Plautus Cistellaria


Quom ego antehac te amaui et mi amicam esse creui,

Mea Gymnasium, et matrem tuam, tum id mihi hodie

Aperuisti, tu atque haec: soror si mea esses,

Qui magis potueris mi honorem ire habitum,

5

Nescio, nisi, ut meus est animus, fieri non posse arbitror;

Ita omnibus relictis rebus mihi frequentem operam dedistis.

Eo ego uos amo et eo a me magnam iniistis gratiam.

Pol isto quidem nos pretio tanti est; facile est frequentare

Tibi utilisque habere:

10

Ita in prandio nos lepide ac nitide

Accepisti apud te, ut semper meminerimus.

Lubenti edepol animo factum et fiet a me,

Quae uos arbitrabor uelle, ea ut expetessam.

Quod ille dixit, qui secundo uento uectus est tranquillo mari,

15

Ventum gaudeo - ecastor ad ted, ita hodie hic acceptae sumus

Suauibus modis,

Nec nisi disciplina apud te fuit quicquam ibi quin mihi placeret.

Quid ita, amabo? Raro nimium dabat quod biberem, id merum infuscabat.

20

Amabo, hicine istuc decet? Iusque fasque est:

Nemo alienus hic est. Merito uostro amo uos,

Quia me colitis, magni facitis. Decet pol, mea Selenium,

Hunc esse ordinem beniuolentis inter se

Beneque amicitia utier,

25

Vbi istas uideas summo genere gnatas, summatis matronas,

Vt amicitiam colunt atque ut eam iunctam bene habent inter se.

Si idem istuc nos faciamus, si imitemur, ita tamen uix uiuimus

Cum inuidia summa. Suarum opum nos uolunt esse indigentis.

30

Nostra copia nil uolunt nos potesse

Suique omnium rerum nos indigere,

Vt sibi simus supplices.

Eas si adeas, abitum quam aditum malis, ita nostro ordini

Palam blandiuntur, clam, si occasio usquam est,

35

Aquam frigidam subdole suffundunt.

Viris cum suis praedicant nos solere,

Suas paelices esse aiunt, eunt depressum.

Quia nos libertinae sumus, et ego et tua mater, ambae

Meretrices fuimus: illa te, ego hanc mihi educaui

40

Ex patribus conuenticiis. Neque ego hanc superbiai

Caussa pepuli ad meretricium quaestum, nisi ut ne essurirem.

At satius fuerat eam uiro dare nuptum potius. Heia!

Haec quidem ecastor cottidie uiro nubit, nupsitque hodie,

Nubet mox noctu: numquam ego hanc uiduam cubare siui.

45

Nam si haec non nubat, lugubri fame familia pereat.

Necesse est quo tu me modo uoles esse ita esse, mater.

Ecastor hau me paenitet, si ut dicis ita futura es.

Nam si quidem ita eris ut uolo, numquam hac aetate fies

Semperque istam quam nunc habes aetatulam optinebis,

50

Multisque damno et mihi lucro sine meo saepe eris sumptu.

Di faxint! Sine opera tua di horunc nil facere possunt.

Equidem hercle addam operam sedulo; sed tu inter istaec uerba,

Meus oculus, mea Selenium, - numquam ego te tristiorem

Vidi esse. Quid, cedo, te opsecro, tam abhorret hilaritudo?

55

Neque munda adaeque es, ut soles (hoc sis uide, ut petiuit

Suspiritum alte) et pallida es. Eloquere utrumque nobis,

Et quid tibi est et quid uelis nostram operam, ut nos sciamus.

Noli, opsecro, lacrumis tuis mi exercitum imperare.

Misera excrucior, mea Gymnasium: male mihi est, male maceror;

60

Doleo ab animo, doleo ab oculis, doleo ab aegritudine.

Quid dicam, nisi stultitia mea me in maerorem rapi?

Indidem unde oritur facito ut facias stultitiam sepelibilem.

Quid faciam? In latebras apscondas pectore penitissumo.

Tuam stultitiam sola facito ut scias sine aliis arbitris.

65

At mihi cordolium est. Quid? id unde est tibi cor? commemora opsecro;

Quod neque ego habeo neque quisquam alia mulier, ut perhibent uiri.

Si quid est quod doleat, dolet; si autem non est - tamen hoc hic dolet.

Amat haec mulier. Eho an amare occipere amarum est, opsecro?

Namque ecastor Amor et melle et felle est fecundissumus;

70

Gustui dat dulce, amarum ad satietatem usque oggerit.

Ad istam faciem est morbus qui me, mea Gymnasium, macerat.

Perfidiosus est Amor. Ergo in me peculatum facit.

Bono animo es, erit isti morbo melius. Confidam fore,

Si medicus ueniat qui huic morbo facere medicinam potest.

75

Veniet. Spissum istuc amanti est uerbum "ueniet", nisi uenit.

Sed ego mea culpa et stultitia peius misera maceror,

Quom ego illum unum mi exoptaui quicum aetatem degerem.

