Ouidius epistulae heroides 10

Altre sezioni


Mitius inueni quam te genus omne ferarum;

      Credita non ulli quam tibi peius eram.

Quae legis, ex illo, Theseu, tibi litore mitto,

      Vnde tuam sine me uela tulere ratem,

5

In quo me somnusque meus male prodidit et tu

      Per facinus somnis insidiate meis.

Tempus erat, uitrea quo primum terra pruina

      Spargitur et tectae fronde queruntur aues.

Incertum uigilans, a somno languida, moui

10

      Thesea prensuras semisupina manus;

Nullus erat. referoque manus iterumque retempto

      Perque torum moueo bracchia; nullus erat.

Excussere metus somnum; conterrita surgo,

      Membraque sunt uiduo praecipitata toro.

15

Protinus adductis sonuerunt pectora palmis,

      Vtque erat e somno turbida, rapta coma est.

Luna fuit; specto siquid nisi litora cernam;

      Quod uideant oculi, nil nisi litus habent.

Nunc huc, nunc illuc, et utroque sine ordine, curro;

20

      Alta puellares tardat harena pedes.

Interea toto clamaui in litore "Theseu";

      Reddebant nomen concaua saxa tuum,

Et quotiens ego te, totiens locus ipse uocabat;

      Ipse locus miserae ferre uolebat opem.

25

Mons fuit; apparent frutices in uertice rari;

      Hinc scopulus raucis pendet adesus aquis.

Ascendo (uires animus dabat) atque ita late

      Aequora prospectu metior alta meo.

Inde ego (nam uentis quoque sum crudelibus usa)

30

      Vidi praecipiti carbasa tenta Noto.

Aut uidi aut tamquam quae me uidisse putarem

      Frigidior glacie semianimisque fui.

Nec languere diu patitur dolor; excitor illo,

      Excitor et summa Thesea uoce uoco.

35

"Quo fugis? exclamo. scelerate reuertere Theseu,

      Flecte ratem. numerum non habet illa suum."

Haec ego; quod uoci deerat, plangore replebam;

      Verbera cum uerbis mixta fuere meis.

Si non audires, ut saltem cernere posses,

40

      Iactatae late signa dedere manus,

Candidaque imposui longae uelamina uirgae,

      Scilicet oblitos admonitura mei.

Iamque oculis ereptus eras; tum denique fleui;

      Torpuerant molles ante dolore genae.

45

Quid potius facerent, quam me mea lumina flerent,

      Postquam desierant uela uidere tua?

Aut ego diffusis erraui sola capillis,

      Qualis ab Ogygio concita Baccha deo,

Aut mare prospiciens in saxo frigida sedi,

50

      Quamque lapis sedes, tam lapis ipsa fui.

Saepe torum repeto qui nos acceperat ambos,

      Sed non acceptos exhibiturus erat,

Et tua, quae possum, pro te uestigia tango

      Strataque, quae membris intepuere tuis.

55

Incumbo lacrimisque toro manante profusis:

      "Pressimus, exclamo, te duo; redde duos.

Venimus huc ambo; cur non discedimus ambo?

      Perfide, pars nostri, lectule, maior ubi est?"

Quid faciam? quo sola ferar? uacat insula cultu;

60

      Non hominum uideo, non ego facta boum.

Omne latus terrae cingit mare, nauita nusquam,

      Nulla per ambiguas puppis itura uias.

Finge dari comitesque mihi uentosque ratemque;

      Quid sequar? accessus terra paterna negat.

65

Vt rate felici pacata per aequora labar,

      Temperet ut uentos Aeolus, exul ero.

Non ego te, Crete centum digesta per urbes,

      Aspiciam, puero cognita terra Ioui.

A! pater et tellus iusto regnata parenti

70

      Prodita sunt facto, nomina cara, meo,

Cum tibi, ne uictor tecto morerere recuruo,

      Quae regerent passus, pro duce fila dedi,

Cum mihi dicebas: "Per ego ipsa pericula iuro,

      Te fore, dum nostrum uiuet uterque, meam."

