Di meliora ferant, nec sint insomnia uera
Quae tulit hesterna pessima nocte quies.
Ite procul (uanum est) falsumque auertite uisum:
Desinite in nobis quaerere uelle fidem.
5
Diui uera monent, uenturae nuntia sortis
Vera monent Tuscis exta probata uiris:
Somnia fallaci ludunt temeraria nocte
Et pauidas mentes falsa timere iubent
Et natum in curas hominum genus omina noctis
10
Farre pio placant et saliente sale.
Et tamen, utcumque est, siue illi uera moneri,
Mendaci somno credere siue uolent,
Efficiat uanos noctis Lucina timores
Et frustra immeritum praetimuisse uelit,
15
Si mea nec turpi mens est obnoxia facto
Nec laesit magnos impia lingua deos.
Iam Nox aetherium nigris emensa quadrigis
Mundum caeruleo lauerat amne rotas,
Nec me sopierat menti deus utilis aegrae,
20
Somnus: sollicitas deserit ille domos.
Tandem, cum summo Phoebus prospexit ab ortu,
Pressit languentis lumina sera quies.
Hic iuuenis casta redimitus tempora lauro
Est uisus nostra ponere sede pedem.
25
Non uidit quicquam formosius ulla priorum
Aetas, humanum nec fuit illud opus.
Intonsi crines longa ceruice fluebant,
Stillabat Syrio myrrea rore coma.
Candor erat, qualem praefert Latonia Luna,
30
Et color in niueo corpore purpureus,
Vt iuueni primum uirgo deducta marito
Inficitur teneras ore rubente genas,
Aut cum contexunt amarantis alba puellae
Lilia, ut autumno candida mala rubent.
35
Ima uidebatur talis illudere palla:
Namque haec in nitido corpore uestis erat.
Artis opus rarae, fulgens testudine et auro,
Pendebat laeua garrula parte lyra.
Hanc primum feriens plectro modulatus eburno,
40
Felices cantus ore sonante dedit.
Sed postquam fuerant digiti cum uoce locuti,
Edidit haec dulci tristia uerba modo.
"Salue, cura deum: casto nam rite poetae
Phoebusque et Bacchus Pieridesque fauent:
45
Sed proles Semeles Bacchus doctaeque sorores
Dicere non norunt, quid ferat hora sequens:
At mihi fatorum leges aeuique futuri
Euentura pater posse uidere dedit.
Quare ego quae dico non fallax accipe, uates,
50
Quodque deus uero Cynthius ore feram.
Tantum cara tibi, quantum nec filia matri,
Quantum nec cupido bella puella uiro,
Pro qua sollicitas caelestia numina uotis,
Quae tibi securos non sinit ire dies,
55
Et cum te fusco Somnus uelauit amictu,
Vanum nocturnis fallit imaginibus,
Carminibus celebrata tuis formosa Neaera
Alterius mauult esse puella uiri,
Diuersasque tuis agitat mens impia curas,
60
Nec gaudet casta nupta Neaera domo.
A crudele genus nec fidum femina nomen!
A pereat, didicit fallere siqua uirum!
Sed flecti poterit (mens est mutabilis illis):
Tu modo cum multa bracchia tende prece.
65
Saeuus Amor docuit ualidos temptare labores,
Saeuus Amor docuit uerbera posse pati.
Me quondam Admeti niueas pauisse iuuencas
Non est in uanum fabula ficta iocum:
Tunc ego nec cithara poteram gaudere sonora
70
Nec similes chordis reddere uoce sonos,
Sed perlucenti cantum meditabar auena
Ille ego Latonae filius atque Iouis.
Nescis quid sit amor, iuuenis, si ferre recusas
Immitem dominam coniugiumque ferum.
75
Ergo ne dubita blandas adhibere querelas:
Vincuntur molli pectora dura prece.
Quod si uera canunt sacris oracula templis,
Haec illi nostro nomine dicta refer.
Hoc tibi coniugium promittit Delius ipse:
80
Felix hoc alium desine uelle uirum."
Dixit et ignauus defluxit corpore somnus.
A ego ne possim tanta uidere mala!
Nec tibi crediderim uotis contraria uota
Nec tantum crimen pectore inesse tuo:
85
Nam te nec uasti genuerunt aequora ponti
Nec flammam uoluens ore Chimaera fero
Nec canis anguina redimitus terga caterua,
Cui tres sunt linguae tergeminumque caput,
Scyllaque uirgineam canibus succincta figuram,
90
Nec te conceptam saeua leaena tulit,
Barbara nec Scythiae tellus horrendaue Syrtis;
Sed culta et duris non habitanda domus
Et longe ante alias omnes mitissima mater
Isque pater quo non alter amabilior.
95
Haec deus in melius crudelia somnia uertat
Et iubeat tepidos irrita ferre Notos.