Ouidius amores 3, 5

Altre sezioni


"Nox erat, et somnus lassos summisit ocellos;

      Terruerunt animum talia uisa meum:

Colle sub aprico creberrimus ilice lucus

      Stabat, et in ramis multa latebat auis.

5

Area gramineo suberat uiridissima prato

      Vmida de guttis lene sonantis aquae.

Ipse sub arboreis uitabam frondibus aestum,

      Fronde sub arborea sed tamen aestus erat.

Ecce petens uariis immixtas floribus herbas

10

      Constitit ante oculos candida uacca meos,

Candidior niuibus, tum cum cecidere recentes,

      In liquidas nondum quas mora uertit aquas,

Candidior, quod adhuc spumis stridentibus albet

      Et modo siccatam, lacte, reliquit ouem.

15

Taurus erat comes huic, feliciter ille maritus,

      Cumque sua teneram coniuge pressit humum.

Dum iacet et lente reuocatas ruminat herbas

      Atque iterum pasto pascitur ante cibo,

Visus erat, somno uires adimente ferendi,

20

      Cornigerum terra deposuisse caput.

Huc leuibus cornix pinnis delapsa per auras

      Venit et in uiridi garrula sedit humo

Terque bouis niueae petulanti pectora rostro

      Fodit et albentes abstulit ore iubas.

25

Illa locum taurumque diu cunctata reliquit,

      Sed niger in uaccae pectore liuor erat;

Vtque procul uidit carpentes pabula tauros

      (Carpebant tauri pabula laeta procul),

Illuc se rapuit gregibusque immiscuit illis

30

      Et petiit herbae fertilioris humum.

Dic age, nocturnae, quicumque es, imaginis augur,

      Si quid habent ueri, uisa quid ista ferant."

Sic ego; nocturnae sic dixit imaginis augur,

      Expendens animo singula dicta suo:

35

"Quem tu mobilibus foliis uitare uolebas,

      Sed male uitabas, aestus amoris erat.

Vacca puella tua est: aptus color ille puellae;

      Tu uir et in uacca compare taurus eras.

Pectora quod rostro cornix fodiebat acuto,

40

      Ingenium dominae lena mouebit anus;

Quod cunctata diu taurum sua uacca reliquit,

      Frigidus in uiduo destituere toro.

Liuor et aduerso maculae sub pectore nigrae

      Pectus adulterii labe carere negant."

45

Dixerat interpres: gelido mihi sanguis ab ore

      Fugit, et ante oculos nox stetit alta meos.