75

Viuimus, et non sum, Theseu, tua, si modo uiuis

      Femina periuri fraude sepulta uiri.

Me quoque, qua fratrem, mactasses, improbe, claua;

      Esset, quam dederas, morte soluta fides.

Nunc ego non tantum quae sum passura recordor,

80

      Sed quaecumque potest ulla relicta pati.

Occurrunt animo pereundi mille figurae.

      Morsque minus poenae quam mora mortis habet.

Iam iam uenturos aut hac aut suspicor illac,

      Qui lanient auido uiscera dente, lupos;

85

Forsitan et fuluos tellus alat ista leones;

      Quis scit an haec saeuas tigridas insula habet?

Et freta dicuntur magnas expellere phocas!

      Quis uetat et gladios per latus ire meum?

Tantum ne religer dura captiua catena

90

      Neue traham serua grandia pensa manu,

Cui pater est Minos, cui mater filia Phoebi,

      Quodque magis memini, quae tibi pacta fui.

Si mare, si terras porrectaque litora uidi,

      Multa mihi terrae, multa minantur aquae.

95

Caelum restabat; timeo simulacra deorum.

      Destituor rapidis praeda cibusque feris.

Siue colunt habitantque uiri, diffidimus illis;

      Externos didici laesa timere uiros.

Viueret Androgeos utinam, nec facta luisses

100

      Impia funeribus, Cecropi terra, tuis,

Nec tua mactasset nodoso stipite, Theseu,

      Ardua parte uirum dextera, parte bouem,

Nec tibi, quae reditus monstrarent, fila dedissem,

      Fila per adductas saepe recepta manus.

105

Non equidem miror, si stat uictoria tecum,

      Strataque Cretaeam belua pressit humum;

Non poterant figi praecordia ferrea cornu;

      Vt te non tegeres, pectore tutus eras.

Illic tu silices, illic adamanta tulisti,

110

      Illic qui silices, Thesea, uincat, habes;

Nec pater est Aegeus, nec tu Pittheidos Aethrae

      Filius; auctores saxa fretumque tui.

Crudeles somni, quid me tenuistis inertem?

      Ah! simul aeterna nocte premenda fui.

115

Vos quoque crudeles, uenti, nimiumque parati

      Flaminaque in lacrimas officiosa meas,

Dextera crudelis, quae me fratremque necauit,

      Et data poscenti, nomen inane, fides,

In me iurarunt somnus uentusque fidesque;

120

      Prodita sum causis una puella tribus.

Ergo ego nec lacrimas matris moritura uidebo,

      Nec, mea qui digitis lumina condat, erit;

Spiritus infelix peregrinas ibit in auras

      Nec positos artus unguet amica manus;

125

Ossa superstabunt uolucres inhumata marinae?

      Haec sunt officiis digna sepulcra meis?

Ibis Cecropios portus patriaque receptus,

      Cum steteris turbae celsus in aure tuae

Et bene narraris letum taurique uirique

130

      Sectaque per dubias saxea tecta uias,

Me quoque narrato sola in tellure relictam.

      Non ego sum titulis surripienda tuis.

Di facerent ut me summa de puppe uideres;

      Mouisset uultus maesta figura tuos.

135

Nunc quoque non oculis, sed, qua potes, aspice mente

      Haerentem scopulo, quem uaga pulsat aqua;

Aspice demissos lugentis more capillos

      Et tunicas lacrimis sicut ab imbre grauis.

Corpus, ut impulsae segetes aquilonibus, horret,

140

      Litteraque articulo pressa tremente labat.

Non te per meritum, quoniam male cessit, adoro.

      Debita sit facto gratia nulla meo,

Sed nec poena quidem. si non ego causa salutis,

      Non tamen est cur sis tu mihi causa necis.

145

Has tibi plangendo lugubria pectora lassas

      Infelix tendo trans freta longa manus;

Hos tibi, qui superant, ostendo maesta capillos.

      Per lacrimas oro, quas tua facta mouent,

Flecte ratem, Theseu, uersoque relabere uelo.

150

      Si prius occidero, tu tamen ossa feres.