Matronae magis conducibilest istuc, mea Selenium,

Vnum amare et cum eo aetatem exigere quoi nuptast semel.

80

Verum enim meretrix fortunati est oppidi simillima:

Non potest suam rem optinere sola sine multis uiris.

Hoc uolo agatis. Qua accersitae caussa ad me estis eloquar.

Nam mea mater, quia ego nolo me meretricem dicier,

Opsecutast, gessit morem oranti morigerae mihi,

85

Vt me, quem ego amarem grauiter, sineret cum eo uiuere.

Stulte ecastor fecit. Sed tu enumquam cum quiquam uiro

Consueuisti? Nisi quidem cum Alcesimarcho, nemine,

Nec pudicitiam imminuit meam mihi quisquam alius. Opsecro,

Quo is homo insinuauit pacto se ad te? Per Dionysia

90

Mater pompam me spectatum duxit. Dum redeo domum,

Conspicillo consecutust clanculum me usque ad fores.

Inde in amicitiam insinuauit cum matre et mecum simul

Blanditiis, muneribus, donis. Mihi istunc uellem hominem dari,

Vt ego illum uorsarem! Quid opust uerbis? consuetudine

95

Coepi amare contra ego illum, et ille me. O mea Selenium,

Adsimulare amare oportet. Nam si ames, extempulo

Melius illi multo quem ames consulas quam rei tuae.

At ille conceptis iurauit uerbis apud matrem meam

Me uxorem ducturum esse: ei nunc alia ducendast domum,

100

Sua cognata Lemniensis, quae habitat hic in proxumo.

Nam eum pater eius subegit. Nunc mea mater iratast mihi,

Quia non redierim domum ad se, postquam hanc rem resciuerim,

Eum uxorem ducturum esse aliam. Nihil amori iniuriumst.

Nunc te amabo ut hanc <hic unum> triduom hoc solum sinas

105

Esse et hic seruare apud me. Nam ad matrem accersita sum.

Quamquam istuc mihi erit molestum triduom, et damnum dabis,

Faciam. Facis benigne et amice. Sed tu, Gymnasium mea,

Si me apsente Alcesimarchus ueniet, nolito acriter

Eum inclamare: utut erga me est meritus, in cordi est tamen.

110

Sed, amabo, tranquille: ne quid quod illi doleat dixeris.

Accipias clauis: si quid tibi opus erit prompto, promito.

Ego uolo ire. Vt mi exciuisti lacrumas! Gymnasium mea,

Bene uale. Cura te, amabo. Sicine inmunda, opsecro,

Ibis? Inmundas fortunas aequom est squalorem sequi.

115

Amiculum hoc sustolle saltem. Sine trahi, quom egomet trahor.

Quando ita tibi lubet, uale atque salue. Si possim uelim.

Numquid me uis, mater, intro quin eam? ecastor mihi

Visa amare. Istoc ergo auris grauiter optundo tuas,

Ne quem ames. Abi intro. Numquid me uis? Vt ualeas. Vale.

120

Idem mihist quod magnae parti uitium mulierum

Quae hunc quaestum facimus: quae ubi saburratae sumus,

Largiloquae extemplo sumus, plus loquimur quam sat est.

Nam illanc ego olim, quae hinc flens abiit, paruolam

Puellam proiectam ex angiportu sustuli.

125

Adulescens quidam hic est adprime nobilis

[Quin ego nunc quia sum onusta mea ex sententia

Quiaque adeo me compleui flore Liberi,

Magis libera uti lingua conlibitum est mihi,

Tacere nequeo misera quod tacito usus est].

130

Sicyone, summo genere; ei uiuit pater.

Is amore misere hanc deperit mulierculam,

Quae hinc modo flens abiit. Contra amore eum haec perdita est.

Eam meae ego amicae dono huic meretrici dedi,

Quae saepe mecum mentionem fecerat,

135

Puerum aut puellam alicunde ut reperirem sibi,

Recens natum, eapse quod sibi supponeret.

Vbi mihi potestas primum euenit, ilico

Feci eiius ei quod me orauit copiam.

Postquam eam puellam a med accepit, ilico

140

Eandem puellam peperit quam a me acceperat,

Sine opstetricis opera et sine doloribus,

Item ut aliae pariunt, quae malum quaerunt sibi.

Nam amatorem aibat esse peregrinum sibi

Suppositionemque eiius facere gratia.

145

Id duae nos solae scimus, ego quae illi dedi

Et illa quae a me accepit - praeter uos quidem.

Haec sic res gesta est. Si quid usus uenerit,

Meminisse ego hanc rem uos uolo. Ego abeo domum.

Vtrumque haec, et multiloqua et multibiba, est anus.

150

Satin uix reliquit deo quod loqueretur loci,

Ita properauit de puellae proloqui

Suppositione. Quod si tacuisset, tamen

Ego eram dicturus, deus, qui poteram planius.

Nam mihi Auxilio est nomen. Nunc operam date,

155

Vt ego argumentum hoc uobis plane perputem.

Fuere Sicyoni iam diu Dionysia.

