoremque uiae Phoebum taciturnus adorat.

Iam uada Cephisi Panopesque euaserat arua:

20

Bos stetit et tollens speciosam cornibus altis

Ad caelum frontem mugitibus inpulit auras

Atque ita respiciens comites sua terga sequentis

Procubuit teneraque latus submisit in herba.

Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae

25

Figit et ignotos montes agrosque salutat;

Sacra Ioui facturus erat: iubet ire ministros

Et petere e uiuis libandas fontibus undas.

Silua uetus stabat nulla uiolata securi

Et specus in medio, uirgis ac uimine densus

30

Efficiens humilem lapidum conpagibus arcum,

Vberibus fecundus aquis; ubi conditus antro

Martius anguis erat cristis praesignis et auro:

Igne micant oculi, corpus tumet omne ueneno,

Tresque micant linguae, triplici stant ordine dentes.

35

Quem postquam Tyria lucum de gente profecti

Infausto tetigere gradu demissaque in undas

Vrna dedit sonitum, longo caput extulit antro

Caeruleus serpens horrendaque sibila misit:

Effluxere urnae manibus, sanguisque relinquit

40

Corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.

Ille uolubilibus squamosos nexibus orbes

Torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus

Ac media plus parte leues erectus in auras

Despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,

45

Si totum spectes, geminas qui separat Arctos.

Nec mora, Phoenicas, siue illi tela parabant

Siue fugam, siue ipse timor prohibebat utrumque,

Occupat: hos morsu, longis complexibus illos,

Hos necat adflatu funesti tabe ueneni.

50

Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:

Quae mora sit sociis, miratur Agenore natus

Vestigatque uiros. tegumen derepta leoni

Pellis erat, telum splendenti lancea ferro

Et iaculum teloque animus praestantior omni.

55

Vt nemus intrauit letataque corpora uidit

Victoremque supra spatiosi corporis hostem

Tristia sanguinea lambentem uulnera lingua,

"Aut ultor uestrae, fidissima corpora, mortis,

Aut comes" inquit "ero." dixit dextraque molarem

60

Sustulit et magnum magno conamine misit;

Illius inpulsu cum turribus ardua celsis

Moenia mota forent: serpens sine uulnere mansit,

Loricaeque modo squamis defensus et atrae

Duritia pellis ualidos cute reppulit ictus.

65

At non duritia iaculum quoque uicit eadem:

Quod medio lentae spinae curuamine fixum

Constitit et totum descendit in ilia ferrum.

Ille dolore ferox caput in sua terga retorsit

Vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,

70

Idque, ubi ui multa partem labefecit in omnem,

Vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.

Tunc uero, postquam solitas accessit ad iras

Causa recens, plenis tumuerunt guttura uenis,

Spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,

75

Terraque rasa sonat squamis quique halitus exit

Ore niger Stygio, uitiatas inficit auras.

Ipse modo inmensum spiris facientibus orbem

Cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,

Impete nunc uasto ceu concitus imbribus amnis

80

Fertur et obstantes proturbat pectore siluas.

Cedit Agenorides paulum spolioque leonis

Sustinet incursus instantiaque ora retardat

Cuspide praetenta; furit ille et inania duro

Vulnera dat ferro figitque in acumine dentes;

85

Iamque uenenifero sanguis manare palato

Coeperat et uirides adspergine tinxerat herbas:

Sed leue uulnus erat, quia se retrahebat ab ictu

Laesaque colla dabat retro plagamque sedere

Cedendo arcebat nec longius ire sinebat,

90

Donec Agenorides coniectum in gutture ferrum

Vsque sequens pressit, dum retro quercus eunti

Obstitit et fixa est pariter cum robore ceruix.

Pondere serpentis curuata est arbor et imae

Parte flagellari gemuit sua robora caudae.

95

Dum spatium uictor uicti considerat hostis,

Vox subito audita est (neque erat cognoscere promptum,

Vnde, sed audita est): "quid, Agenore nate, peremptum

Serpentem spectas? et tu spectabere serpens."

Ille diu pauidus pariter cum mente colorem

100

Perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant;

Ecce uiri fautrix superas delapsa per auras

Pallas adest motaeque iubet supponere terrae

Vipereos dentes, populi incrementa futuri.

Paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,

105

Spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.

Inde (fide maius) glaebae coepere moueri,

Primaque de sulcis acies apparuit hastae,

Tegmina mox capitum picto nutantia cono,

Mox umeri pectusque onerataque bracchia telis

110

Exsistunt, crescitque seges clipeata uirorum.

Sic ubi tolluntur festis aulaea theatris,

Surgere signa solent primumque ostendere uultus,

Cetera paulatim, placidoque educta tenore

Tota patent imoque pedes in margine ponunt.

115

Territus hoste nouo Cadmus capere arma parabat.

"Ne cape" de populo, quem terra creauerat, unus

Exclamat "nec te ciuilibus insere bellis."

Atque ita terrigenis rigido de fratribus unum

Comminus ense ferit; iaculo cadit eminus ipse.

120

Hunc quoque qui leto dederat, non longius illo

Viuit et exspirat, modo quas acceperat, auras,

Exemploque pari furit omnis turba, suoque

Marte cadunt subiti per mutua uulnera fratres;

Iamque breuis uitae spatium sortita iuuentus

125

Sanguineam tepido plangebant pectore matrem

Quinque superstitibus: quorum fuit unus Echion.

Is sua iecit humo monitu Tritonidis arma

Fraternaeque fidem pacis petiitque deditque.

Hos operis comites habuit Sidonius hospes,

130

Cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.

Iam stabant Thebae: poteras iam, Cadme, uideri

Exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque

Contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,

Tot natas natosque et, pignora cara, nepotes,

135

Hos quoque iam iuuenes, sed scilicet ultima semper

Exspectanda dies homini est, dicique beatus

Ante obitum nemo supremaque funera debet.

Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas

Causa fuit luctus alienaque cornua fronti

140

Addita uosque, canes, satiatae sanguine erili;

At bene si quaeras, fortunae crimen in illo,

Non scelus inuenies; quod enim scelus error habebat?

Mons erat infectus uariarum caede ferarum,

Iamque dies medius rerum contraxerat umbras

145

Et sol ex aequo meta distabat utraque,

Cum iuuenis placido per deuia lustra uagantes

Participes operum conpellat Hyantius ore:

"Lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,

Fortunamque dies habuit satis. altera lucem

150

Cum croceis inuecta rotis Aurora reducet,

Propositum repetemus opus, nunc Phoebus utraque

Distat idem terra finditque uaporibus arua:

Sistite opus praesens nodosaque tollite lina."

Iussa uiri faciunt intermittuntque laborem.

155

Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,

Nomine Gargaphie, succinctae sacra Dianae,

Cuius in extremo est antrum nemorale recessu

Arte laboratum nulla: simulauerat artem

Ingenio natura suo; nam pumice uiuo

160

Et leuibus tofis natiuum duxerat arcum.

Fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,

Margine gramineo patulos succinctus hiatus:

Hic dea siluarum uenatu fessa solebat

Virgineos artus liquido perfundere rore.

165

Quo postquam subiit, nympharum tradidit uni

Armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos;

Altera depositae subiecit bracchia pallae;

Vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis

Ismenis Crocale sparsos per colla capillos

170

Conligit in nodum, quamuis erat ipsa solutis.

Excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Ranisque

Et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.

Dumque ibi perluitur solita Titania lympha,

Ecce nepos Cadmi dilata parte laborum

175

Per nemus ignotum non certis passibus errans

Peruenit in lucum: sic illum fata ferebant.

Qui simul intrauit rorantia fontibus antra,

Sicut erant, uiso nudae sua pectora nymphae

Percussere uiro subitisque ululatibus omne

180

Inpleuere nemus circumfusaeque Dianam

Corporibus texere suis; tamen altior illis

Ipsa dea est colloque tenus supereminet omnes.

Qui color infectis aduersi solis ab ictu

Nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,

185

Is fuit in uultu uisae sine ueste Dianae,

Quae quamquam comitum turba stipata suarum

In latus obliquum tamen adstitit oraque retro

Flexit et, ut uellet promptas habuisse sagittas,

Quas habuit, sic hausit aquas uultumque uirilem

190

Perfudit spargensque comas ultricibus undis

Addidit haec cladis praenuntia uerba futurae:

"Nunc tibi me posito uisam uelamine narres,

Si poteris narrare, licet." nec plura minata

Dat sparso capiti uiuacis cornua cerui,

195

Dat spatium collo summasque cacuminat aures

Cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat

Cruribus et uelat maculoso uellere corpus;

Additus et pauor est. fugit Autonoeius heros

Et se tam celerem cursu miratur in ipso.

