Ouidius amores 3, 3

Altre sezioni


Esse deos, i, crede: fidem iurata fefellit,

      Et facies illi quae fuit ante manet.

Quam longos habuit nondum periura capillos,

      Tam longos, postquam numina laesit, habet.

5

Candida, candorem roseo suffusa rubore,

      Ante fuit: niueo lucet in ore rubor.

Pes erat exiguus: pedis est artissima forma.

      Longa decensque fuit: longa decensque manet.

Argutos habuit: radiant ut sidus ocelli,

10

      Per quos mentita est perfida saepe mihi.

Scilicet aeterni falsum iurare puellis

      Di quoque concedunt, formaque numen habet.

Perque suos illam nuper iurasse recordor

      Perque meos oculos: et doluere mei.

15

Dicite, di, si uos impune fefellerat illa,

      Alterius meriti cur ego damna tuli?

(At non inuidiae uobis Cepheia uirgost

      Pro male formosa iussa parente mori.)

Non satis est, quod uos habui sine pondere testes,

20

      Et mecum lusos ridet inulta deos?

Vt sua per nostram redimat periuria poenam,

      Victima deceptus decipientis ero?

Aut sine re nomen deus est frustraque timetur

      Et stulta populos credulitate mouet,

25

Aut, si quis deus est, teneras amat ille puellas:

      Nimirum solas omnia posse iubet.

Nobis fatifero Mauors accingitur ense,

      Nos petit inuicta Palladis hasta manu,

Nobis flexibiles curuantur Apollinis arcus,

30

      In nos alta Iouis dextera fulmen habet;

Formosas superi metuunt offendere laesi

      Atque ultro, quae se non timuere, timent.

Et quisquam pia tura focis imponere curat?

      Certe plus animi debet inesse uiris.

35

Iuppiter igne suo lucos iaculatur et arces

      Missaque periuras tela ferire uetat.

Tot meruere peti: Semele miserabilis arsit.

      Officio est illi poena reperta suo;

(At si uenturo se subduxisset amanti,

40

      Non pater in Baccho matris haberet opus.)

Quid queror et toti facio conuicia caelo?

      Di quoque habent oculos, di quoque pectus habent.

Si deus ipse forem, numen sine fraude liceret

      Femina mendaci falleret ore meum;

45

Ipse ego iurarem uerum iurasse puellas

      Et non de tetricis dicerer esse deus.

Tu tamen illorum moderatius utere dono,

      Aut oculis certe parce, puella, meis.