Ouidius epistulae heroides 3

Altre sezioni


Quam legis, a rapta Briseide littera uenit,

      Vix bene barbarica Graeca notata manu.

Quascumque aspicies, lacrimae fecere lituras;

      Sed tamen et lacrimae pondera uocis habent.

5

Si mihi pauca queri de te dominoque uiroque

      Fas est, de domino pauca uiroque querar.

Non, ego poscenti quod sum cito tradita regi,

      Culpa tua est, quamuis haec quoque culpa tua est.

Nam simul Eurybates me Talthybiosque uocarunt,

10

      Eurybati data sum Talthybioque comes;

Alter in alterius iactantes lumina uultum

      Quaerebant taciti noster ubi esset amor.

Differri potui; poenae mora grata fuisset.

      Ei mihi! discedens oscula nulla dedi,

15

At lacrimas sine fine dedi rupique capillos.

      Infelix! iterum sum mihi uisa capi.

Saepe ego decepto uolui custode reuerti,

      Sed me qui timidam prenderet, hostis erat;

Si progressa forem, caperer ne, nocte, timebam,

20

      Quamlibet ad Priami munus itura nurum.

Sed data sim, quia danda fui. tot noctibus absum

      Nec repetor; cessas iraque lenta tua est.

Ipse Menoetiades, tum cum tradebar, in aurem:

      "Quid fles? hic paruo tempore" dixit "eris."

25

Non repetisse parum. pugnas ne reddar, Achille.

      I nunc et cupidi nomen amantis habe.

Venerunt ad te Telamone et Amyntore nati,

      Ille gradu propior sanguinis, ille comes,

Laertaque satus, per quos comitata redirem.

30

      Auxerunt blandae grandia dona preces,

Viginti fuluos operoso ex aere lebetas

      Et tripodas septem pondere et arte pares;

Addita sunt illis auri bis quinque talenta,

      Bis sex adsueti uincere semper equi,

35

Quodque superuacuum est, forma praestante puellae

      Lesbides, euersa corpora capta domo,

Cumque tot his (sed non opus est tibi coniuge) coniunx

      Ex Agamemnoniis una puella tribus.

Sic tibi ab Atride pretio redimenda fuissem,

40

      Quae dare debueras, accipere illa negas.

Qua merui culpa fieri tibi uilis, Achille?

      Quo leuis a nobis tam cito fugit amor?

An miseros tristis fortuna tenaciter urget,

      Nec uenit inceptis mollior hora meis?

45

Diruta Marte tuo Lyrnesia moenia uidi

      (Et fueram patriae pars ego magna meae);

Vidi consortes pariter generisque necisque

      Tres cecidisse (tribus, quae mea mater erat);

Vidi, quantus erat, fusum tellure cruenta

50

      Pectora iactantem sanguinolenta uirum.

Tot tamen amissis te compensauimus unum;

      Tu dominus, tu uir, tu mihi frater eras,

Tu mihi, iuratus per numina matris aquosae,

      Vtile dicebas ipse fuisse capi,

55

Scilicet ut, quamuis ueniam dotata, repellas

      Et mecum fugias, quae tibi dantur, opes.

Quin etiam fama est, cum crastina fulserit eos,

      Te dare nubiferis lintea uela notis.

Quod scelus ut pauidas miserae mihi contigit aures,

60

      Sanguinis atque animi pectus inane fuit.

Ibis et o! miseram cui me, uiolente, relinques?

      Quis mihi desertae mite leuamen erit?

Deuorer ante, precor, subito telluris hiatu

      Aut rutilo missi fulminis igne cremer,

65

Quam sine me Phthiis canescant aequora remis

      Et uideam puppes ire relicta tuas!

Si tibi iam reditusque placent patriique penates,

      Non ego sum classi sarcina magna tuae;

Victorem captiua sequar, non nupta maritum.

70

      Est mihi, quae lanas molliat, apta manus.

Inter Achaeiadas longe pulcherrima matres

      In thalamos coniunx ibit eatque tuos,

Digna nurus socero, Iouis Aeginaeque nepote

      Cuique senex Nereus prosocer esse uelit.

75

Nos humiles famulaeque tuae data pensa trahemus,

      Et minuent plenas stamina nostra colos.