200

Vt uero uultus et cornua uidit in unda,

"Me miserum!" dicturus erat: uox nulla secuta est;

Ingemuit: uox illa fuit, lacrimaeque per ora

Non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.

Quid faciat? repetatne domum et regalia tecta

205

An lateat siluis? timor hoc, pudor inpedit illud.

Dum dubitat, uidere canes: primusque Melampus

Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,

Gnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus;

Inde ruunt alii rapida uelocius aura,

210

Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,

Nebrophonosque ualens et trux cum Laelape Theron

Et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre

Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro

Deque lupo concepta Nape pecudesque secuta

215

Poemenis et natis comitata Harpyia duobus

Et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon

Et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce

Et niueis Leucon et uillis Asbolos atris

Praeualidusque Lacon et cursu fortis Aello

220

Et Thoos et Cyprio uelox cum fratre Lycisce

Et nigram medio frontem distinctus ab albo

Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne

Et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati

Labros et Agriodus et acutae uocis Hylactor

225

Quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae

Per rupes scopulosque adituque carentia saxa,

Quaque est difficilis, quaque est uia nulla, sequuntur.

Ille fugit, per quae fuerat loca saepe secutus,

Heu famulos fugit ipse suos! clamare libebat:

230

"Actaeon ego sum, dominum cognoscite uestrum!

Verba animo desunt: resonat latratibus aether.

Prima Melanchaetes in tergo uulnera fecit,

Proxima Therodamas, Oresitrophos haesit in armo:

Tardius exierat, sed per conpendia montis

235

Anticipata uia est; dominum retinentibus illis

Cetera turba coit confertque in corpore dentes.

Iam loca uulneribus desunt, gemit ille sonumque,

Etsi non hominis, quem non tamen edere possit

Ceruus, habet maestisque replet iuga nota querelis

240

Et genibus pronis supplex similisque roganti

Circumfert tacitos tamquam sua bracchia uultus.

At comites rabidum solitis hortatibus agmen

Ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt

Et uelut absentem certatim Actaeona clamant

245

(Ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur

Nec capere oblatae segnem spectacula praedae.

Vellet abesse quidem, sed adest, uelletque uidere,

Non etiam sentire canum fera facta suorum.

Vndique circumstant mersisque in corpore rostris

250

Dilacerant falsi dominum sub imagine cerui,

Nec nisi finita per plurima uulnera uita

Ira pharetratae fertur satiata Dianae.

Rumor in ambiguo est: aliis uiolentior aequo

Visa dea est, alii laudant dignamque seuera

255

Virginitate uocant; pars inuenit utraque causas.

Sola Iouis coniunx non tam, culpetne probetne,

Eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae

Gaudet et a Tyria collectum paelice transfert

In generis socios odium: subit ecce priori

260

Causa recens, grauidamque dolet de semine magni

Esse Iouis Semelen: tum linguam ad iurgia soluit.

"Profeci quid enim totiens per iurgia!" dixit.

"Ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno

Rite uocor, perdam, si me gemmantia dextra

265

Sceptra tenere decet, si sum regina Iouisque

Et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est

Contenta, et thalami breuis est iniuria nostri.

Concipit! id deerat! manifestaque crimina pleno

Fert utero et mater, quod uix mihi contigit, uno

270

De Ioue uult fieri: tanta est fiducia formae.

Fallat eam faxo, nec sum Saturnia, si non

Ab Ioue mersa suo Stygias penetrabit in undas."

Surgit ab his solio fuluaque recondita nube

Limen adit Semeles nec nubes ante remouit,

275

Quam simulauit anum posuitque ad tempora canos

Sulcauitque cutem rugis et curua trementi

Membra tulit passu, uocem quoque fecit anilem

Ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.

Ergo ubi captato sermone diuque loquendo

280

Ad nomen uenere Iouis, suspirat et "opto,

Iuppiter ut sit" ait, "metuo tamen omnia: multi

Nomine diuorum thalamos iniere pudicos.

