panegyricus in Messallam corpus Tibullianum 3, 7


Te, Messalla, canam, quamquam tua cognita uirtus

Terret: ut infirmae nequeant subsistere uires,

Incipiam tamen, ac meritas si carmina laudes

Deficiant, humilis tantis sim conditor actis,

5

Nec tua praeter te chartis intexere quisquam

Facta queat, dictis ut non maiora supersint,

Est nobis uoluisse satis. nec munera parua

Respueris. etiam Phoebo gratissima dona

Cres tulit, et cunctis Baccho iucundior hospes

10

Icarus, ut puro testantur sidera caelo

Erigoneque Canisque, neget ne longior aetas.

Quin etiam Alcides, deus ascensurus Olympum,

Laeta Molorcheis posuit uestigia tectis,

Paruaque caelestis placauit mica, nec illis

15

Semper inaurato taurus cadit hostia cornu.

Hic quoque sit gratus paruus labor, ut tibi possim

Inde alios aliosque memor componere uersus.

Alter dicat opus magni mirabile mundi,

Qualis in immenso desederit aere tellus,

20

Qualis et in curuum pontus confluxerit orbem,

Et uagus, e terris qua surgere nititur, aer,

Huic et contextus passim fluat igneus aether,

Pendentique super claudantur ut omnia caelo:

At quodcumque meae poterunt audere camenae,

25

Seu tibi par poterunt seu, quod spes abnuit, ultra

Siue minus (certeque canent minus), omne uouemus

Hoc tibi, nec tanto careat mihi nomine charta.

Nam quamquam antiquae gentis superant tibi laudes,

Non tua maiorum contenta est gloria fama,

30

Nec quaeris quid quaque index sub imagine dicat,

Sed generis priscos contendis uincere honores,

Quam tibi maiores maius decus ipse futuris:

At tua non titulus capiet sub nomine facta,

Aeterno sed erunt tibi magna uolumina uersu,

35

Conuenientque tuas cupidi componere laudes

Vndique quique canent uincto pede quique soluto.

Quis potior, certamen erit: sim uictor in illis,

Vt nostrum tantis inscribam nomen in actis.

Nam quis te maiora gerit castrisue foroue?

40

Nec tamen hic aut hic tibi laus maiorue minorue,

Iusta pari premitur ueluti cum pondere libra,

Prona nec hac plus parte sedet nec surgit ab illa.

Qualis, inaequatum si quando onus urget utrimque,

Instabilis natat alterno depressior orbe,

45

Nam seu diuersi fremat inconstantia uulgi,

Non alius sedare queat; seu iudicis ira

Sit placanda, tuis poterit mitescere uerbis.

Non Pylos aut Ithace tantos genuisse feruntur

Nestora uel paruae magnum decus urbis Vlixem,

50

Vixerit ille senex quamuis, dum terna per orbem

Saecula fertilibus Titan decurreret horis,

Ille per ignotas audax errauerit urbes,

Qua maris extremis tellus includitur undis.

Nam Ciconumque manus aduersis reppulit armis,

55

Nec ualuit lotos coeptos auertere cursus,

Cessit et Aetnaeae Neptunius incola rupis

Victa Maroneo foedatus lumina baccho:

Vexit et Aeolios placidum per Nerea uentos:

Incultos adiit Laestrygonas Antiphatenque,

60

Nobilis Artacie gelida quos irrigat unda:

Solum nec doctae uerterunt pocula Circes,

Quamuis illa foret Solis genus, apta uel herbis

*aptaque* uel cantu ueteres mutare figuras:

Cimmerion etiam obscuras accessit ad arces,

65

Quis numquam candente dies apparuit ortu,

Seu supra terras Phoebus seu curreret infra:

Vidit ut inferno Plutonis subdita regno

Magna deum proles leuibus ius diceret umbris,

Praeteriitque cita Sirenum litora puppi.

70

Illum inter geminae nantem confinia mortis

Nec Scyllae saeuo conterruit impetus ore,

Cum canibus rabidas inter fera serperet undas,

Nec uiolenta suo consumpsit more Charybdis,

Vel si sublimis fluctu consurgeret imo,

75

Vel si interrupto nudaret gurgite pontum.

Non uiolata uagi sileantur pascua Solis,

Non amor et fecunda Atlantidos arua Calypsus,

Finis et erroris miseri Phaeacia tellus.

Atque haec seu nostras inter sunt cognita terras,

80

Fabula siue nouum dedit his erroribus orbem,

Sit labor illius, tua dum facundia, maior.

Nam te non alius belli tenet aptius artes,

Qua deceat tutam castris praeducere fossam,

Qualiter aduersos hosti defigere ceruos,

85

Quemue locum ducto melius sit claudere uallo,

Fontis ubi dulces erumpat terra liquores,

Vt facilisque tuis aditus sit et arduus hosti,

Laudis ut adsiduo uigeat certamine miles

Quis tardamue sudem melius celeremue sagittam

90

Iecerit aut lento perfregerit obuia pilo,

Aut quis equum celeremque arto compescere freno

Possit et effusas tardo permittere habenas

Inque uicem modo derecto contendere passu,

Seu libeat, curuo breuius conuertere gyro,

95

Quis parma, seu dextra uelit seu laeua, tueri,

Siue hac siue illac ueniat grauis impetus hastae,

Aptior, aut signata cita loca tangere funda.

Iam simul audacis ueniant certamina Martis

Aduersisque parent acies concurrere signis,

100

Tum tibi non desit faciem componere pugnae,

Seu sit opus quadratum acies consistat in agmen,

Rectus ut aequatis decurrat frontibus ordo,

Seu libeat duplicem seiunctim cernere martem,

Dexter uti laeuum teneat dextrumque sinister

105

Miles sitque duplex gemini uictoria casus.

