Ouidius epistulae heroides 8

Altre sezioni


<>

      <>

Pyrrhus Achillides, animosus imagine patris,

      Inclusam contra iusque piumque tenet.

5

Quod potui, renui, ne non inuita tenerer;

      Cetera femineae non ualuere manus.

"Quid facis, Aeacide? non sum sine uindice, dixi;

      Haec tibi sub domino est, Pyrrhe, puella suo."

Surdior ille freto clamantem nomen Orestis

10

      Traxit inornatis in sua tecta comis.

Quid grauius capta Lacedaemone serua tulissem,

      Si raperet Graias barbara turba nurus?

Parcius Andromachen uexauit Achaia uictrix,

      Cum Danaus Phrygias ureret ignis opes.

15

At tu, cura mei si te pia tangit, Oreste,

      Inice non timidas in tua iura manus.

An siquis rapiat stabulis armenta reclusis,

      Arma feras, rapta coniuge lentus eris?

Sit socer exemplo, nuptae repetitor ademptae,

20

      <>

<>

      Nupta foret Paridi mater, ut ante fuit.

Nec tu mille rates sinuosaque uela pararis

      Nec numeros Danai militis; ipse ueni.

25

Sic quoque eram repetenda tamen, nec turpe marito

      Aspera pro caro bella tulisse toro;

Quid quod auus nobis idem Pelopeius Atreus,

      Et, si non esses uir mihi, frater eras?

Vir, precor, uxori, frater succurre sorori.

30

      Instant officio nomina bina tuo.

Me tibi Tyndareus, uita grauis auctor et annis,

      Tradidit; arbitrium neptis habebat auus;

At pater Aeacidae promiserat inscius acti;

      Plus quoque, qui prior est ordine, posset auus.

35

Cum tibi nubebam, nulli mea taeda nocebat;

      Si iungar Pyrrho, tu mihi laesus eris.

Et pater ignoscet nostro Menelaus amori;

      Succubuit telis praepetis ipse dei;

Quem sibi permisit, genero concedet amorem;

40

      Proderit exemplo mater amata suo.

Tu mihi, quod matri pater est; quas egerat olim

      Dardanius partis aduena, Pyrrhus agit.

Ille licet patriis sine fine superbiat actis,

      Et tu, quae referas facta parentis, habes.

45

Tantalides omnis ipsumque regebat Achillem;

      Hic pars militiae, dux erat ille ducum.

Tu quoque habes proauum Pelopem Pelopisque parentem

      Si medios numeres, a Ioue quintus eris.

Nec uirtute cares. arma inuidiosa tulisti.

50

      Sed tu quid faceres? induit illa pater.

Materia uellem fortis meliore fuisses;

      Non lecta est operi, sed data causa tuo.

Hanc tamen implesti, iuguloque Aegisthus aperto

      Tecta cruentauit, quae pater ante tuus.

55

Increpat Aeacides laudemque in crimina uertit,

      Et tamen aspectus sustinet ille meos.

Rumpor et ora mihi pariter cum mente tumescunt

      Pectoraque inclusis ignibus usta dolent,

Hermione coram quisquamne obtrectet Oresti?

60

      Nec mihi sunt uires, nec ferus ensis adest.

Flere licet certe; flendo diffundimus iram

      Perque sinum lacrimae fluminis instar eunt.

Has solas habeo semper semperque profundo;

      Vment incultae fonte perenne genae.

65

Num generis fato, quod nostros durat in annos,

      Tantalides matres apta rapina sumus?

Non ego fluminei referam mendacia cygni

      Nec querar in plumis delituisse Iouem.

Qua duo porrectus longe freta distinet Isthmos,

70

      Vecta peregrinis Hippodamia rotis;

Castori Amyclaeo et Amyclaeo Polluci

      Reddita Mopsopia Taenaris urbe soror;

Taenaris Idaeo trans aequora ab hospite rapta

      Argolicas pro se uertit in arma manus.

75

Vix equidem memini, memini tamen; omnia luctus,

      Omnia solliciti plena timoris erant;

Flebat auus Phoebeque soror fratresque gemelli,

      Orabat superos Leda suumque Iouem;

Ipsa ego, non longos etiamtunc scissa capillos,

80

      Clamabam: "sine me, me sine, mater, abis?"

Vix coniunx aberas. ne non Pelopeia credar,

      Ecce Neoptolemo praeda parata fui.

Pelides utinam uitasset Apollinis arcus!

      Damnaret nati facta proterua pater;

85

Nec quondam placuit nec nunc placuisset Achilli,

      Abducta uiduum coniuge flere uirum.

Quae mea caelestis iniuria fecit iniquos

      Quodue mihi miserae sidus obesse querar?

Parua mea sine matre fui, pater arma ferebat,

90

      Et duo cum uiuant, orba duobus eram.

Non tibi blanditias primis, mea mater, in annis

      Incerto dictas ore puella tuli;

Non ego captaui breuibus tua colla lacertis

      Nec gremio sedi sarcina grata tuo;

95

Non cultus tibi cura mei, nec pacta marito

      Intraui thalamos matre parante nouos.

Obuia prodieram reduci tibi (uera fatebor),

      Nec facies nobis nota parentis erat;

Te tamen esse Helenen, quod eras pulcherrima, sensi;

100

      Ipsa requirebas quae tua nata foret.

Pars haec una mihi, coniunx bene cessit Orestes;

      Is quoque, ni pro se pugnat, ademptus erit.

Pyrrhus habet captam reduce et uictore parente;

      Hoc munus nobis diruta Troia dedit.

105

Cum tamen altus equis Titan radiantibus instat,

      Perfruor infelix liberiore malo;

Nox ubi me thalamis ululantem et acerba gementem

      Condidit in maesto procubuique toro,

Pro somno lacrimis oculi funguntur obortis,

110

      Quaque licet, fugio sicut ab hoste uiro.

Saepe malis stupeo rerumque oblita locique

      Ignara tetigi Scyria membra manu,

Vtque nefas sensi, male corpora tacta relinquo

      Et mihi pollutas credor habere manus.

115

Saepe Neoptolemi pro nomine nomen Orestis

      Exit et errorem uocis ut omen amo.

Per genus infelix iuro generisque parentem,

      Qui freta, qui terras et sua regna quatit,

Per patris ossa tui, patrui mihi, quae tibi debent

120

      Quod sic sub tumulo fortiter ulta iacent,

Aut ego praemoriar primoque exstinguar in aeuo,

      Aut ego Tantalidae Tantalis uxor ero.