Nec tamen esse Iouem satis est; det pignus amoris,

Si modo uerus is est, quantusque et qualis ab alta

285

Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,

Det tibi conplexus suaque ante insignia sumat."

Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis

Formarat: rogat illa Iouem sine nomine munus.

Cui deus "elige" ait, "nullam patiere repulsam,

290

Quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto

Numina torrentis; timor et deus ille deorum est."

Laeta malo nimiumque potens perituraque amantis

Obsequio Semele "qualem Saturnia" dixit

"Te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,

295

Da mihi te talem." uoluit deus ora loquentis

Opprimere: exierat iam uox properata sub auras.

Ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille

Non iurasse potest. ergo maestissimus altum

Aethera conscendit uultuque sequentia traxit

300

Nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura uentis

Addidit et tonitrus et ineuitabile fulmen.

Qua tamen usque potest, uires sibi demere temptat

Nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,

Nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.

305

Est aliud leuius fulmen, cui dextra Cyclopum

Saeuitiae flammaeque minus, minus addidit irae:

Tela secunda uocant superi; capit illa domumque

Intrat Agenoream: corpus mortale tumultus

Non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.

310

Inperfectus adhuc infans genetricis ab aluo

Eripitur patrioque tener, si credere dignum est,

Insuitur femori maternaque tempora conplet.

Furtim illum primis Ino matertera cunis

Educat: inde datum nymphae Nyseides antris

315

Occuluere suis lactisque alimenta dedere.

Dumque ea per terras fatali lege geruntur

Tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,

Forte Iouem memorant diffusum nectare curas

Seposuisse grauis uacuaque agitasse remissos

320

Cum Iunone iocos et "maior uestra profecto est

Quam, quae contingit maribus" dixisse "uoluptas."

Illa negat; placuit quae sit sententia docti

Quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.

Nam duo magnorum uiridi coeuntia silua

325

Corpora serpentum baculi uiolauerat ictu

Deque uiro factus, mirabile, femina septem

Egerat autumnos; octauo rursus eosdem

Vidit et "est uestrae si tanta potentia plagae,"

Dixit "ut auctoris sortem in contraria mutet,

330

Nunc quoque uos feriam." percussis anguibus isdem

Forma prior rediit genetiuaque uenit imago.

Arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa

Dicta Iouis firmat; grauius Saturnia iusto

Nec pro materia fertur doluisse suique

335

Iudicis aeterna damnauit lumina nocte.

At pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam

Facta dei fecisse deo) pro lumine adempto

Scire futura dedit poenamque leuauit honore.

Ille per Aonias fama celeberrimus urbes

340

Irreprehensa dabat populo responsa petenti;

Prima fide uocisque ratae temptamina sumpsit

Caerula Liriope, quam quondam flumine curuo

Implicuit clausaeque suis Cephisos in undis

Vim tulit. enixa est utero pulcherrima pleno

345

Infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,

Narcissumque uocat; de quo consultus, an esset

Tempora maturae uisurus longa senectae,

Fatidicus uates "si se non nouerit" inquit.

Vana diu uisa est uox auguris, exitus illam

350

Resque probat letique genus nouitasque furoris.

Namque ter ad quinos unum Cephisius annum

Addiderat poteratque puer iuuenisque uideri:

Multi illum iuuenes, multae cupiere puellae;

Sed (fuit in tenera tam dura superbia forma)

355

Nulli illum iuuenes, nullae tetigere puellae.

Adspicit hunc trepidos agitantem in retia ceruos

Vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti

Nec prius ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

Corpus adhuc Echo, non uox erat; et tamen usum

360

Garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,

Reddere de multis ut uerba nouissima posset.

Fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset

Sub Ioue saepe suo nymphas in monte iacentis,

Illa deam longo prudens sermone tenebat,

365

Dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,

"Huius" ait "linguae, qua sum delusa, potestas

Parua tibi dabitur uocisque breuissimus usus,"

Reque minas firmat; tamen haec in fine loquendi

Ingeminat uoces auditaque uerba reportat.

370

Ergo ubi Narcissum per deuia rura uagantem

Vidit et incaluit, sequitur uestigia furtim,

Quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,

Non aliter, quam cum summis circumlita taedis

Admotas rapiunt uiuacia sulphura flammas.