Exagitet ne me tantum tua, deprecor, uxor,

      Quae mihi nescio quo non erit aequa modo,

Neue meos coram scindi patiare capillos

80

      Et leuiter dicas: "haec quoque nostra fuit."

Vel patiare licet, dum ne contempta relinquar.

      Hic mihi uae! miserae concutit ossa metus.

Quid tamen exspectas? Agamemnona paenitet irae

      Et iacet ante tuos Graecia maesta pedes.

85

Vince animos iramque tuam, qui cetera uincis.

      Quid lacerat Danaas impiger Hector opes?

Arma cape, Aeacide, sed me tamen ante recepta,

      Et preme turbatos Marte fauente uiros.

Propter me mota est, propter me desinat ira

90

      Simque ego tristitiae causa modusque tuae.

Nec tibi turpe puta precibus succumbere nostris;

      Coniugis Oenides uersus in arma prece est.

Res audita mihi, nota est tibi. fratribus orba

      Deuouit nati spemque caputque parens.

95

Bellum erat; ille ferox positis secessit ab armis

      Et patriae rigida mente negauit opem;

Sola uirum coniunx flexit. felicior illa!

      At mea pro nullo pondere uerba cadunt.

Nec tamen indignor nec me pro coniuge gessi

100

      Saepius in domini serua uocata torum.

Me quaedam, memini, dominam captiua uocabat:

      "Seruitio, dixi, nominis addis onus."

Per tamen ossa uiri subito male tecta sepulcro,

      Semper iudiciis ossa uerenda meis,

105

Perque trium fortes animas, mea numina, fratrum,

      Qui bene pro patria cum patriaque iacent,

Perque tuum nostrumque caput, quae iunximus una,

      Perque tuos enses, cognita tela meis,

Nulla Mycenaeum sociasse cubilia mecum

110

      Iuro; fallentem deseruisse uelis

Si tibi nunc dicam "fortissime, tu quoque iura

      Nulla tibi sine me gaudia facta", neges.

At Danai maerere putant. tibi plectra mouentur,

      Te tenet in tepido mollis amica sinu.

115

Et quisquam quaerit quare pugnare recuses.

      Pugna nocet, citharae uoxque uenusque iuuant;

Tutius est iacuisse toro, tenuisse puellam,

      Threiciam digitis increpuisse lyram,

Quam manibus clipeos et acutae cuspidis hastam

120

      Et galeam pressa sustinuisse coma.

Sed tibi pro tutis insignia facta placebant,

      Partaque bellando gloria dulcis erat.

An, tantum dum me caperes fera bella probabas,

      Cumque mea patria laus tua uicta iacet?

125

Di melius! ualidoque, precor, uibrata lacerto

      Transeat Hectoreum Pelias hasta latus!

Mittite me, Danai. dominum legata rogabo

      Multaque mandatis oscula mixta feram.

Plus ego quam Phoenix, plus quam facundus Vlixes,

130

      Plus ego quam Teucri, credite, frater agam.

Est aliquid, collum solitis tetigisse lacertis,

      Praesentisque oculos admonuisse suis.

Sis licet immitis matrisque ferocior undis,

      Vt taceam, lacrimis comminuere meis.

135

Nunc quoque (sic omnes Peleus pater impleat annos,

      Sic eat auspiciis Pyrrhus ad arma tuis)

Respice sollicitam Briseida, fortis Achille,

      Nec miseram lenta ferreus ure mora,

Aut, si uersus amor tuus est in taedia nostri,

140

      Quam sine te cogis uiuere, coge mori,

Vtque facis, coges. abiit corpusque colorque;

      Sustinet hoc animae spes tamen una tui.

Qua si destituor, repetam fratresque uirumque;

      Nec tibi magnificum femina iussa mori.

145

Cur autem iubeas? stricto pete corpora ferro;

      Est mihi qui fosso pectore sanguis eat.

Me petat ille tuus, qui, si dea passa fuisset,

      Ensis in Atridae pectus iturus erat.

A! potius serues nostram, tua munera, uitam.

150

      Quod dederas hosti uictor, amica rogo.

Perdere quos melius possis, Neptunia praebent

      Pergama; materiam caedis ab hoste pete;

Me modo, siue paras impellere remige classem,

      Siue manes, domini iure uenire iube.