Ouidius amores 2, 11

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Prima malas docuit mirantibus aequoris undis

      Peliaco pinus uertice caesa uias,

Quae concurrentis inter temeraria cautes

      Conspicuam fuluo uellere uexit ouem.

5

O utinam, ne quis remo freta longa moueret,

      Argo funestas pressa bibisset aquas!

Ecce fugit notumque torum sociosque Penates

      Fallacisque uias ire Corinna parat.

Quid tibi, me miserum, Zephyros Eurosque timebo

10

     Et gelidum Borean egelidumque Notum?

Non illic urbes, non tu mirabere siluas:

      Vna est iniusti caerula forma maris;

Nec medius tenuis conchas pictosque lapillos

      Pontus habet: bibuli litoris illa mora est.

15

Litora marmoreis pedibus signate, puellae

      (Hactenus est tutum, cetera caeca uia est),

Et uobis alii uentorum proelia narrent,

      Quas Scylla infestet quasue Charybdis aquas,

Et quibus emineant uiolenta Ceraunia saxis,

20

      Quo lateant Syrtes magna minorque sinu.

Haec alii referant; at uos, quod quisque loquetur,

     Credite: credenti nulla procella nocet.

Sero respicitur tellus, ubi fune soluto

      Currit in inmensum panda carina salum,

25

Nauita sollicitus cum uentos horret iniquos

      Et prope tam letum quam prope cernit aquam.

Quod si concussas Triton exasperet undas,

     Quam tibi sit toto nullus in ore color!

Tum generosa uoces fecundae sidera Ledae

30

     Et "felix" dicas "quem sua terra tenet!"

Tutius est fouisse torum, legisse libellos,

      Threiciam digitis increpuisse lyram.

At si uana ferunt uolucres mea dicta procellae,

      Aequa tamen puppi sit Galatea tuae:

35

Vestrum crimen erit talis iactura puellae,

      Nereidesque deae Nereidumque pater.

Vade memor nostri, uento reditura secundo;

      Impleat illa tuos fortior aura sinus.

Tum mare in haec magnus proclinet litora Nereus,

40

     Huc uenti spectent, huc agat aestus aquas.

Ipsa roges, Zephyri ueniant in lintea soli,

      Ipsa tua moueas turgida uela manu.

Primus ego aspiciam notam de litore puppim

      Et dicam "nostros aduehit illa deos!"

45

Excipiamque umeris et multa sine ordine carpam

      Oscula; pro reditu uictima uota cadet,

Inque tori formam molles sternentur harenae

     Et cumulus mensae quilibet esse potest.

Illic adposito narrabis multa Lyaeo,

50

      Paene sit ut mediis obruta nauis aquis,

Dumque ad me properas, neque iniquae tempora noctis

      Nec te praecipites extimuisse Notos.

Omnia pro ueris credam, sint ficta licebit:

      Cur ego non uotis blandiar ipse meis?

55

Haec mihi quam primum caelo nitidissimus alto

      Lucifer admisso tempora portet equo.

1

undis S ς

undas P ς