Ouidius epistulae heroides 4

Altre sezioni


Quam nisi tu dederis, caritura est ipsa, salutem

      Mittit Amazonio Cressa puella uiro.

Perlege, quodcumque est. quid epistula lecta nocebit?

      Te quoque in hac aliquid quod iuuet esse potest.

5

His arcana notis terra pelagoque feruntur;

      Inspicit acceptas hostis ab hoste notas.

Ter tecum conata loqui ter inutilis haesit

      Lingua, ter in primo destitit ore sonus.

Qua licet et quitur, pudor est miscendus amori;

10

      Dicere quae puduit, scribere iussit amor.

Quidquid Amor iussit, non est contemnere tutum;

      Regnat et in dominos ius habet ille deos.

Ille mihi primo dubitanti scribere dixit:

      "Scribe. dabit uictas ferreus ille manus."

15

Adsit, et, ut nostras auido fouet igne medullas,

      Figat sic animos in mea uota tuos!

Non ego nequitia socialia foedera rumpam;

      Fama, uelim quaeras, crimine nostra uacat.

Venit amor grauius, quo serius. urimur intus;

20

      Vrimur et caecum pectora uulnus habent.

Scilicet ut teneros laedunt iuga prima iuuencos

      Frenaque uix patitur de grege captus equus,

Sic male uixque subit primos rude pectus amores

      Sarcinaque haec animo non sedet apta meo.

25

Ars fit, ubi a teneris crimen condiscitur annis;

      Quae uenit exacto tempore, peius amat.

Tu noua seruatae carpes libamina famae

      Et pariter nostrum fiet uterque nocens.

Est aliquid plenis pomaria carpere ramis

30

      Et tenui primam delegere ungue rosam.

Si tamen ille prior, quo me sine crimine gessi,

      Candor ab insolita labe notandus erat,

At bene successit, digno quod adurimur igni;

      Peius adulterio turpis adulter obest.

35

Si mihi concedat Iuno fratremque uirumque,

      Hippolytum uideor praepositura Ioui.

Iam quoque, uix credes, ignotas mutor in artes;

      Est mihi per saeuas impetus ire feras;

Iam mihi prima dea est arcu praesignis adunco

40

      Delia; iudicium subsequor ipsa tuum.

In nemus ire libet pressisque in retia ceruis

      Hortari celeris per iuga summa canes

Aut tremulum excusso iaculum uibrare lacerto

      Aut in graminea ponere corpus humo.

45

Saepe iuuat uersare leues in puluere currus

      Torquentem frenis ora fugacis equi;

Nunc feror ut Bacchi furiis Eleleides actae

      Quaeque sub Idaeo tympana colle mouent

Aut quas semideae Dryades Faunique bicornes

50

      Numine contactas attonuere suo.

Namque mihi referunt, cum se furor ille remisit,

      Omnia; me tacitam conscius urit amor.

Forsitan hunc generis fato reddamus amorem

      Et Venus ex tota gente tributa petat.

55

Iuppiter Europen (prima est ea gentis origo)

      Dilexit, tauro dissimulante deum;

Pasiphae mater, decepto subdita tauro,

      Enixa est utero crimen onusque suo;

Perfidus Aegides, ducentia fila secutus,

60

      Curua meae fugit tecta sororis ope.

En, ego nunc, ne forte parum Minoia credar,

      In socias leges ultima gentis eo.

Hoc quoque fatale est; placuit domus una duabus;

      Me tua forma capit, capta parente soror;

65

Theseides Theseusque duas rapuere sorores;

      Ponite de nostra bina tropaea domo.

Tempore quo nobis inita est Cerealis Eleusin,

      Gnosia me uellem detinuisset humus.

Tunc mihi praecipue, nec non tamen ante, placebas;

70

      Acer in extremis ossibus haesit amor.

Candida uestis erat, praecincti flore capilli,

      Flaua uerecundus tinxerat ora rubor,

Quemque uocant aliae uultum rigidumque trucemque,

      Pro rigido Phaedra iudice fortis erat.

75

Sint procul a nobis iuuenes ut femina compti.

      Fine coli modico forma uirilis amat.

Te tuus iste rigor positique sine arte capilli

      Et leuis egregio puluis in ore decet.

Siue ferocis equi luctantia colla recuruas,

80

      Exiguo flexos miror in orbe pedes;

Seu lentum ualido torques hastile lacerto,

      Ora ferox in se uersa lacertus habet;

Siue tenes lato uenabula cornea ferro,

      Denique nostra iuuat lumina, quidquid agas.

85

Tu modo duritiam siluis depone iugosis.

      Non sum duritia digna perire tua.

Quid iuuat incinctae studia exercere Dianae

      Et Veneri numeros eripuisse suos?

