Lygdamus corpus Tibullianum 3, 1-6, 1

Altre sezioni


Martis Romani festae uenere kalendae

      (Exoriens nostris hic fuit annus auis),

Et uaga nunc certa discurrunt undique pompa

      Perque uias urbis munera perque domos:

5

Dicite, Pierides, quonam donetur honore

      Seu mea, seu fallor, cara Neaera tamen.

"Carmine formosae, pretio capiuntur auarae:

      Gaudeat, ut digna est, uersibus illa tuis.

Lutea sed niueum inuoluat membrana libellum,

10

      Pumex cui canas tondeat ante comas,

Summaque praetexat tenuis fastigia charta,

      Indicet ut nomen littera picta tuum,

Atque infra geminas pingantur cornua frontes:

      Sic etenim comptum mittere oportet opus."

15

Per uos, auctores huius mihi carminis, oro

      Castaliamque umbram Pieriosque lacus,

Ite domum cultumque illi donate libellum,

      Sicut erit: nullus defluat inde color.

Illa mihi referet, si nostri mutua cura

20

      An minor, an toto pectore deciderim.

Sed primum meritam larga donate salute

      Atque haec submisso dicite uerba sono:

"Haec tibi uir quondam, nunc frater, casta Neaera,

      Mittit et accipias munera parua rogat,

25

Teque suis iurat caram magis esse medullis,

      Siue sibi coniunx siue futura soror.

Sed potius coniunx: huius spem nominis illi

      Auferet extincto pallida Ditis aqua."