Ouidius amores 2, 10

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Tu mihi, tu certe, memini, Graecine, negabas

      Vno posse aliquem tempore amare duas.

Per te ego decipior, per te deprensus inermis

     Ecce duas uno tempore turpis amo.

5

Vtraque formosa est, operosae cultibus ambae,

      Artibus in dubio est haec sit an illa prior;

Pulchrior hac illa est, haec est quoque pulchrior illa,

      Et magis haec nobis et magis illa placet.

Erro, uelut uentis discordibus acta phaselos,

10

      Diuiduumque tenent alter et alter amor.

Quid geminas, Erycina, meos sine fine dolores?

      Non erat in curas una puella satis?

Quid folia arboribus, quid pleno sidera caelo,

      In freta collectas alta quid addis aquas?

15

Sed tamen hoc melius, quam si sine amore iacerem:

      Hostibus eueniat uita seuera meis;

Hostibus eueniat uiduo dormire cubili

     Et medio laxe ponere membra toro.

At mihi saeuus Amor somnos abrumpat inertes

20

      Simque mei lecti non ego solus onus;

Me mea disperdat nullo prohibente puella,

      Si satis una potest, si minus una, duae.

Sufficiam: graciles, non sunt sine uiribus artus;

      Pondere, non neruis, corpora nostra carent.

25

Et lateri dabit in uires alimenta uoluptas:

      Decepta est opera nulla puella mea;

Saepe ego lasciue consumpsi tempora noctis,

     Vtilis et forti corpore mane fui.

Felix, quem Veneris certamina mutua perdunt;

30

      Di faciant, leti causa sit ista mei!

Induat aduersis contraria pectora telis

      Miles et aeternum sanguine nomen emat;

Quaerat auarus opes et, quae lassarit arando,

      Aequora periuro naufragus ore bibat;

35

At mihi contingat Veneris languescere motu,

      Cum moriar, medium soluar et inter opus;

Atque aliquis nostro lacrimans in funere dicat

      "Conueniens uitae mors fuit ista tuae."

3

ego P ω

omisit S ς