Mercator uenit huc ad ludos Lemnius,

Isque hic compressit uirginem, adulescentulus,

Vi, uinulentus, multa nocte, in uia.

160

Is ubi malam rem scit se meruisse, ilico

Pedibus perfugium peperit, in Lemnum aufugit,

Vbi habitabat tum. Illa quam compresserat

Decumo post mense exacto hic peperit filiam.

Quoniam reum eiius facti nescit qui siet,

165

Paternum seruom sui participat consili,

Dat eam puellam ei seruo exponendam ad necem.

Is eam proiecit. Haec puellam sustulit.

Ille clam opseruauit seruos <qui eam proiecerat>

Quo aut quas in aedis haec puellam deferat.

170

Vt eampse uos audistis confiterier,

Dat eam puellam meretrici Melaenidi,

Eaque educauit eam sibi pro filia

Bene ac pudice. Tum illic autem Lemnius

Propinquam uxorem duxit, cognatam suam.

175

Ea diem suom obiit, facta morigera est uiro.

Post<quam> ille uxori iusta fecit, ilico

Huc commigrauit; duxit uxorem hic sibi

Eandem quam olim uirginem hic compresserat,

Et eam cognoscit esse quam compresserat;

180

Illa illi dicit eiius se ex iniuria

Peperisse gnatam atque eam se seruo ilico

Dedisse exponendam. Ille extemplo seruolum

Iubet illum eundem persequi, si qua queat

Reperire quae sustulerit. Ei rei nunc suam

185

Operam usque adsiduo seruos dat, si possiet

Meretricem illam inuenire quam olim tollere,

Quom ipse exponebat, ex insidiis uiderat.

Nunc quod relicuom restat uolo persoluere

Vt expungatur nomen, ne quid debeam.

190

Adulescens hic est Sicyoni: ei uiuit pater.

Is amore proiecticiam illam deperit

Quae dudum flens hinc abiit ad matrem suam,

Et illa hunc contra, qui est amor suauissumus.

Vt sunt humana, nihil est perpetuom datum.

195

Pater adulescenti dare uolt uxorem; hoc ubi

Mater resciuit, iussit accersi eam domum.

Haec sic res gesta est. Bene ualete et uincite

Virtute uera, quod fecistis antidhac;

Seruate uostros socios, ueteres et nouos,

200

Augete auxilia uostris iustis legibus,

Perdite perduellis, parite laudem et lauream,

Vt uobis uicti Poeni poenas sufferant.

Credo ego Amorem primum apud homines carnuficinam commentum.

Hanc ego de me coniecturam domi facio, ni foris quaeram,

205

Qui omnis homines supero, antideo cruciabilitatibus animi.

Iactor, crucior, agitor,

Stimulor, uorsor

In amoris rota, miser exanimor,

Feror, differor, distrahor, diripior,

210

Ita nubilam mentem animi habeo.

212

Vbi sum, ibi non sum, ubi non sum, ibi est animus,

Ita mi omnia sunt ingenia;

Quod lubet, non lubet iam id continuo,

215

Ita me Amor lassum animi ludificat,

Fugat, agit, appetit, raptat, retinet,

218

Lactat, largitur: quod dat non dat; deludit:

Modo quod suasit, <id> dissuadet,

220

Quod dissuasit, id ostentat.

Maritumis moribus mecum expetitur:

Ita meum frangit amantem animum;

Neque, nisi quia miser non eo pessum,

Mihi ulla abest perdito permities.

225

Ita pater apud uillam detinuit

Me hos dies sex ruri continuos,

228

Neque licitum interea est meam amicam uisere <misero>.

Estne hoc miserum memoratu?

230

Nudiussextus

* * *

* * *

231

Potine tu homo facinus facere strenuom? Aliorum adfatim est

Qui faciant. Sane ego me nolo fortem perhiberi uirum.

* * *

233

Sed quid istuc? Mala multa dici mihi uolo. Qua gratia?

Quia uiuo. Facile id quidem edepol possum, si tu uis. Volo.

235

At enim ne tu exponas pugnos tuos in imperio meo.

Numquam edepol faciam. Fidem da. Do, non facturum esse me.

Sed ego primum, tot qui ab amica abesse potuerim dies,

Sum nihili. Nihili hercle uero es. * perdite,

Quae me amaret contra. Dignus hercle es infortunio.

240

Ei me <tot tam> acerba facere in corde! Frugi numquam eris.

Praesertim quae coniurasset mecum et firmasset fidem,

Neque deos neque homines aequom est facere tibi posthac bene.

Quae esset aetatem exactura mecum in matrimonio,

Compedis te capere oportet neque eas umquam ponere.

245

Quae mihi esset commendata et meae fide concredita,

Hercle te uerberibus multum caedi oportere arbitror.

Quae mellillam me uocare et suauium solitast suom.

Ob istuc unum uerbum dignus deciens qui furcam feras.

Egomet laetor. Sed quid auctor nunc mihi es? Dicam tibi:

250

Supplicium illi des, suspendas te, ne tibi suscenseat.

