Ouidius amores 3, 2

Altre sezioni


"Non ego nobilium sedeo studiosus equorum;

      Cui tamen ipsa faues, uincat ut ille, precor.

Vt loquerer tecum, ueni, tecumque sederem,

      Ne tibi non notus, quem facis, esset amor.

5

Tu cursus spectas, ego te: spectemus uterque

      Quod iuuat atque oculos pascat uterque suos.

O, cuicumque faues, felix agitator equorum!

      Ergo illi curae contigit esse tuae?

Hoc mihi contingat, sacro de carcere missis

10

      Insistam forti mente uehendus equis

Et modo lora dabo, modo uerbere terga notabo,

      Tunc stringam metas interiore rota;

Si mihi currenti fueris conspecta, morabor,

      Deque meis manibus lora remissa fluent.

15

A, quam paene Pelops Pisaea concidit hasta,

      Dum spectat uultus, Hippodamia, tuos!

Nempe fauore suae uicit tamen ille puellae:

      Vincamus dominae quisque fauore suae.

Quid frustra refugis? cogit nos linea iungi;

20

      Haec in lege loci commoda Circus habet.

Tu tamen, a dextra quicumque es, parce puellae:

      Contactu lateris laeditur illa tui;

Tu quoque, qui spectas post nos, tua contrahe crura,

      Si pudor est, rigido nec preme terga genu.

25

Sed nimium demissa iacent tibi pallia terra:

      Collige, uel digitis en ego tollo meis.

Inuida uestis eras, quae tam bona crura tegebas;

      Quoque magis spectes - inuida uestis eras.

Talia Milanion Atalantes crura fugacis

30

      Optauit manibus sustinuisse suis;

Talia pinguntur succinctae crura Dianae,

      Cum sequitur fortes fortior ipsa feras.

His ego non uisis arsi; quid fiet ab ipsis?

      In flammam flammas, in mare fundis aquas.

35

Suspicor ex istis et cetera posse placere,

      Quae bene sub tenui condita ueste latent.

Vis tamen interea faciles arcessere uentos,

      Quos faciet nostra mota tabella manu?

An magis hic meus est animi, non aeris, aestus,

40

      Captaque femineus pectora torret amor?

Dum loquor, alba leui sparsa est tibi puluere uestis:

      Sordide de niueo corpore puluis abi.

Sed iam pompa uenit: linguis animisque fauete;

      Tempus adest plausus: aurea pompa uenit.

45

Prima loco fertur passis Victoria pinnis:

      Huc ades et meus hic fac, dea, uincat amor.

Plaudite Neptuno, nimium qui creditis undis:

      Nil mihi cum pelago; me mea terra capit.

Plaude tuo Marti, miles: nos odimus arma;

50

      Pax iuuat et media pace repertus amor.

Auguribus Phoebus, Phoebe uenantibus adsit;

      Artifices in te uerte, Minerua, manus.

Ruricolae Cereri teneroque adsurgite Baccho;

      Pollucem pugiles, Castora placet eques.

55

Nos tibi, blanda Venus, puerisque potentibus arcu

      Plaudimus: inceptis adnue, diua, meis

Daque nouae mentem dominae, patiatur amari;

      Adnuit et motu signa secunda dedit.

Quod dea promisit, promittas ipsa rogamus:

60

      Pace loquar Veneris, tu dea maior eris.

Per tibi tot iuro testes pompamque deorum

      Te dominam nobis tempus in omne peti.

Sed pendent tibi crura: potes, si forte iuuabit,

      Cancellis primos inseruisse pedes.

65

Maxima iam uacuo praetor spectacula Circo

      Quadriiugos aequo carcere misit equos.

Cui studeas, uideo; uincet, cuicumque fauebis:

      Quid cupias, ipsi scire uidentur equi.

Me miserum, metam spatioso circuit orbe;

70

      Quid facis? admoto proxumus axe subit.

Quid facis, infelix? perdis bona uota puellae;

      Tende, precor, ualida lora sinistra manu.

Fauimus ignauo. sed enim reuocate, Quirites,

      Et date iactatis undique signa togis.

75

En reuocant; at, ne turbet toga mota capillos,

      In nostros abdas te licet usque sinus.

Iamque patent iterum reserato carcere postes,

      Euolat admissis discolor agmen equis.

Nunc saltem supera spatioque insurge patenti:

80

      Sint mea, sint dominae fac rata uota meae.

Sunt dominae rata uota meae, mea uota supersunt;

      Ille tenet palmam, palma petenda mea est."

Risit et argutis quiddam promisit ocellis:

      "Hoc satis hic; alio cetera redde loco."