Ouidius amores 1, 14

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Dicebam "medicare tuos desiste capillos";

      Tingere quam possis, iam tibi nulla coma est.

At si passa fores, quid erat spatiosius illis?

      Contigerant imum, qua patet, usque latus.

5

Quid, quod erant tenues et quos ornare timeres,

      Vela colorati qualia Seres habent,

Vel pede quod gracili deducit aranea filum,

      Cum leue deserta sub trabe nectit opus?

Nec tamen ater erat neque erat tamen aureus ille

10

      Sed, quamuis neuter, mixtus uterque color,

Qualem cliuosae madidis in uallibus Idae

     Ardua derepto cortice cedrus habet.

Adde quod et dociles et centum flexibus apti

      Et tibi nullius causa doloris erant:

15

Non acus abrupit, non uallum pectinis illos;

      Ornatrix tuto corpore semper erat;

Ante meos saepe est oculos ornata nec umquam

     Bracchia derepta saucia fecit acu.

Saepe etiam nondum digestis mane capillis

20

      Purpureo iacuit semisupina toro;

Tum quoque erat neclecta decens, ut Thracia Bacche,

      Cum temere in uiridi gramine lassa iacet.

Cum graciles essent tamen et lanuginis instar,

      Heu, mala uexatae quanta tulere comae!

25

Quam se praebuerant ferro patienter et igni,

     Vt fieret torto nexilis orbe sinus!

Clamabam "scelus est istos, scelus, urere crines.

      Sponte decent: capiti, ferrea, parce tuo.

Vim procul hinc remoue: non est, qui debeat uri;

30

      Erudit admotas ipse capillus acus."

Formosae periere comae, quas uellet Apollo,

      Quas uellet capiti Bacchus inesse suo;

Illis contulerim, quas quondam nuda Dione

      Pingitur umenti sustinuisse manu.

35

Quid male dispositos quereris periisse capillos?

      Quid speculum maesta ponis inepta manu?

Non bene consuetis a te spectaris ocellis:

      Vt placeas, debes immemor esse tui.

Non te cantatae laeserunt paelicis herbae,

40

     Non anus Haemonia perfida lauit aqua,

Nec tibi uis morbi nocuit (procul omen abesto),

      Nec minuit densas inuida lingua comas:

Facta manu culpaque tua dispendia sentis;

      Ipsa dabas capiti mixta uenena tuo.

45

Nunc tibi captiuos mittet Germania crines;

      Tuta triumphatae munere gentis eris.

O quam saepe comas aliquo mirante rubebis

      Et dices "empta nunc ego merce probor:

Nescio quam pro me laudat nunc iste Sygambram;

50

      Fama tamen memini cum fuit ista mea."

Me miserum, lacrumas male continet oraque dextra

      Protegit ingenuas picta rubore genas;

Sustinet antiquos gremio spectatque capillos,

      Ei mihi, non illo munera digna loco.

55

Collige cum uultu mentem: reparabile damnum est:

      Postmodo natiua conspiciere coma.

1

medicare ... desiste P S ς

desiste ... medicare ς