Ouidius amores 1, 7

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Adde manus in uincla meas (meruere catenas),

     Dum furor omnis abit, si quis amicus ades:

Nam furor in dominam temeraria bracchia mouit;

      Flet mea uesana laesa puella manu.

5

Tunc ego uel caros potui uiolare parentes

      Saeua uel in sanctos uerbera ferre deos.

Quid? non et clipei dominus septemplicis Aiax

      Strauit deprensos lata per arua greges,

Et uindex in matre patris, malus ultor, Orestes

10

      Ausus in arcanas poscere tela deas?

Ergo ego digestos potui laniare capillos?

      Nec dominam motae dedecuere comae:

Sic formosa fuit; talem Schoeneida dicam

      Maenalias arcu sollicitasse feras;

15

Talis periuri promissaque uelaque Thesei

     Fleuit praecipites Cressa tulisse Notos;

Sic, nisi uittatis quod erat, Cassandra, capillis,

      Procubuit templo, casta Minerua, tuo.

Quis mihi non "demens", quis non mihi "barbare" dixit?

20

      Ipsa nihil: pauido est lingua retenta metu.

Sed taciti fecere tamen conuicia uultus;

      Egit me lacrimis ore silente reum.

Ante meos umeris uellem cecidisse lacertos;

     Vtiliter potui parte carere mei:

25

In mea uesanas habui dispendia uires

     Et ualui poenam fortis in ipse meam.

Quid mihi uobiscum, caedis scelerumque ministrae?

      Debita sacrilegae uincla subite manus.

An, si pulsassem minimum de plebe Quiritem,

30

      Plecterer, in dominam ius mihi maius erit?

Pessima Tydides scelerum monimenta reliquit:

      Ille deam primus perculit; alter ego.

Et minus ille nocens: mihi quam profitebar amare

     Laesa est; Tydides saeuus in hoste fuit.

35

I nunc, magnificos uictor molire triumphos,

      Cinge comam lauro uotaque redde Ioui,

Quaeque tuos currus comitantum turba sequetur,

      Clamet "io, forti uicta puella uiro est!"

Ante eat effuso tristis captiua capillo,

40

      Si sinerent laesae, candida tota, genae.

Aptius inpressis fuerat liuere labellis

     Et collum blandi dentis habere notam.

Denique si tumidi ritu torrentis agebar

      Caecaque me praedam fecerat ira suam,

45

Nonne satis fuerat timidae inclamasse puellae

      Nec nimium rigidas intonuisse minas

Aut tunicam a summa diducere turpiter ora

     Ad mediam (mediae zona tulisset opem)?

At nunc sustinui raptis a fronte capillis

50

      Ferreus ingenuas ungue notare genas.

Astitit illa amens albo et sine sanguine uultu,

      Caeduntur Pariis qualia saxa iugis;

Exanimis artus et membra trementia uidi,

      Vt cum populeas uentilat aura comas,

55

Vt leni Zephyro gracilis uibratur harundo

      Summaue cum tepido stringitur unda Noto;

Suspensaeque diu lacrimae fluxere per ora,

     Qualiter abiecta de niue manat aqua.

Tunc ego me primum coepi sentire nocentem;

60

     Sanguis erat lacrimae, quas dabat illa, meus.

Ter tamen ante pedes uolui procumbere supplex;

     Ter formidatas reppulit illa manus.

At tu ne dubita (minuet uindicta dolorem)

      Protinus in uoltus unguibus ire meos;

65

Nec nostris oculis nec nostris parce capillis:

     Quamlibet infirmas adiuuat ira manus.

Neue mei sceleris tam tristia signa supersint,

      Pone recompositas in statione comas.

2

ades P ω

adest ς