Ouidius amores 1, 6

Testo base di riferimento: E. J. Kenney, 1961

Cura dell'edizione digitale: A. Romeo, 2009

Altre sezioni


Ianitor (indignum) dura religate catena,

      Difficilem moto cardine pande forem.

Quod precor exiguum est: aditu fac ianua paruo

      Obliquum capiat semiadaperta latus.

5

Longus amor tales corpus tenuauit in usus

      Aptaque subducto corpore membra dedit;

Ille per excubias custodum leniter ire

     Monstrat, inoffensos derigit ille pedes.

At quondam noctem simulacraque uana timebam;

10

      Mirabar, tenebris quisquis iturus erat:

Risit, ut audirem, tenera cum matre Cupido

      Et leuiter "fies tu quoque fortis" ait.

Nec mora, uenit amor: non umbras nocte uolantis,

      Non timeo strictas in mea fata manus;

15

Te nimium lentum timeo, tibi blandior uni:

      Tu, me quo possis perdere, fulmen habes.

Aspice (uti uideas, inmitia claustra relaxa)

      Vda sit ut lacrimis ianua facta meis.

Certe ego, cum posita stares ad uerbera ueste,

20

     Ad dominam pro te uerba tremente tuli.

Ergo, quae ualuit pro te quoque gratia quondam,

      Heu facinus! pro me nunc ualet illa parum?

Redde uicem meritis: grato licet esse, quod optas.

      Tempora noctis eunt; excute poste seram.

25

Excute: sic umquam longa releuere catena,

      Nec tibi perpetuo serua bibatur aqua.

Ferreus orantem nequiquam, ianitor, audis:

      Roboribus duris ianua fulta riget.

Vrbibus obsessis clausae munimina portae

30

      Prosunt: in media pace quid arma times?

Quid facies hosti, qui sic excludis amantem?

      Tempora noctis eunt; excute poste seram.

Non ego militibus uenio comitatus et armis:

      Solus eram, si non saeuus adesset Amor;

35

Hunc ego, si cupiam, nusquam dimittere possum:

      Ante uel a membris diuidar ipse meis.

Ergo Amor et modicum circa mea tempora uinum

      Mecum est et madidis lapsa corona comis.

Arma quis haec timeat? quis non eat obuius illis?

40

      Tempora noctis eunt; excute poste seram.

Lentus es, an somnus, qui te male perdat, amantis

      Verba dat in uentos aure repulsa tua?

At, memini, primo, cum te celare uolebam,

      Peruigil in mediae sidera noctis eras.

45

Forsitan et tecum tua nunc requiescit amica:

     Heu, melior quanto sors tua sorte mea!

Dummodo sic, in me durae transite catenae.

      Tempora noctis eunt; excute poste seram.

Fallimur, an uerso sonuerunt cardine postes

50

      Raucaque concussae signa dedere fores?

Fallimur: impulsa est animoso ianua uento.

      Ei mihi, quam longe spem tulit aura meam!

Si satis es raptae, Borea, memor Orithyiae,

      Huc ades et surdas flamine tunde foris.

55

Vrbe silent tota, uitreoque madentia rore

      Tempora noctis eunt; excute poste seram,

Aut ego iam ferroque ignique paratior ipse,

      Quem face sustineo, tecta superba petam.

Nox et Amor uinumque nihil moderabile suadent:

60

      Illa pudore uacat, Liber Amorque metu.

Omnia consumpsi, nec te precibusque minisque

      Mouimus, o foribus durior ipse tuis.

Non te formosae decuit seruare puellae

      Limina: sollicito carcere dignus eras.

65

Iamque pruinosos molitur Lucifer axes,

      Inque suum miseros excitat ales opus.

At tu, non laetis detracta corona capillis,

      Dura super tota limina nocte iace;

Tu dominae, cum te proiectam mane uidebit,

70

      Temporis absumpti tam male testis eris.

Qualiscumque uale sentique abeuntis honorem,

      Lente nec admisso turpis amante, uale.

Vos quoque, crudeles rigido cum limine postes

     Duraque conseruae ligna, ualete, fores.

1

indignum P S H Ob

indigne ω