Ouidius epistulae heroides 15

Altre sezioni


Ecquid, ut inspecta est studiosae litera dextrae,

      Protinus est oculis cognita nostra tuis?

An, nisi legisses auctoris nomina Sapphus,

      Hoc breue nescires unde ueniret opus?

5

Forsitan et quare mea sint alterna requiras

      Carmina, cum lyricis sim magis apta modis.

Flendus amor meus est; elegia flebile carmen;

      Non facit ad lacrimas barbitos ulla meas.

Vror, ut, indomitis ignem exercentibus Euris,

10

      Fertilis accensis messibus ardet ager.

Arua Phaon celebrat diuersa Typhoidos Aetnae;

      Me calor Aetnaeo non minor igne tenet.

Nec mihi dispositis quae iungam carmina neruis

      Proueniunt; uacuae carmina mentis opus.

15

Nec me Pyrrhiades Methymniadesue puellae,

      Nec me Lesbiadum cetera turba iuuant.

Vilis Anactorie, uilis mihi candida Cydro;

      Non oculis grata est Atthis, ut ante, meis,

Atque aliae centum quas non sine crimine amaui.

20

      Improbe, multarum quod fuit, unus habes.

Est in te facies, sunt apti lusibus anni.

      O facies oculis insidiosa meis!

Sume fidem et pharetram, fies manifestus Apollo.

      Accedant capiti cornua, Bacchus eris.

25

Et Phoebus Daphnen, et Gnosida Bacchus amauit.

      Nec norat lyricos illa uel illa modos.

At mihi Pegasides blandissima carmina dictant;

      Iam canitur toto nomen in orbe meum.

Nec plus Alcaeus, consors patriaeque lyraeque,

30

      Laudis habet, quamuis grandius ille sonet.

Si mihi difficilis formam natura negauit,

      Ingenio formae damna rependo meae.

Sum breuis; at nomen quod terras impleat omnes

      Est mihi; mensuram nominis ipsa fero.

35

Candida si non sum, placuit Cepheia Perseo

      Andromede, patriae fusca colore suae.

Et uariis albae iunguntur saepe columbae;

      Et niger a uiridi turtur amatur aue.

Si, nisi quae facie poterit te digna uideri,

40

      Nulla futura tua est, nulla futura tua est.

At, mea cum legeres, etiam formosa uidebar;

      Vnam iurabas usque decere loqui.

Cantabam, memini (meminerunt omnia amantes);

      Oscula cantanti tu mihi rapta dabas.

45

Haec quoque laudabas; omnique a parte placebam,

      Sed tunc praecipue, cum fit amoris opus.

Tunc te plus solito lasciuia nostra iuuabat,

      Crebraque mobilitas, aptaque uerba ioco,

Et quod, ubi amborum fuerat confusa uoluptas,

50

      Plurimus in lasso corpore languor erat.

Nunc tibi Sicelides ueniunt, noua praeda, puellae.

      Quid mihi cum Lesbo? Sicelis esse uolo,

Aut uos erronem tellure remittite uestra,

      Nesiades matres Nesiadesque nurus.

55

Nec uos decipiant blandae mendacia linguae;

      Quae dicit uobis, dixerat ante mihi.

Tu quoque, quae montes celebras, Erycina, Sicanos,

      (Nam tua sum) uati consule, diua, tuae.

An grauis inceptum peragit Fortuna tenorem

60

      Et manet in cursu semper acerba suo?

Sex mihi natales ierant, cum lecta parentis

      Ante diem lacrimas ossa bibere meas.

Arsit post frater, uictus meretricis amore

      Mixtaque cum turpi damna pudore tulit.

65

Factus inops agili peragit freta caerula remo,

      Quasque male amisit, nunc male quaerit opes.

Me quoque, quod monui bene multa fideliter, odit

      Hoc mihi libertas, hoc pia lingua dedit,

Et tamquam desint quae me sine fine fatigent,

70

      Accumulat curas filia parua meas.

Vltima tu nostris accedis causa querelis.

      Non agitur uento nostra carina suo.