Quian * * *

Quid tu ergo <timebas> nam? * * te manuleo

* ue <amica ne te caiet> * * *

* * *

* * *

273

Quid si amo? * * est amor

* * atque illam quam <te> amare intellego

275

* * si conclusos uos <me> habere in carcere

* * * amoris noctesque et dies

Ni emortuos * * *

Mihi numquam quisquam * * *

Immo maxumus.

280

Nam qui amant stulte atque inmodeste atque inprobe

* * * -ne ament.

283

Vn * * anus. Thynisce, ubi tu es? Ecce me.

I, adfer mihi arma. <Arma?> Et loricam adducito.

285

Loricam adducam? * * * adducere.

I, curre, equom adfer. peri, hercle hic insanit miser.

Abi atque hastatos multos, multos uelites,

Multos cum multis - nil moror precario.

Vbi sunt quae iussi? Sanus hic non est satis.

290

Manu esse credo nocitum, quom illaec sic facit.

Vtrum deliras, quaeso, an astans somnias,

Qui equom me adferre iubes, loricam adducere,

Multos hastatos, postid multos uelites,

Multos cum multis? haec tu peruorsario

295

Mihi fabulatus. Dixin ego istaec, opsecro?

Modo quidem hercle haec dixisti. Non praesens quidem.

Praestigiator es, siquidem hic non es atque ades.

Video ego te Amoris ualide tactum toxico,

Adulescens; eo te magis uolo monitum. Mone.

300

Caue sis cum Amore tu umquam bellum sumpseris.

Quid faciam? Ad matrem eiius deuenias domum,

Expurges, iures, ores blande per precem

Eamque exores ne tibi suscenseat.

Expurigabo hercle omnia ad raucam rauim.

* * *

* * *

305

Prohibet diuitiis maxumis, dote altili atque opima.

* * *

306

Mulierculam exornatulam. * quidem hercle scita.

Quamquam uetus cantherius sum, etiam nunc, ut ego opinor,

Adhinnire equolam possum ego hanc, si detur sola soli.

Nimis opportune mi euenit rediisse Alcesimarchum;

310

Nam sola nulla inuitior solet esse. Me uocato

Ne sola sis: ego <te>cum <ero, uolo> ego agere, ut tu agas aliquid.

Nimis lepide <ex>concinnauit hasce aedis Alcesimarchus.

Vt quom Venus adgreditur, placet! lepidumst amare semper.

Venerem meram haec aedes olent, quia amator expoliuit.

315

Non modo ipsa lepidast, commode quoque hercle fabulatur.

Sed quom dicta huius interpretor, haec herclest, ut ego opinor,

Meum quae corrumpit filium. Suspiciost eam esse,

Vtpote quam numquam uiderim; de opinione credo.

Nam hasce aedis conductas habet meus gnatus, haec ubi astat:

320

Hoc hanc eam esse opiniost; nam haec illum nominauit.

Quid si adeam atque appellem? - mali damnique inlecebra, salue.

* * * uapulabis.

* * * apud te.

* * *

330

* * * Intrabo,

Nam meretricem astare in uia solam prostibuli sanest.

* * *

341

Malum aufer, bonum mihi opus est

362

* * * quid uis.

Volo ex te scire, quidquid est meus filius quod fecit,

Quid ego usquam male feci tibi aut meus quisquam, id edisserta,

365

Quam ob rem me meumque filium cum matre remque nostram

Habes perditui et praedatui? Miser errat, ut ego dixi.

Lepidast materies, ludam ego hunc, nam occasio uidetur.

Potin operam inique equidem malam ... innocenti?

Sed opsecro te, nullunest tibi amator alius quisquam?

370

Nisi tuos modo unus filiust, quem quidem ego amem alius nemo est.

At * nil moror: damno sunt <tui> mihi similes.

Quid * Visne est is arbitratus?

Datores negotioli bellissumi senices soletis esse?

* * *

374

Me respondere postulas? iniurium est.

375

Stipulari semper me ultro oportet a uiris,

Eum quaestum facio, nil uiris promittere.

Siquidem imperes pro copia, pro recula

Quin is, si itura es? nimium is uegrandi gradu.

Pol ad cubituram, mater, magis sum exercita

380

Fere quam ad cursuram. Eo sum tardiuscula.

Meminere officium suom.

Ita mustulentus uentus naris attigit.

Capillo scisso atque excissatis auribus

Quae quasi carnuficis angiporta purigans

405

Non quasi nunc haec sunt hic, limaces liuidae,

Febriculosae, miserae amicae, osseae,

Diobolares, schoeniculae, miraculae,

Cum extertis talis, cum todillis crusculis

* * *

* * *

449

Molestus es.

450

Meae issula sua aedes egent. Ad me sine ducam. Aufer manum.

Germana mea sororcula. Repudio te fraterculum.

Tum tu igitur, mea matercula. Repudio te puerculum.

Opsecro te - Valeas. Vt sinas - Nil moror. Expurgare me.

<Oppressas>. Sine dicam - Satis sapit mihi tuis peiiuriis.

