Ouidius epistulae heroides 14

Altre sezioni


Mittit Hypermestra de tot modo fratribus uni

      (Cetera nuptarum crimine turba iacet):

Clausa domo teneor grauibusque coercita uinclis;

      Est mihi supplicii causa fuisse piam.

5

Quod manus extimuit iugulo demittere ferrum,

      Sum rea; laudarer, si scelus ausa forem.

Esse ream praestat quam sic placuisse parenti;

      Non piget immunes caedis habere manus.

Me pater igne licet, quem non uiolauimus, urat,

10

      Quaeque aderant sacris, tendat in ora faces

Aut illo iugulet, quem non bene tradidit ensem,

      Vt, qua non cecidit uir nece, nupta cadam,

Non tamen ut dicant morientia "paenitet" ora

      Efficiet; non es quam piget esse piam.

15

Paeniteat sceleris Danaum saeuasque sorores;

      Hic solet euentus facta nefanda sequi.

Cor pauet admonitu temeratae sanguine noctis

      Et subitus dextrae praepedit ossa tremor;

Quam tu caede putes fungi potuisse mariti,

20

      Scribere de facta non sibi caede timet.

Sed tamen experiar. modo facta crepuscula terris,

      Vltima pars lucis primaque noctis erat;

Ducimur Inachides magni sub tecta Pelasgi,

      Et socer armatas accipit ipse nurus.

25

Vndique collucent praecinctae lampades auro.

      Dantur in inuitos impia tura focos;

Vulgus "Hymen, Hymenaee" uocant; fugit ille uocantis;

      Ipsa Iouis coniunx cessit ab urbe sua.

Ecce, mero dubii, comitum clamore frequentes,

30

      Flore nouo madidas impediente comas,

In thalamos laeti- thalamos, sua busta!- feruntur

      Strataque funeribus corpore dicta premunt.

Iamque cibo uinoque graues somnoque iacebant

      Securumque quies alta per Argos erat;

35

Circum me gemitus morientum audire uidebar

      Et tamen audieram, quodque uerebar erat.

Sanguis abit, mentemque calor corpusque relinquit,

      Inque nouo iacui frigida facta toro.

Vt leni Zephyro graciles uibrantur aristae,

40

      Frigida populeas ut quatit aura comas,

Aut sic, aut etiam tremui magis; ipse iacebas,

      Quaeque tibi dederam causa soporis erant.

Excussere metum uiolenti iussa parentis.

      Erigor et capio tela tremente manu;

45

Non ego falsa loquar; ter acutum sustulit ensem,

      Ter male sublato reccidit ense manus.

Admoui iugulo (sine me tibi uera fateri),

      Admoui iugulo tela paterna tuo,

Et timor et pietas crudelibus obstitit ausis,

50

      Castaque mandatum dextra refugit opus.

Purpureos laniata sinus, laniata capillos,

      Exiguo dixi talia uerba sono:

"Saeuus, Hypermestra, pater est tibi; iussa parentis

      Effice; germanis sit comes iste suis.

55

Femina sum et uirgo, natura mitis et annis;

      Non facient molles ad fera tela manus.

Quin age, dumque iacet, fortis imitare sorores.

      Credibile est caesos omnibus esse uiros.

Si manus haec aliquam posset committere caedem,

60

      Morte foret dominae sanguinulenta suae.

At meruere necem patruelia regna petendo,

      Quae tamen externis danda forent generis.

Finge uiros meruisse mori; quid fecimus ipsae?

      Quo mihi commisso non licet esse piae?

65

Quid mihi cum ferro? quo bellica tela puellae?

      Aptior est digitis lana colusque meis."

Haec ego; dumque queror, lacrimae sua uerba sequuntur

      Deque meis oculis in tua membra cadunt.

Dum petis amplexus sopitaque bracchia iactas,

70

      Paene manus telo saucia facta tua est.

Iamque patrem famulosque patris lucemque timebam;

      Expulerunt somnos haec mea dicta tuos:

"Surge age, Belide, de tot modo fratribus unus.

      Nox tibi, si properas, ista perennis erit."

75

Territus exsurgis; fugit omnis inertia somni;

      Aspicis in timida fortia tela manu.

Quaerenti causam "dum nox sinit, effuge" dixi;

      Dum nox atra sinit, tu fugis, ipsa moror.

Mane erat et Danaus generos ex caede iacentis

80

      Dinumerat; summae criminis unus abes;

Fert male cognatae iacturam mortis in uno

      Et queritur facti sanguinis esse parum.

Abstrahor a patriis pedibus raptamque capillis

      (Haec meruit pietas praemia!) carcer habet.

85

Scilicet ex illo Iunonia permanet ira,

      Cum bos ex homine est, ex boue facta dea.

At satis est poenae teneram mugisse puellam,

      Nec, modo formosam, posse placere Ioui.

Astitit in ripa liquidi noua uacca parentis

90

      Cornuaque in patriis non sua uidit aquis

Conatoque loqui mugitus edidit ore

      Territaque est forma, territa uoce sua.

Quid furis, infelix? quid te miraris in umbra?

      Quid numeras factos ad noua membra pedes?

95

Illa Iouis magni paelex metuenda sorori

      Fronde leuas nimiam caespitibusque famem,

Fonte bibis spectasque tuam stupefacta figuram,

      Et, te ne feriant, quae geris, arma, times,

Quaeque modo, ut possis etiam Ioue digna uideri,

100

      Diues eras, nuda nuda recumbis humo.

Per mare, per terras cognataque flumina curris;

      Dat mare, dant amnes, dat tibi terra uiam.

Quae tibi causa fugae? quid tu freta longa pererras?

      Non poteris uultus effugere ipsa tuos.

105

Inachi, quo properas? eadem sequerisque fugisque;

      Tu tibi dux comiti, tu comes ipsa duci.

Per septem Nilus portus emissus in aequor

      Exuit insanae paelicis ora bouis.

Vltima quid referam, quorum mihi cana senectus

110

      Auctor? dant anni, quod querar, ecce mei.

Bella pater patruusque gerunt; regnoque domoque

      Pellimur; eiectos ultimus orbis habet.

Ille ferox solio solus sceptroque potitur;

      Cum sene nos inopi turba uagamur inops.

115

De fratrum populo pars exiguissima restat.

      Quique dati leto, quaeque dedere, fleo;

Nam mihi quot fratres, totidem periere sorores;

      Accipiat lacrimas utraque turba meas.

En, ego, quod uiuis, poenae crucianda reseruor;

120

      Quid fiet sonti, cum rea laudis agar?

Et consanguineae quondam centensima summae

      Infelix uno fratre manente cadam.

At tu, siqua piae, Lynceu, tibi cura sororis,

      Quaeque tibi tribui munera, dignus habes,

125

Vel fer opem, uel dede neci defunctaque uita

      Corpora furtiuis insuper adde rogis

Et sepeli lacrimis perfusa fidelibus ossa,

      Sculptaque sint titulo nostra sepulcra breui:

"Exul Hypermestra, pretium pietatis iniquum,

130

      Quam mortem fratri depulit, ipsa tulit."

Scribere plura libet, sed pondere lassa catenae

      Est manus et uires subtrahit ipse timor.