375

O quotiens uoluit blandis accedere dictis

Et mollis adhibere preces! natura repugnat

Nec sinit, incipiat; sed, quod sinit, illa parata est

Exspectare sonos, ad quos sua uerba remittat.

Forte puer, comitum seductus ab agmine fido

380

Dixerat "ecquis adest?", et "adest" responderat Echo.

Hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,

Voce "ueni" magna clamat: uocat illa uocantem.

Respicit et rursus nullo ueniente "quid" inquit

"Me fugis?" et totidem, quot dixit, uerba recepit.

385

Perstat et alternae deceptus imagine uocis

"Huc coeamus" ait, nullique libentius umquam

Responsura sono "coeamus" rettulit Echo,

Et uerbis fauet ipsa suis egressaque silua

Ibat, ut iniceret sperato bracchia collo.

390

Ille fugit fugiensque "manus conplexibus aufer!

Ante" ait "emoriar, quam sit tibi copia nostri."

Rettulit illa nihil nisi "sit tibi copia nostri."

Spreta latet siluis pudibundaque frondibus ora

Protegit et solis ex illo uiuit in antris;

395

Sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae:

Et tenuant uigiles corpus miserabile curae,

Adducitque cutem macies, et in aera sucus

Corporis omnis abit; uox tantum atque ossa supersunt:

Vox manet; ossa ferunt lapidis traxisse figuram.

400

Inde latet siluis nulloque in monte uidetur,

Omnibus auditur: sonus est, qui uiuit in illa.

Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas

Luserat hic nymphas, sic coetus ante uiriles;

Inde manus aliquis despectus ad aethera tollens

405

"Sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!"

Dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.

Fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,

Quem neque pastores neque pastae monte capellae

Contigerant aliudue pecus, quem nulla uolucris

410

Nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;

Gramen erat circa, quod proximus umor alebat,

Siluaque sole locum passura tepescere nullo.

Hic puer et studio uenandi lassus et aestu

Procubuit faciemque loci fontemque secutus,

415

Dumque sitim sedare cupit, sitis altera creuit,

Dumque bibit, uisae correptus imagine formae

Spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod unda est.

Adstupet ipse sibi uultuque inmotus eodem

Haeret ut e Pario formatum marmore signum.

420

Spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus

Et dignos Baccho, dignos et Apolline crines

Inpubesque genas et eburnea colla decusque

Oris et in niueo mixtum candore ruborem

Cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse.

425

Se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,

Dumque petit, petitur pariterque accendit et ardet.

Inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti!

In mediis quotiens uisum captantia collum

Bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!

430

Quid uideat, nescit, sed, quod uidet, uritur illo

Atque oculos idem, qui decipit, incitat error.

Credule, quid frustra simulacra fugacia captas?

Quod petis, est nusquam; quod amas, auertere, perdes.

Ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:

435

Nil habet ista sui: tecum uenitque manetque,

Tecum discedet, si tu discedere possis.

Non illum Cereris, non illum cura quietis

Abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba

Spectat inexpleto mendacem lumine formam

440

Perque oculos perit ipse suos paulumque leuatus,

Ad circumstantes tendens sua bracchia siluas

"Ecquis, io siluae, crudelius" inquit "amauit?

Scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.

Ecquem, cum uestrae tot agantur saecula uitae,

445

Qui sic tabuerit, longo meministis in aeuo?

Et placet et uideo, sed, quod uideoque placetque,

Non tamen inuenio: tantus tenet error amantem!

Quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens

Nec uia nec montes nec clausis moenia portis:

450

Exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri!

Nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,

Hic totiens ad me resupino nititur ore;

Posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.

Quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis

455

Quoue petitus abis? certe nec forma nec aetas

Est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae.

Spem mihi nescio quam uultu promittis amico,

Cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro;

Cum risi, arrides; lacrimas quoque saepe notaui

460

Me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis

Et, quantum motu formosi suspicor oris,

Verba refers aures non peruenientia nostras.

Iste ego sum! sensi; nec me mea fallit imago:

Vror amore mei, flammas moueoque feroque.

465

Quid faciam? roger, anne rogem? quid deinde rogabo?

Quod cupio, mecum est: inopem me copia fecit.