Ecce iacent collo positi sine lege capilli;

      Nec premit articulos lucida gemma meos.

75

Veste tegor uili; nullum est in crinibus aurum;

      Non Arabum noster dona capillus habet.

Cui colar infelix, aut cui placuisse laborem?

      Ille mei cultus unicus auctor abest.

Molle meum leuibusque cor est uiolabile telis,

80

      Et semper causa est cur ego semper amem;

Siue ita nascenti legem dixere Sorores,

      Nec data sunt uitae fila seuera meae,

Siue abeunt studia in mores artisque magistra

      Ingenium nobis molle Thalia facit.

85

Quid mirum si me primae lanuginis aetas

      Abstulit, atque anni quos uir amare potest?

Hunc ne pro Cephalo raperes, Aurora, timebam,

      Et faceres, sed te prima rapina tenet.

Hunc si conspicias, quae conspicis omnia Phoebe,

90

      Iussus erit somnos continuare Phaon.

Hunc Venus in caelum curru uexisset eburno;

      Sed uidet et Marti posse placere suo.

O nec adhuc iuuenis, nec iam puer, utilis aetas,

      O decus atque aeui gloria magna tui,

95

Huc ades, inque sinus, formose, relabere nostros;

      Non ut ames, oro, uerum ut amare sinas.

Scribimus et lacrimis oculi rorantur obortis.

      Aspice quam sit in hoc multa litura loco.

Si tam certus eras hinc ire, modestius isses

100

      Et mihi dixisses: "Lesbi puella, uale."

Non tecum lacrimas, non oscula summa tulisti;

      Denique non timui quod dolitura fui.

Nil de te mecum est, nisi tantum iniuria, nec tu

      Admoneat quod te, pignus amantis habes.

105

Non mandata dedi, neque enim mandata dedissem

      Vlla, nisi ut nolles immemor esse mei.

Per tibi, qui numquam longe discedat, Amorem,

      Perque nouem iuro, numina nostra, deas,

Cum mihi nescio quis "Fugiunt tua gaudia" dixit,

110

      Nec me flere diu nec potuisse loqui.

Et lacrimae deerant oculis et lingua palato;

      Astrictum gelido frigore pectus erat.

Postquam se dolor inuenit, nec pectora plangi

      Nec puduit scissis exululare comis,

115

Non aliter quam si nati pia mater adempti

      Portet ad exstructos corpus inane rogos.

Gaudet et e nostro crescit maerore Charaxus

      Frater et ante oculos itque reditque meos

Vtque pudenda mei uideatur causa doloris:

120

      "Quid dolet haec? certe filia uiuit" ait.

Non ueniunt in idem pudor atque amor; omne uidebat

      Vulgus; eram lacero pectus aperta sinu.

Tu mihi cura, Phaon; te somnia nostra reducunt,

      Somnia formoso candidiora die.

125

Illic te inuenio, quamquam regionibus absis;

      Sed non longa satis gaudia somnus habet.

Saepe tuos nostra ceruice onerare lacertos,

      Saepe tuae uideor supposuisse meos.

Oscula cognosco, quae tu committere linguae

130

      Aptaque consueras accipere, apta dare.

Blandior interdum, uerisque simillima uerba

      Eloquor, et uigilant sensibus ora meis.

Vlteriora pudet narrare, sed omnia fiunt,

      Et iuuat, et siccae non licet esse mihi.

135

At cum se Titan ostendit et omnia secum,

      Tam cito me somnos destituisse queror.

Antra nemusque peto tamquam nemus antraque prosint;

      Conscia deliciis illa fuere meis.

Illuc mentis inops, ut quam furialis Enyo

140

      Attigit, in collo crine iacente, feror.

Antra uident oculi scabro pendentia topho,

      Quae mihi Mygdonii marmoris instar erant.

Inuenio siluam, quae saepe cubilia nobis

      Praebuit et multa texit opaca coma.

145

At non inuenio dominum siluaeque meumque:

      Vile solum locus est; dos erat ille loci.