455

Vera. Si ea sunt, at nunc non potis est. Supplicium uolo

Polliceri. At mihi aps te accipere non lubet. Em omnia

Patior iure. Hoc illei uolup est neque tis misereri decet.

459

Quemquam hominem. Inter * * uerba dare *

460

Non illa * * qui frangant foedera

463

At ego nec do neque te amittam hodie, nisi quae uolo tecum loqui

Das mihi operam.

465

Potin ut mihi molestus ne sis? Quin id est

Nomen mihi,

Omnes mortales uocant Molestum. *

Quo * * opsecro. At frustra opsecras.

469

Quia sine omni * die suom. Dabo

470

Ius iurandum. * *

At ego nunc <ab> illo mihi <caueo> iure iurando tuo;

Similest ius iurandum amantum quasi ius confusicium.

Nescias *

* nugas agis.

477

Supplicium dabo *

Quo modo ego *

* Quia es nanctus nouam,

480

Quae * quaedam quasi tu nescias.

* Di deaeque illam perdant pariter!

* umquam, si hoc fallo. nil moror

* falsum fallis, eo * at fides.

Postremo, si mihi dedisses uerba, dis numquam dares.

485

Quin equidem illam ducam uxorem. Ducas, si *

Nunc hoc si tibi commodumst, quae *

Instruxi illi aurum atque uestem. *

Siquidem amabas, proin * illi instrui.

Sed sino. Iam hoc mihi responde quod <ego> te rogo <ocius>.

490

Instruxisti *

Tibi ita ut uoluisti * Quod uolo.

Eo facetus quia tibi aliast sponsa locuples Lemnia.

Habeas. Neque nos factione tanta quanta tu sumus

Neque opes nostrae tam sunt ualidae quam tuae; uerum tamen

495

Hau metuo ne ius iurandum nostrum quisquam culpitet:

Tu iam, si quid tibi dolebit, scies qua doleat gratia.

Di me perdant - Quodcumque optes, tibi uelim contingere.

Sei illam uxorem duxero umquam, mihi quam despondit pater!

Et me, si umquam tibi uxorem filiam dedero meam.

500

Patierin me peiierare? Pol te aliquanto facilius

Quam me meamque rem perire et ludificari filiam.

Abi, quaere ubi iuri iurando tuo sit satias supsidi:

Hic apud nos iam, Alcesimarche, confregisti tesseram.

Face semel periclum. Feci saepe, quod factum queror.

505

Redde mihi illam. Inter nouam rem uerbum usurpabo uetus:

"Quod dedi datum non uellem, quod relicuomst non dabo".

Non remissura es mihi illam? Pro me responsas tibi.

Non remittes? Scis iam dudum omnem meam sententiam.

Satin istuc tibi in corde certumst? Quin ne commentor quidem.

510

[Non edepol <ego> istaec tua dicta nunc in auris recipio.

Non? hem, quid agis igitur? Animum aduorte iam, ut quid agam scias.]

At ita me di deaeque, superi atque inferi et medioxumi,

Itaque me Iuno regina et Iouis supremi filia

Itaque me Saturnus eiius patruos - Ecastor pater.

515

Itaque me Ops opulenta, illius auia - Immo mater quidem.

Iuno filia et Saturnus patruos et summus Iuppiter

Tu me delenis, propter te haec pecco. Perge dicere.

Anne etiam quid consultura sis sciam? Perge eloqui.

Non remittam. Definitumst. Enim uero ita me Iuppiter

520

Itaque me Iuno itaque Ianus ita - quid dicam nescio.

Iam scio. Immo, mulier, audi, meam ut scias sententiam.

Di me omnes, magni minutique et etiam patellarii,

Faxint ne ego <dem uiuae> uiuos sauium Selenio,

Nisi ego teque tuamque filiam aeque hodie optruncauero,

525

Poste autem cum primo luci cras nisi ambo occidero,

Et equidem hercle nisi pedatu tertio omnis ecflixero,

Nisi tu illam remittis ad me. Dixi quae uolui. Vale.

Abiit intro iratus. Quid ego nunc agam? si redierit

Illa ad hunc, ibidem loci res erit: ubi odium occeperit,

530

Illam extrudet, tum hanc uxorem Lemniam ducet domum.

Sed tamen ibo et persequar: amans ne quid faciat, cauto opust.

Postremo, quando aequa lege pauperi cum diuite

Non licet, perdam operam potius quam carebo filia.

Sed quis hic est qui recta platea cursum huc contendit suom?

535

Et illud paueo et hoc formido, ita tota sum misera in metu.

Anum sectatus sum clamore per uias,

Miserrumam habui. Vt illaec hodie quot modis

Moderatrix <linguae> fuit atque inmemorabilis!

Quot illi blanditias, quid illi promisi boni,

540

Quot admoeniui fabricas, quot fallacias

In quaestione! uix exsculpsi ut diceret,

Quia ei promisi dolium uini dare.

Audire uocem uisa sum ante aedis modo

Mei Lampadisci serui. Non surda es, era:

545

Recte audiuisti. Quid agis hic? quod gaudeas.