O utinam a nostro secedere corpore possem!

Votum in amante nouum: uellem, quod amamus, abesset!

Iamque dolor uires adimit, nec tempora uitae

470

Longa meae superant, primoque exstinguor in aeuo.

Nec mihi mors grauis est, posituro morte dolores:

Hic, qui diligitur, uellem, diuturnior esset!

Nunc duo concordes anima moriemur in una".

Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem

475

Et lacrimis turbauit aquas, obscuraque moto

Reddita forma lacu est. quam cum uidisset abire,

"Quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem

Desere!" clamauit "liceat, quod tangere non est,

Adspicere et misero praebere alimenta furori!"

480

Dumque dolet, summa uestem deduxit ab ora

Nudaque marmoreis percussit pectora palmis.

Pectora traxerunt roseum percussa ruborem,

Non aliter quam poma solent, quae candida parte,

Parte rubent, aut ut uariis solet uua racemis

485

Ducere purpureum nondum matura colorem.

Quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,

Non tulit ulterius, sed, ut intabescere flauae

Igne leui cerae matutinaeque pruinae

Sole tepente solent, sic attenuatus amore

490

Liquitur et tecto paulatim carpitur igni,

Et neque iam color est mixto candore rubori

Nec uigor et uires et quae modo uisa placebant,

Nec corpus remanet, quondam quod amauerat Echo.

Quae tamen ut uidit, quamuis irata memorque

495

Indoluit, quotiensque puer miserabilis "eheu"

Dixerat, haec resonis iterabat uocibus "eheu".

Cumque suos manibus percusserat ille lacertos,

Haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.

Vltima uox solitam fuit haec spectantis in undam:

500

"Heu frustra dilecte puer!", totidemque remisit

Verba locus, dictoque uale "uale" inquit et Echo.

Ille caput uiridi fessum submisit in herba,

Lumina mors clausit domini mirantia formam.

Tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,

505

In Stygia spectabat aqua. planxere sorores

Naides et sectos fratri posuere capillos,

Planxerunt dryades: plangentibus adsonat Echo.

Iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:

Nusquam corpus erat, croceum pro corpore florem

510

Inueniunt foliis medium cingentibus albis.

Cognita res meritam uati per Achaidas urbes

Attulerat famam, nomenque erat auguris ingens.

Spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus,

Contemptor superum Pentheus, praesagaque ridet

515

Verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae

Obicit. ille mouens albentia tempora canis

"Quam felix esses, si tu quoque luminis huius

Orbus" ait "fieres, ne Bacchica sacra uideres!

Namque dies aderit, quam non procul auguror esse,

520

Qua nouus huc ueniat, proles Semeleia, Liber;

Quem nisi templorum fueris dignatus honore,

Mille lacer spargere locis et sanguine siluas

Foedabis matremque tuam matrisque sorores.

Eueniet! neque enim dignabere numen honore,

525

Meque sub his tenebris nimium uidisse quereris."

Talia dicentem proturbat Echione natus.

Dicta fides sequitur, responsaque uatis aguntur.

Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:

Turba ruit, mixtaeque uiris matresque nurusque

530

Vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.

"Quis furor, anguigenae, proles Mauortia, uestras

Attonuit mentes?" Pentheus ait "aerane tantum

Aere repulsa ualent et adunco tibia cornu

Et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,

535

Non tuba terruerit, non strictis agmina telis,

Femineae uoces et mota insania uino

Obscenique greges et inania tympana uincant?

Vosne, senes, mirer, qui longa per aequora uecti

Hac Tyron, hac profugos posuistis sede Penates,

540

Nunc sinitis sine Marte capi? uosne, acrior aetas,

O iuuenes, propiorque meae, quos arma tenere,

Non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?

Este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,

Illiusque animos, qui multos perdidit unus,

545

Sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque

Interiit: at uos pro fama uincite uestra!

Ille dedit leto fortes, uos pellite molles

Et patrium retinete decus! si fata uetabant

Stare diu Thebas, utinam tormenta uirique

550

Moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!

Essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,

Non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent:

At nunc a puero Thebae capientur inermi,

Quem neque bella iuuant nec tela nec usus equorum,

555

Sed madidus murra crinis mollesque coronae

Purpuraque et pictis intextum uestibus aurum.