At non per dubias errant mea carmina laudes:

Nam bellis experta cano. testis mihi uictae

Fortis Iapydiae miles, testis quoque fallax

Pannonius, gelidas passim disiectus in Alpes,

110

Testis Arupinis et pauper natus in aruis,

Quem si quis uideat uetus ut non fregerit aetas,

Terna minus Pyliae miretur saecula famae.

112a

Namque senex longae peragit dum tempora uitae,

Centum fecundos Titan renouauerit annos,

Ipse tamen uelox celerem super edere corpus

115

Audet equum ualidisque sedet moderator habenis.

Te duce non alias conuersus terga Domator

Libera Romanae subiecit colla catenae.

Nec tamen his contentus eris: maiora peractis

Instant, compertum est ueracibus ut mihi signis,

120

Quis Amythaonius nequeat certare Melampus.

Nam modo fulgentem Tyrio subtemine uestem

Indueras oriente die duce fertilis anni,

Splendidior liquidis cum Sol caput extulit undis

Et fera discordes tenuerunt flamina uenti,

125

Curua nec adsuetos egerunt flumina cursus,

Quin rapidum placidis etiam mare constitit undis,

Vlla nec aerias uolucris perlabitur auras

Nec quadrupes densas depascitur aspera siluas,

Quin largita tuis sit multa silentia uotis.

130

Iuppiter ipse leui uectus per inania curru

Affuit et caelo uicinum liquit Olympum

Intentaque tuis precibus se praebuit aure

Cunctaque ueraci capite adnuit: additus aris

Laetior eluxit structos super ignis aceruos.

135

Quin hortante deo magnis insistere rebus

Incipe: non idem tibi sint aliisque triumphi.

Non te uicino remorabitur obuia marte

Gallia nec latis audax Hispania terris

Nec fera Theraeo tellus obsessa colono,

140

Nec qua uel Nilus uel regia lympha Choaspes

Profluit aut rapidus, Cyri dementia, Gyndes,

Aret Araccaeis aut unda *caristia* campis.

Nec qua regna uago Tamyris finiuit Araxe,

Impia nec saeuis celebrans conuiuia mensis

145

Vltima uicinus Phoebo tenet arua Padaeus,

Quaque Hebrus Tanaisque Getas rigat atque Magynos.

Quid moror? Oceanus ponto qua continet orbem,

Nulla tibi aduersis regio sese offeret armis.

Te manet inuictus Romano marte Britannus

150

Teque interiecto mundi pars altera sole.

Nam circumfuso consistit in aere tellus

Et quinque in partes toto disponitur orbe.

Atque duae gelido uastantur frigore semper:

Illic et densa tellus absconditur umbra,

155

Et nulla incepto perlabitur unda liquore,

Sed durata riget densam in glaciemque niuemque,

Quippe ubi non umquam Titan super egerit ortus.

At media est Phoebi semper subiecta calori,

Seu propior terris aestiuum fertur in orbem

160

Seu celer hibernas properat decurrere luces:

Non igitur presso tellus exsurgit aratro,

Nec frugem segetes praebent neque pabula terrae:

Non illic colit arua deus, Bacchusue Ceresue,

Vlla nec exustas habitant animalia partes.

165

Fertilis hanc inter posita est interque rigentes

Nostraque et huic aduersa solo pars altera nostro,

Quas similis utrimque tenens uicinia caeli

Temperat, alter et alterius uires necat aer:

Hinc placidus nobis per tempora uertitur annus:

170

Hinc et colla iugo didicit summittere taurus

Et lenta excelsos uitis conscendere ramos,

Tondeturque seges maturos annua partus,

Et ferro tellus, pontus confunditur aere,

Quin etiam structis exsurgunt oppida muris.

175

Ergo ubi praeclaros poscent tua facta triumphos,

Solus utroque idem diceris magnus in orbe.

Non ego sum satis ad tantae praeconia laudis,

Ipse mihi non si praescribat carmina Phoebus.

Est tibi, qui possit magnis se accingere rebus,

180

Valgius: aeterno propior non alter Homero.

Languida non noster peragit labor otia, quamuis

Fortuna, ut mos est illi, me aduersa fatiget.

Nam mihi, cum magnis opibus domus alta niteret,

Cui fuerant flaui ditantes ordine sulci

185

Horrea fecundas ad deficientia messis,

Cuique pecus denso pascebant agmine colles,

Et domino satis et nimium furique lupoque,

Nunc desiderium superest: nam cura nouatur,

Cum memor ante actos semper dolor admonet annos

190

Sed licet asperiora cadant spolierque relictis,

Non te deficient nostrae memorare camenae.

Nec solum tibi Pierii tribuentur honores:

Pro te uel rapidas ausim maris ire per undas,

Aduersis hiberna licet tumeant freta uentis,

195

Pro te uel densis solus subsistere turmis

Vel paruum Aetnaeae corpus committere flammae.

Sum quodcumque, tuum est. nostri si paruula cura

Sit tibi, quanta libet, si sit modo, non mihi regna

Lydia, non magni potior sit fama Gylippi,

200

Posse Meleteas nec mallem uincere chartas.

Quod tibi si uersus noster, totusue minusue,

Vel bene sit notus, summo uel inerret in ore,

Nulla mihi statuent finem te fata canendi.

Quin etiam mea tunc tumulus cum texerit ossa,

205

Seu matura dies celerem properat mihi mortem,

Longa manet seu uita, tamen, mutata figura

Seu me finget equum rigidos percurrere campos

Doctum seu tardi pecoris sim gloria taurus

Siue ego per liquidum uolucris uehar aera pennis,

210

Quandocumque hominem me longa receperit aetas,

Inceptis de te subtexam carmina chartis.