Ouidius amores 2, 7

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Ergo sufficiam reus in noua crimina semper?

     Vt uincam, totiens dimicuisse piget.

Siue ego marmorei respexi summa theatri,

      Elegis e multis unde dolere uelis;

5

Candida seu tacito uidit me femina uultu,

      In uultu tacitas arguis esse notas;

Si quam laudaui, miseros petis ungue capillos,

     Si culpo, crimen dissimulare putas;

Siue bonus color est, in te quoque frigidus esse,

10

      Seu malus, alterius dicor amore mori.

Atque ego peccati uellem mihi conscius essem:

      Aequo animo poenam, qui meruere, ferunt.

Nunc temere insimulas credendoque omnia frustra

      Ipsa uetas iram pondus habere tuam:

15

Aspice, ut auritus miserandae sortis asellus

      Adsiduo domitus uerbere lentus eat.

Ecce, nouum crimen: sollers ornare Cypassis

      Obicitur dominae contemerasse torum.

Di melius, quam me, si sit peccasse libido,

20

     Sordida contemptae sortis amica iuuet!

Quis Veneris famulae conubia liber inire

      Tergaque complecti uerbere secta uelit?

Adde quod ornandis illa est operosa capillis

     Et tibi per doctas grata ministra manus:

25

Scilicet ancillam, quod erat tibi fida, rogarem?

      Quid, nisi ut indicio iuncta repulsa foret?

Per Venerem iuro puerique uolatilis arcus

      Me non admissi criminis esse reum.

1

Ergo P S ς

ergo ego ω