Quem quidem ego actutum (modo uos absistite) cogam

Adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.

An satis Acrisio est animi contemnere uanum

560

Numen et Argolicas uenienti claudere portas,

Penthea terrebit cum totis aduena Thebis?

Ite citi" - famulis hoc imperat - "ite ducemque

Attrahite huc uinctum! iussis mora segnis abesto!"

Hunc auus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum

565

Corripiunt dictis frustraque inhibere laborant;

Acrior admonitu est inritaturque retenta

Et crescit rabies, moderaminaque ipsa nocebant:

Sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,

Lenius et modico strepitu decurrere uidi;

570

At quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,

Spumeus et feruens et ab obice saeuior ibat.

Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,

Quaerenti domino Bacchum uidisse negarunt;

"Hunc" dixere "tamen comitem famulumque sacrorum

575

Cepimus" et tradunt manibus post terga ligatis

Sacra dei quondam Tyrrhena gente secutum.

Adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos

Fecerat et, quamquam poenae uix tempora differt,

"O periture tuaque aliis documenta dature

580

Morte" ait, "ede tuum nomen nomenque parentum

Et patriam morisque noui cur sacra frequentes."

Ille metu uacuus "nomen mihi" dixit "Acoetes,

Patria Maeonia est, humili de plebe parentes.

Non mihi quae duri colerent pater arua iuuenci,

585

Lanigerosue greges, non ulla armenta reliquit;

Pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis

Decipere et calamo salientes ducere pisces.

Ars illi sua census erat; cum traderet artem,

"Accipe, quas habeo, studii successor et heres,"

590

Dixit "opes", moriensque mihi nihil ille reliquit

Praeter aquas; unum hoc possum appellare paternum.

Mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,

Addidici regimen dextra moderante carinae

Flectere et Oleniae sidus pluuiale Capellae

595

Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notaui

Ventorumque domos et portus puppibus aptos.

Forte petens Delon Chiae telluris ad oras

Adplicor et dextris adducor litora remis

Doque leues saltus udaeque inmittor harenae.

600

Nox ubi consumpta est (Aurora rubescere primo

Coeperat), exsurgo laticesque inferre recentes

Admoneo monstroque uiam, quae ducat ad undas.

Ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto

Prospicio comitesque uoco repetoque carinam.

605

"Adsumus en!" inquit sociorum primus Opheltes,

Vtque putat, praedam deserto nactus in agro

Virginea puerum ducit per litora forma.

Ille mero somnoque grauis titubare uidetur

Vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:

610

Nil ibi, quod credi posset mortale, uidebam.

Et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto

Corpore sit, dubito, sed corpore numen in isto est.

Quisquis es, o faueas nostrisque laboribus adsis.

His quoque des ueniam." "Pro nobis mitte precari"

615

Dictys ait, quo non alius conscendere summas

Ocior antemnas prensoque rudente relabi;

Hoc Libys, hoc flauus, prorae tutela, Melanthus,

Hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque

Voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,

620

Hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.

"Non tamen hanc sacro uiolari pondere pinum

Perpetiar" dixi; "pars hic mihi maxima iuris",

Inque aditu obsisto. furit audacissimus omni

De numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe

625

Exilium dira poenam pro caede luebat.

Is mihi, dum resto, iuuenali guttura pugno

Rupit et excussum misisset in aequora, si non

Haesissem quamuis amens in fune retentus.

Inpia turba probat factum; tum denique Bacchus

630

(Bacchus enim fuerat), ueluti clamore solutus

Sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,

"Quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,

Huc ope perueni? quo me deferre paratis?"

"Pone metum" Proreus "et quos contingere portus

635

Ede uelis" dixit: "terra sistere petita."

"Naxon" ait Liber "cursus aduertite uestros!

Illa mihi domus est, uobis erit hospita tellus."

Per mare fallaces perque omnia numina iurant

Sic fore meque iubent pictae dare uela carinae.

640

Dextera Naxus erat: dextra mihi lintea danti

"Quid facis, o demens? quis te furor" inquit, "Acoete?"

Pro se quisque timet: "laeuam pete!" maxima nutu

Pars mihi significat, pars, quid uelit, aure susurrat.

Obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi

645

Meque ministerio scelerisque artisque remoui.

Increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;

E quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno

Nostra salus posita est" ait et subit ipse meumque

Explet opus Naxoque petit diuersa relicta.

650

Tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem

Senserit, e puppi pontum prospectat adunca

Et flenti similis "non haec mihi litora, nautae,

Pomisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est.

Quo merui poenam facto? quae gloria uestra est,

655

Si puerum iuuenes, si multi fallitis unum?"

Iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras

Ridet et inpellit properantibus aequora remis.

Per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo

Est deus) adiuro, tam me tibi uera referre

660

Quam ueri maiora fide: stetit aequore puppis

Haud aliter, quam si siccum nauale teneret.

Illi admirantes remorum in uerbere perstant

Velaque deducunt geminaque ope currere temptant.

Inpediunt hederae remos nexuque recuruo

665

Serpunt et grauidis distingunt uela corymbis.

Ipse racemiferis frontem circumdatus uuis

Pampineis agitat uelatam frondibus hastam;

Quem circa tigres simulacraque inania lyncum

Pictarumque iacent fera corpora pantherarum.

670

Exsiluere uiri, siue hoc insania fecit.

Siue timor, primusque Medon nigrescere coepit

Corpore et expresso spinae curuamine flecti.

Incipit huic Lycabas: "in quae miracula" dixit

"Verteris?" et lati rictus et panda loquenti

675

Naris erat squamamque cutis durata trahebat.

At Libys obstantes dum uult obuertere remos,

In spatium resilire manus breue uidit et illas

Iam non esse manus, iam pinnas posse uocari.

Alter ad intortos cupiens dare bracchia funes

680

Bracchia non habuit truncoque repandus in undas

Corpore desiluit: falcata nouissima cauda est,

Qualia dimidiae sinuantur cornua lunae.

Vndique dant saltus multaque adspergine rorant

Emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus

685

Inque chori ludunt speciem lasciuaque iactant

Corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.

De modo uiginti (tot enim ratis illa ferebat)

Restabam solus: pauidum gelidumque trementi

Corpore uixque meum firmat deus "excute" dicens

690

"Corde metum Diamque tene." delatus in illam

Accessi sacris Baccheaque sacra frequento."

"Praebuimus longis" Pentheus "ambagibus aures"

Inquit, "ut ira mora uires absumere posset.

Praecipitem famuli rapite hunc cruciataque diris

695

Corpora tormentis Stygiae demittite nocti!"

Protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes

Clauditur in tectis; et dum crudelia iussae

Instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,

Sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis

700

Sponte sua fama est nullo soluente catenas.

Perstat Echionides nec iam iubet ire, sed ipse

Vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron

Cantibus et clara bacchantum uoce sonabat.

Vt fremit acer equus, cum bellicus aere canoro

705

Signa dedit tubicen, pugnaeque adsumit amorem,

Penthea sic ictus longis ululatibus aether

Mouit, et audito clamore recanduit ira.

Monte fere medio est cingentibus ultima siluis,

Purus ab arboribus, spectabilis undique campus.

710

Hic oculis illum cernentem sacra profanis

Prima uidet, prima est insano concita cursu,

Prima suum misso uiolauit Penthea thyrso

Mater et "o geminae" clamauit "adeste sorores!

Ille aper, in nostris errat qui maximus agris,

715

Ille mihi feriendus aper." ruit omnis in unum

Turba furens: cunctae coeunt trepidumque sequuntur

Iam trepidum, iam uerba minus uiolenta loquentem,

Iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.

Saucius ille tamen "fer opem, matertera" dixit

720

"Autonoe! moueant animos Actaeonis umbrae!"

Illa, quis Actaeon, nescit dextramque precantis

Abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.

Non habet infelix, quae matri bracchia tendat,

Trunca sed ostendens deiectis uulnera membris

725

"Adspice, mater!" ait. uisis ululauit Agaue

Collaque iactauit mouitque per aera crinem

Auulsumque caput digitis conplexa cruentis

Clamat "io comites, opus hoc uictoria nostra est!"

Non citius frondes autumni frigore tactas

730

Iamque male haerentes alta rapit arbore uentus,

Quam sunt membra uiri manibus direpta nefandis.

Talibus exemplis monitae noua sacra frequentant

Turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

6

possit

posset L