Quid id est? Hinc ex hisce aedibus paullo prius

Vidi exeuntem mulierem - Illam quae meam

Gnatam sustulerat? Rem tenes. Quid postea?

Dico ei quo pacto eam ab hippodromo uiderim

550

Erilem nostram filiam sustollere.

Extimuit tum illa. Iam horret corpus, cor salit.

Nam mihi ab hippodromo memini adferri paruolam

Puellam eamque me mihi supponere.

Age perge, quaeso. Animus audire expetit

555

Vt gesta res sit. Vtinam audire non queas.

* * *

556

Pergo illam onerare dictis: "illaec ted anus

Fortunis ex secundis ad miseras uocat.

Nam illaec tibi nutrix est, ne matrem censeas.

Ego te redduco et uoco ad <summas> ditias,

560

Vbi tu locere in luculentam familiam,

Vnde tibi talenta magna uiginti pater

Det dotis; non enim hic ubi ex Tusco modo

Tute tibi indigne dotem quaeras corpore".

An, amabo, meretrix illa est quae illam sustulit?

565

Immo meretrix fuit; sed ut sit, de ea re eloquar.

Iam perducebam illam ad me suadela mea:

Anus ei amplexa est genua plorans, opsecrans

Ne deserat se: eam suam esse filiam,

Seque eam peperisse sancte adiurabat mihi.

570

"Istanc quam quaeris" inquit "ego amicae meae

Dedi, quae educaret eam pro filiola sua;

Et uiuit" inquit. "Vbi ea est?" inquam extempulo.

Seruate di med, opsecro! At me perditis.

Quoi illam dedisset exquisisse oportuit.

575

Quaesiui, et dixit meretrici Melaenidi.

Meum elocutust nomen, interii <oppido>!

Vbi elocuta est, ego continuo interrogo;

"Vbi habitat?" inquam "duce ac demonstra mihi".

Auecta est" inquit "peregre hinc habitatum". Obsipat

580

Aquolam. Quo auecta est, eo sequemur. Sicine

Agis nugas? periisti hercle, <ni> * *

* * * <non hercle> hoc longe destiti

Instare usque adeo donec se adiurat anus

Iam mihi monstrare. At non missam oportuit.

585

Seruatur. Sed illaec se quandam aibat mulierem

Suam beneuolentem conuenire etiam prius,

Commune quacum id esset sibi negotium.

Et scio uenturam. Me indicabit, et suas

590

Ad meas miserias †alias faciem consciam†.

Quid nunc uis facere me? Intro abi atque animo bono es.

Vir tuos si ueniet, iube domi opperirier,

Ne in quaestione mihi sit, si quid eum uelim.

Ego ad anum recurro rusum. Lampadio, opsecro,

595

Cura. Perfectum ego hoc dabo negotium.

Deos teque spero. - Eosdem ego - uti abeas domum.

Adulescens, asta atque audi. Men, mulier, uocas?

Te. Quid negoti est? nam occupatus sum ampliter.

Quis istic habitat? Demipho dominus meus.

600

Nempe istic est qui Alcesimarcho filiam

Suam despondit in diuitias maxumas?

Is ipsust. Eho tu, quam uos igitur filiam

Nunc quaeritatis alteram? ego deicam tibi:

Non ex uxore natam, uxoris filiam.

605

Quid istuc est uerbi? Ex priore muliere

Nata, inquam, meo ero est filia. Certe modo

Huius, quae locuta est, quaerere aibas filiam.

Huius ergo quaero. Quo modo igitur, opsecro,

Haec est prior quae nupta nunc est? Conteris

610

Tu tua me oratione, mulier, quisquis es.

Medioxumam quam duxit uxorem, ex ea

Nata est haec uirgo Alcesimarcho quae datur.

Ea uxor diem obiit. Iam scis? Teneo istuc satis.

Sed ego illud quaero confragosum, quo modo

615

Prior posterior sit et posterior sit prior?

Prius hanc compressit quam uxorem duxit domum,

Prius grauida facta est priuque peperit filiam;

Eam postquam peperit, iussit paruam proici:

Ego eam proieci. Alia mulier sustulit.

620

Ego inspectaui. Erus hanc duxit postibi.

Eam nunc puellam filiam eiius quaerimus.

Quid nunc supina susum caelum conspicis?

I nunciam istuc quo properabas, nil moror.

Nunc intellexi. Dis hercle habeo gratiam,

625

Nam ni intellexes, numquam, credo, amitteres.

Nunc mihi bonae necessust esse ingratiis,

Quamquam esse nolo. Rem palam esse intellego:

Nunc egomet potius hanc inibo gratiam

Ab illis quam illaec me indicet. Ibo domum,

630

Atque ad parentes redducam Selenium.

Rem elocuta sum tibi omnem; sequeren, mea Selenium,

Vt eorum quoiam esse oportet te sis potius quam mea?

Quamquam inuita te carebo, animum ego inducam tamen

Vt illud <quod minus meam> quam tuam in rem bene conducat consulam.