Quod caret alterna requie, durabile non est;

90

      Haec reparat uires fessaque membra nouat;

Arcus (et arma tuae tibi sunt imitanda Dianae)

      Si numquam cesses tendere, mollis erit.

Clarus erat siluis Cephalus multaeque per herbas

      Conciderant illo percutiente ferae,

95

Nec tamen Aurorae male se praebebat amandum;

      Ibat ad hunc sapiens a sene diua uiro.

Saepe sub ilicibus Venerem Cinyraque creatum

      Sustinuit positos quaelibet herba duos.

Arsit et Oenides in Maenalia Atalanta;

100

      Illa ferae spolium pignus amoris habet.

Nos quoque iam primum turba numeremur in ista;

      Si Venerem tollas, rustica silua tua est.

Ipsa comes ueniam, nec me latebrosa mouebunt

      Saxa neque obliquo dente timendus aper.

105

Aequora bina suis oppugnant fluctibus Isthmon

      Et tenuis tellus audit utrumque mare.

Hic tecum Troezena colam, Pittheia regna;

      Iam nunc est patria gratior illa mea.

Tempore abest aberitque diu Neptunius heros;

110

      Illum Pirithoi detinet ora sui;

Praeposuit Theseus, nisi si manifesta negamus,

      Pirithoum Phaedrae Pirithoumque tibi.

Sola nec haec ad nos iniuria uenit ab illo;

      In magnis laesi rebus uterque sumus.

115

Ossa mei fratris claua perfracta trinodi

      Sparsit humi, soror est praeda relicta feris.

Prima securigeras inter uirtute puellas

      Te peperit, nati digna uigore parens;

Si quaeras ubi sit, Theseus latus ense peregit;

120

      Nec tanto mater pignore tuta fuit.

At ne nupta quidem taedaque accepta iugali;

      Cur, nisi ne caperes regna paterna nothus?

Addidit et fratres ex me tibi, quos tamen omnis

      Non ego tollendi causa, sed ille fuit.

125

O utinam nocitura tibi, pulcherrime rerum,

      In medio nisu uiscera rupta forent!

I nunc, sic meriti lectum reuerere parentis,

      Quem fugit et factis abdicat ipse suis.

Nec, quia priuigno uidear coitura nouerca.

130

      Terruerint animos nomina uana tuos.

Ista uetus pietas, aeuo moritura futuro,

      Rustica Saturno regna tenente fuit;

Iuppiter esse pium statuit quodcumque iuuaret,

      Et fas omne facit fratre marita soror.

135

Illa coit firma generis iunctura catena,

      Imposuit nodos cui Venus ipsa suos.

Nec labor est celare, licet peccemus, ut illa;

      Cognato poterit nomine culpa tegi.

Viderit amplexus aliquis, laudabimur ambo,

140

      Dicar priuigno fida nouerca meo.

Non tibi per tenebras duri reseranda mariti

      Ianua, non custos decipiendus erit;

Vt tenuit domus una duos, domus una tenebit;

      Oscula aperta dabas, oscula aperta dabis;

145

Tutus eris mecum laudemque merebere culpa,

      Tu licet in lecto conspiciare meo.

Tolle moras tantum properataque foedera iunge:

      Qui mihi nunc saeuit, sic tibi parcat Amor.

Non ego dedignor supplex humilisque precari.

150

      Heu! ubi nunc fastus altaque uerba? iacent.

Et pugnare diu nec me summittere culpae

      Certa fui, certi siquid haberet amor;

Victa precor genibusque tuis regalia tendo

      Bracchia. quid deceat, non uidet ullus amans.

155

Depuduit, profugusque pudor sua signa reliquit.

      Da ueniam fassae duraque corda doma.

Quod mihi sit genitor, qui possidet aequora, Minos,

      Quod ueniant proaui fulmina torta manu,

Quod sit auus radiis frontem uallatus acutis,

160

      Purpureo tepidum qui mouet axe diem,

Nobilitas sub amore iacet; miserere priorum

      Et, mihi si non uis parcere, parce meis.

Est mihi dotalis tellus Iouis insula, Crete;

      Seruiat Hippolyto regia tota meo.

165

Flecte, ferox, animos. potuit corrumpere taurum

      Mater; eris tauro saeuior ipse truci?

Per Venerem, parcas, oro, quae plurima mecum est

      Sic numquam, quae te spernere possit, ames;

Sic tibi secretis agilis dea saltibus adsit

170

      Siluaque perdendas praebeat alta feras;

Sic faueant Satyri montanaque numina Panes

      Et cadat aduersa cuspide fossus aper;

Sic tibi dent nymphae, quamuis odisse puellas

      Diceris, arentem quae leuet unda sitim.

175

Addimus his precibus lacrimas quoque. uerba precantis

      Perlegis, at lacrimas finge uidere meas.