Lygdamus corpus Tibullianum 3, 1-6, 2

Altre sezioni


Qui primus caram iuueni carumque puellae

      Eripuit iuuenem, ferreus ille fuit.

Durus et ille fuit, qui tantum ferre dolorem,

      Viuere et erepta coniuge qui potuit.

5

Non ego firmus in hoc, non haec patientia nostro

      Ingenio: frangit fortia corda dolor.

Nec mihi uera loqui pudor est uitaeque fateri

      Tot mala perpessae taedia nata meae.

Ergo ego cum tenuem fuero mutatus in umbram

10

      Candidaque ossa supra nigra fauilla teget,

Ante meum ueniat longos incompta capillos

      Et fleat ante meum maesta Neaera rogum.

Sed ueniat carae matris comitata dolore:

      Maereat haec genero, maereat illa uiro.

15

Praefatae ante meos Manes animamque precatae

      Perfusaeque pias ante liquore manus,

Pars quae sola mei superabit corporis, ossa

      Incinctae nigra candida ueste legent,

Et primum annoso spargent collecta Lyaeo,

20

      Mox etiam niueo fundere lacte parent,

Post haec carbaseis umorem tollere uelis

      Atque in marmorea ponere sicca domo.

Illic quas mittit diues Panchaia merces

      Eoique Arabes, diues et Assyria,

25

Et nostri memores lacrimae fundantur eodem:

      Sic ego componi uersus in ossa uelim.

Sed tristem mortis demonstret littera causam

      Atque haec in celebri carmina fronte notet.

"Lygdamus hic situs est: dolor huic et cura Neaerae,

30

      Coniugis ereptae, causa perire fuit."