635

Nam hic crepundia insunt, quibucum te illa olim ad me detulit,

Quae mihi dedit, parentes te ut cognoscant facilius.

Accipe hanc cistellam, Halisca. Agedum pulta illas fores.

Dic me orare ut aliquis intus prodeat propere ocius.

640

Recipe me ad te, Mors, amicum et beniuolum. Mater mea,

Periimus miserae. Vtrum hac me feriam an ab laeua latus?

Quid tibi est? Alcesimarchum non uides? ferrum tenet.

Ecquid agis? remorare. Lumen linque. Amabo, accurrite,

Ne se interemat. O Salute mea salus salubrior,

645

Tu nunc, si ego uolo seu nolo, sola me ut uiuam facis.

Hau uoluisti istuc seuerum facere. Nil mecum tibi,

Mortuos tibi sum: hanc ut habeo certum est non amittere;

Nam hercle iam ad me adglutinandam totam decretum est dare.

Vbi estis, serui? occludite aedis pessulis, repagulis.

650

Ibo, hanc ego tetulero intra limen. - Abiit, apstulit

Mulierem. Ibo, persequar iam illum intro, ut haec ex me sciat

Eadem, sei possum tranquillum facere ex irato mihi.

Nullam ego me uidisse credo magis anum excruciabilem

Quam illaec est: quae dudum fassast mihi, quaene infitias eat?

655

Sed eccam eram uideo. Sed quid hoc est, haec quod cistella hic iacet

Cum crepundiis? nec quemquam conspicor alium in uia.

Faciundum est puerile officium: conquiniscam ad cistulam.

Quid agis, Lampadio? Haec cistellam numnam hinc ab nobis domo est?

Nam hinc ab ostio iacentem sustuli. Quid nuntias

660

Super anu? Scelestiorem in terra nullam esse alteram;

Omnia infitiare iam, quae dudum confessa est mihi.

Nam hercle ego quam illam anum inridere me ut sinam, satiust mihi

Quouis exitio interire. Di, opsecro uostram fidem

Quid deos opsecras? Seruate nos. Quid est? Crepundia

665

Haec sunt, quibucum tu extulisti nostram filiolam ad necem.

Sanane es? Haec sunt profecto. Pergin? Haec sunt. Si mihi

Alia mulier istoc pacto dicat, dicam esse ebriam.

Non ecastor falsa memoro. Nam, opsecro, unde haec gentium?

Aut quis deus obiecit hanc ante ostium nostrum, quasi

670

Dedita opera, in tempore ipso? Spes mihi sancta subueni.

Nisi quid mi opis di dant, disperii, neque unde auxilium expetam habeo.

Itaque petulantia mea me animi miseram habet.

Quae in tergum meum ne ueniant male formido,

Si era mea sciat tam socordem esse quam sum.

675

Quamne in manibus tenui atque accepi hic ante aedis

Cistellam, ubi ea sit nescio, nisi ut opinor

Loca haec circiter mi excidit.

Mei homines, mei spectatores, facite indicium, si quis uidit,

Quis eam apstulerit quisue sustulerit et utrum hac an illac iter institerit.

680

Non sum scitior quae hos rogem aut quae fatigem,

Qui semper malo muliebri sunt lubentes.

Nunc uestigia hic si qua sunt noscitabo.

Nam si nemo hac praeteriit, postquam intro abiui,

Cistella hic iaceret. Quid hic? perii, opinor,

685

Actum est, ilicet me infelicem et scelestam!

Nulla est, neque ego sum usquam. Perdita perdidit me.

Sed pergam ut coepi tamen, quaeritabo.

Nam et intus paueo et foris formido,

688a

Ita nunc utrubique metus me agitat,

Ita sunt homines misere miseri.

690

Ille nunc laetus est, quisquis est, qui illa habet,

Quae neque illa illi quicquam usui et mihi esse potest:

Sed memet moror quom hoc ago setius.

Halisca, hoc age, ad terram aspice et despice,

Oculis inuestiges, astute augura.

695

Era. Hem! Est - Quid est? Haec est. Quis? Quoi haec excidit cistella.

Certe eccam; locum signat, ubi ea excidit: apparet.

Sed is hac iit, hac socci uideo

Vestigium in puluere, persequar hac.

In hoc iam loco cum altero constitit. Hic

699a

Meis turba oculis modo se obiecit:

700

Neque prosum iit hac: hic stetit, hinc il-

700a

Lo exiit. Hic concilium fuit.

Ad duos attinet, liquidumst. Attat!

701a

Singulum uestigium uideo.

Sed is hac abiit. Contemplabo. Hinc huc iit, hinc nusquam abiit.

Actam rem ago quod periit, periit: meum corium <cum> cistella.

Redeo intro. Mulier, <mane,> mane. Sunt qui uolunt te conuentam.

705

Quis me reuocat? Bona femina et malus masculus uolunt te

<Bona femina et malus masculus uolunt me.> Postremo ille

Plus qui uocat scit quod uelit quam ego quae uocor. Reuortor.

Ecquem uidisti quaerere hic, amabo, in hac regione

Cistellam cum crepundiis, quam ego hic amisi misera?