Agnoui pressas noti mihi caespitis herbas;

      De nostro curuum pondere gramen erat.

Incubui, tetigique locum qua parte fuisti;

150

      Grata prius lacrimas combibit herba meas;

Quin etiam rami positis lugere uidentur

      Frondibus, et nullae dulce queruntur aues.

Sola uirum non ulta pie maestissima mater

      Concinit Ismarium Daulias ales Ityn.

155

Ales Ityn, Sappho desertos cantat amores.

      Hactenus ut media cetera nocte silent.

Est nitidus uitreoque magis perlucidus amni.

      Fons sacer; hunc multi numen habere putant.

Quem supra ramos expandit aquatica lotos,

160

      Vna nemus. tenero caespite terra uiret.

Hic ego cum lassos posuissem flebilis artus,

      Constitit ante oculos Naias una meos;

Constitit et dixit: "Quoniam non ignibus aequis

      Vreris, Ambracias est terra petenda tibi.

165

Phoebus ab excelso, quantum patet, aspicit aequor;

      Actiacum populi Leucadiumque uocant.

Hinc se Deucalion, Pyrrhae succensus amore,

      Misit, et illaeso corpore pressit aquas.

Nec mora, uersus amor figit lentissima Pyrrhae

170

      Pectora; Deucalion igne leuatus abit.

Hanc legem locus ille tenet. pete protinus altam

      Leucada, nec saxo desiluisse time."

Vt monuit, cum uoce abiit. Ego frigida surgo;

      Nec lacrimas oculi continuere mei.

175

Ibimus, o nymphe, monstrataque saxa petemus.

      Sit procul insano uictus amore timor.

Quicquid erit, melius quam nunc erit. aura, subito.

      Haec mea non magnum corpora pondus habent.

Tu quoque, mollis Amor, pennas suppone cadenti,

180

      Ne sim Leucadiae mortua crimen aquae.

Inde chelyn Phoebo, communia munera, ponam,

      Et sub ea uersus unus et alter erunt:

"Grata lyram posui tibi, Phoebe, poetria Sappho;

      Conuenit illa mihi, conuenit illa tibi."

185

Cur tamen Actiacas miseram me mittis ad oras,

      Cum profugum possis ipse referre pedem?

Tu mihi Leucadia potes esse salubrior unda;

      Et forma et meritis tu mihi Phoebus eris.

An potes, o scopulis undaque ferocior omni,

190

      Si moriar, titulum mortis habere meae?

At quanto melius iungi mea pectora tecum,

      Quam poterant saxis praecipitanda dari!

Haec sunt illa, Phaon, quae tu laudare solebas,

      Visaque sunt totiens ingeniosa tibi.

195

Nunc uellem facunda forem dolor artibus obstat

      Ingeniumque meis substitit omne malis.

Non mihi respondent ueteres in carmina uires;

      Plectra dolore iacent, muta dolore lyra est.

Lesbides aequoreae, nupturaque nuptaque proles,

200

      Lesbides, Aeolia nomina dicta lyra,

Lesbides, infamem quae me fecistis amatae,

      Desinite ad citharas turba uenire mea.

Abstulit omne Phaon, quod uobis ante placebat.

      Me miseram! dixi quam modo paene meus.

205

Efficite ut redeat, uates quoque uestra redibit;

      Ingenio uires ille dat, ille rapit.

Ecquid ago precibus? pectusne agreste mouetur?

      An riget? et Zephyri uerba caduca ferunt?

Qui mea uerba ferunt, uellem tua uela referrent.

210

      Hoc te, si saperes, lente, decebat opus.

<>

      <>

Solue ratem. Venus, orta mari, mare praestat amanti.

      Aura dabit cursum; tu modo solue ratem.

215

Ipse gubernabit residens in puppe Cupido;

      Ipse dabit tenera uela legetque manu.

Siue iuuat longe fugisse Pelasgida Sappho,

      Nec tamen inuenies cur ego digna fuga

Hoc saltem miserae crudelis epistula dicat,

220

      Vt mihi Leucadiae fata petantur aquae.