Domitius Marsus carminum fragmenta 1

Testo base di riferimento: J. Blänsdorf, 2011

Cura dell'edizione digitale: P. Mastandrea, S. Arrigoni, 2015

Inserimento e controllo dei dati: S. Arrigoni

Altre sezioni


Omnia cum Bauio communia frater habebat,

      Vnianimi fratres sicut habere solent,

Rura domum nummos atque omnia: denique ut aiunt

      Corporibus geminis spiritus unus erat.

5

Sed postquam alterius mulier † concubitum <...>

      Nouit, deposuit alter amicitiam.

[Et] omnia tunc ira, tunc † desoluta omnia

      <Et> noua regna duos accipiunt <dominos>.

3

Rura domum nummos

domum rura nummos dat Philarg. Verg. ecl. 3, 90 cod. Parisin. 11308

Philarg. Verg. ecl. 3, 90 (p. 65 H) de Vergilii inimicis agens: ex quibus Bauius curator fuit (desunt haec uerba in recensione altera) de quibus (exspectes quo) Domitius in Cicuta refert: "omnia ... ".