710

Nam dudum ut accucurrimus ad Alcesimarchum, ne se

Vita interemeret, tum * * * more excidisse.

Cistellam haec mulier perdidit. Taceamus, era parumper.

Disperii misera! quid ego erae dicam? quae me opere tanto

Seruare iussit, qui suos Selenium parentes

715

Facilius posset noscere, quae erae supposita est parua,

Quam quaedam meretrix ei dedit. Nostram haec rem fabulatur,

Hanc scire oportet filia tua ubi sit, signa ut dicit.

Nunc eam uolt suae matri et patri, quibus nata est, reddere ultro.

Mi homo, opsecro, alias res geris, ego tibi meas res mando.

720

Istuc ago, atque istic mihi cibus est, quod fabulare,

Sed inter rem agendam istam erae huic respondi quod rogabat.

Nunc ad te redeo: si quid est opus, dice et impera tu.

Quid quaeritabas? Mi homo et mea mulier, uos saluto.

Et nos te. Sed quid quaeritas? uestigium hic requiro,

725

Qua aufugit quaedam * -aestio. Quid id? quidnam est?

Alienum concinnat malum et maerorem familiarem.

Mala mers, era, haec et callida est. Ecastor ita uidetur.

Imitatur nequam bestiam et damnificam. Quemnam, amabo?

Inuoluolum, quae in pampini folio intorta implicat se:

730

Itidem haec exorditur sibi intortam orationem.

Quid quaeritas? Cistellula hinc mi, adulescens, euolauit.

In caueam latam oportuit. Non edepol praeda magna.

Mirum quin grex uenalium in cistella infuerit una.

Sine dicat. Si dicat quidem. Age loquere quid ibi infuerit.

735

Crepundia una. Est quidam homo qui illam ait se scire ubi sit.

At pol ille a quadam muliere, si eam monstret, gratiam ineat.

At sibi ille quidam uolt dari mercedem. At pol illa quaedam,

Quae illam cistellam perdidit, quoidam negat esse quod det.

At enim ille quidam operam bonam magis expetit quam argentum.

740

At pol illi quoidam mulieri nulla opera gratuita est.

Commodo loquela tua tibi nunc prodes. Confitemur

Cistellam habere. At uos Salus seruassit! ubi ea nunc est?

Saluam eccam. Sed ego rem meam magnam confabulari

Tecum uolo: sociam te mihi adopto ad meam salutem.

745

Quid istuc negoti est? aut quis es? Ego sum illius mater,

Quae haec gestitauit. Hicine tu ergo habitas? Hariolare.

Sed quaeso, ambages, mulier, mitte atque hoc age.

Eloquere, unde haec sunt tibi, cito, crepundia.

Mea haec erilis gestitauit filia.

750

Mentiris, nam mea gestitauit, non tua.

Ne obloquere. Taceo. Mulier, perge dicere.

Vbi ea est quae gestitauit? hic in proxumo.

Istic quidem edepol mei uiri habitat gener.

Ne obloquere rusus. Perge porro dicere.

755

Quot annos nata dicitur? Septemdecim.

Mea est. East: ut numerus annorum attulit.

Quid? quaesti partem dimidiam quaero meam.

At pol ego, quoniam tres sunt, quaero tertiam.

Quod quaeritabam, filiam inueni meam.

760

Aequom est <reponi> per fidem quod creditum est,

Ne bene merenti sit malo benignitas.

Nostra haec alumna est, tua profecto filia:

Et redditura est tuam tibi, et ea gratia

Domo profecta est. Ceterum ex ipsa, opsecro,

765

Exquaeritote. Ego serua sum. Aequom postulas.

Illius ego istanc esse malo gratiam.

Sed istanc cistellam te opsecro ut reddas mihi.

Quid fit, Lampadio? Quod tuom est teneas tuom.

At me huius miseret. Sic faciundum censeo:

770

Da isti cistellam et intro abi cum istac semul.

Tibi auscultabo. Tene tu cistellam tibi,

Abeamus intro. Sed quid <est> nomen tuae

Dominae? Melaenis. I prae, iam ego te sequar.

Quid hoc negoti est, quod omnes homines fabulantur per uias

775

Mihi esse filiam inuentam? et Lampadionem med in foro

Quaesiuisse aiunt. Ere, unde is? Ex senatu. gaudeo

Tibi mea opera liberorum esse amplius. Enim non placet.

Nil moror aliena mi opera fieri pluris liberos.

Sed quid istuc est? Propera ire intro huc ad adfinem tuom,

780

Filiam tuam iam cognosces intus. Ibidem uxor tua est.

Abi cito. Praeuorti hoc certumst rebus aliis omnibus. -

Ne exspectetis, spectatores, dum illi huc ad uos exeant:

Nemo exibit, omnes intus conficient negotium.

Vbi id erit factum, ornamenta ponent; postidea loci

785

Qui deliquit uapulabit, qui non deliquit bibet.

Nunc quod ad uos, spectatores, relicuom relinquitur,

More maiorum date plausum postrema in comoedia.